|  |



II

. . . . , , 1979.
. . . . . .
. . .

: P. Vergilii Maronis, Opera edidit Albertus Forbiger. Partes IIII, Lipsiae, 18731875. : P. Vergilius Maro, Opera omnia, vol. IIII, recensuit O. Ribbeck, Lipsiae, 18591868; Oeuvres de Virgile, texte établi et commenté par Benoist, Paris, 1918; Vergils Gedichte erklärt von Th. Ladewig, Berlin, zwölfte Auflage, 19021907.

. .: Virgil. T. I. Eclogues. Georgics. Aeneid IVI // Loeb Classical Library, 1938 (2- . . 1916).

, .
, :
, !
,  
Conticuere omnes intentique ora tenebant.
inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum, regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
5 , ,  ;
; , ,
, ,
?
, , ,
eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi
et quorum pars magna fui. quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo
praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.
10 ,
,
,
. , ,
, ,
sed si tantus amor casus cognoscere nostros
et breviter Troiae supremum audire laborem,
quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
incipiam.
Fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum, tot iam labentibus annis,
15 , .
, , 
  .
, ́,
instar montis equum divina Palladis arte
aedificant sectaque intexunt abiete costas;
votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
huc delecta virum sortiti corpora furtim
includunt caeco lateri penitusque cavernas
20 .
́ . ,
, .
  .
, , ;
ingentis uterumque armato milite complent.
Est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
huc se provecti deserto in litore condunt.
25 : , !
.
: ,
.
  ,   ,
nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.
ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
panduntur portae; iuvat ire et Dorica castra
desertosque videre locos litusque relictum.
hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles,
30 , .

;  
 
.
classibus hic locus, hic acie certare solebant.
pars stupet innuptae donum exitiale Minervae
et molem mirantur equi; primusque Thymoetes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
35 , ,
,
,
.
,
at Capys, et quorum melior sententia menti,
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent subiectisque urere flammis,
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
scinditur incertum studia in contraria volgus.
40 , ,
,
: ! !
, ?
? , ?
Primus ibi ante omnis, magna comitante caterva,
Laocoon ardens summa decurrit ab arce
et procul: o miseri, quae tanta insania, cives?
creditis avectos hostis? aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes?
45 ,
,
, .
, : !
, .
aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
aut haec in nostros fabricata est machina muros,
inspectura domos venturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.
50
, .
, ,
, .
,
sic fatus validis ingentem viribus hastam
in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
et si fata deum, si mens non laeva fuisset,
55
.
: ,
, ,
.
impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.
Ecce manus iuvenem interea post terga revinctum
pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
60 , ,
, :
, .
:
,
hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis,
obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
seu versare dolos seu certae occumbere morti.
undique visendi studio Troiana iuventus
circumfusa ruit certantque inludere capto.
65  
, !
, , ,
:
!
accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno
disce omnis.
namque ut conspectu in medio turbatus, inermis,
constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit,
heu! quae nunc tellus, inquit, quae me aequora possunt
70 ? , , ?
  ,
, !
,
, ,
accipere? aut quid iam misero mihi denique restat,
cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?
quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
impetus. hortamur fari, quo sanguine cretus,
75
76
. : , ?
[ , , :]
! , ,
, .
;
quidve ferat; memoret, quae sit fiducia capto.
ille haec, deposita tandem formidine, fatur.
Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor
vera, inquit: neque me Argolica de gente negabo:
hoc primum; nec si miserum Fortuna Sinonem
80   !
, - ,
: .

- , ,
finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat,
85   .
,
.

,  ,
demisere neci, nunc cassum lumine lugent:
illi me comitem et consanguinitate propinquum
pauper in arma pater primis huc misit ab annis,
dum stabat regno incolumis regumque vigebat
conciliis, et nos aliquod nomenque decusque
90 ,
(, , ),
, ,
.
, , ,
gessimus, invidia postquam pellacis Ulixi
(haud ignota loquor) superis concessit ab oris,
adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam
et casum insontis mecum indignabar amici.
nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,
95 ;
.
.
,
: , .
si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
promisi ultorem et verbis odia aspera movi.
hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
in volgum ambiguas et quaerere conscius arma.
100 ,
?
? , 
! !
!
nec requievit enim, donec Calchante ministro 
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
quidve moror? si omnis uno ordine habetis Achivos
idque audire sat est, iamdudum sumite poenas:
hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.
105 , ,
, .
, :
, ,
, , , 
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
prosequitur pavitans et ficto pectore fatur:
Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
moliri et longo fessi discedere bello:
110 , !
, .

, .
, , ,
fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti
interclusit hiems et terruit Auster euntis;
praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis
staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
115 ,  :
, ,
, , , , 

. ,
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras:
sanguine quaerendi reditus animaque litandum
Argolica. volgi quae vox ut venit ad auris,
120 :
, ?

, ,
.
obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios; quae sint ea numina divum,
flagitat. et mihi iam multi crudele canebant
125 , .
,

, ,
.
artificis scelus et taciti ventura videbant.
bis quinos silet ille dies tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
composito rumpit vocem et me destinat arae.
130 : ,
, , , .
. :
, .
, ́,
adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat,
unius in miseri exitium conversa tulere.
Iamque dies infanda aderat, mihi sacra parari
et salsae fruges et circum tempora vittae.
eripui, fateor, leto me et vincula rupi
135 ,
, , ,  !
,
, .
, ,
limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi
nec dulcis natos exoptatumque parentem;
quos illi fors et poenas ob nostra reposcent
140
, ,
 
,  :
! , !
effugia et culpam hanc miserorum morte piabunt.
quod te per superos et conscia numina veri,
per si qua est quae restat adhuc mortalibus usquam
intemerata fides, oro, miserere laborum
tantorum, miserere animi non digna ferentis.
145 , .

:
, .
. :
His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro.
ipse viro primus manicas atque arta levari
vincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis:
Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;
noster eris, mihique haec edissere vera roganti:
150 ? ?
,  ?
. , ,
, :
, ,
quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor?
quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli?
dixerat. ille, dolis instructus et arte Pelasga,
sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
155 , , ,
, , , !
,

, . !
testor numen, ait, vos arae ensesque nefandi,
quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
fas odisse viros atque omnia ferre sub auras,
si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
160 , ,
, !

.
   
tu modo promissis maneas servataque serves,
Troia, fidem, si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
165 ,
, ,
,

, , ,
fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
virgineas ausi divae contingere vittas:
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
170 , .
:
 
, ;
, , ,  
spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.
nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
vix positum castris simulacrum, arsere coruscae
luminibus flammae arrectis salsusque per artus
sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)
175   .
,
, ,
,
, .
emicuit parmamque ferens hastamque trementem.
extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
omina ni repetant Argis numenque reducant,
quod pelago et curvis secum avexere carinis.
180 ,
,
. .
,
.
et nunc quod patrias vento petiere Mycenas,
arma deosque parant comites, pelagoque remenso
improvisi aderunt. ita digerit omina Calchas.
hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
185 , ,
,
, ,
.
, ,
hanc tamen immensam Calchas attollere molem
roboribus textis caeloque educere iussit,
ne recipi portis aut duci in moenia posset,
neu populum antiqua sub religione tueri.
nam si vestra manus violasset dona Minervae,
190 (
) ,

,
.
tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum
convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
195 :
,
, , ,
, .
   
Talibus insidiis periurique arte Sinonis
credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles,
non anni domuere decem, non mille carinae.
Hic aliud maius miseris multoque tremendum
200 :
, ,
.
, ,
( )
obicitur magis atque improvida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(horresco referens) immensis orbibus angues
205 :
,
, ,
.
; ,
incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt:
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
sanguineae superant undas; pars cetera pontum
pone legit sinuatque immensa volumine terga.
fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant
210 ,
.
, , .
,
, ,
ardentisque oculos suffecti sanguine et igni
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
diffugimus visu exsangues. illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
215 , , ;
, , 
,

.
implicat et miseros morsu depascitur artus;
post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
corripiunt spirisque ligant ingentibus: et iam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati, superant capite et cervicibus altis.
220 ,
,
, , , 

, .
ille simul manibus tendit divellere nodos,
perfusus sanie vittas atroque veneno,
clamores simul horrendos ad sidera tollit,
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit cervice securim.
225 ,
,
.
:
,
at gemini lapsu delubra ad summa dracones
effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
230 ,
, .
, ,
.
, .
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
numina conclamant.
dividimus muros et moenia pandimus urbis.
235 :
, ,
. ,
. ,
, .
accingunt omnes operi pedibusque rotarum
subiciunt lapsus et stuppea vincula collo
intendunt. scandit fatalis machina muros,
feta armis. pueri circum innuptaeque puellae
sacra canunt funemque manu contingere gaudent;
240 ,
, , !
, ! ,
, ;
, ,
illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.
o patria, o divum domus Ilium et incluta bello
moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae
substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
instamus tamen immemores caecique furore
245 , ́ , .
,
, , .
, , ,
,  , .
et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora, dei iussu non umquam credita Teucris.
nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa velamus fronde per urbem.
250 , ,
, , ,
. ,
, .
, ,
Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox,
involvens umbra magna terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
conticuere, sopor fessos complectitur artus.
et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
255 , ,
.
,  ,
,
.
a Tenedo, tacitae per amica silentia lunae
litora nota petens, flammas cum regia puppis
extulerat, fatisque deum defensus iniquis
inclusos utero Danaos et pinea furtim
laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras
260 :
, ;
, , ,
, -,
, , .
reddit equus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes,
demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.
265 , ,
,
, .
,
, .
invadunt urbem somno vinoque sepultam,
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
incipit et dono divum gratissima serpit.
270 :
, ,
, ;
, , 
!
in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector
visus adesse mihi largosque effundere fletus,
raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
pulvere perque pedes traiectus lora tumentis.
ei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo
275 ,
!
, ,

. ,
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!
squalentem barbam et concretos sanguine crinis
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios. ultro flens ipse videbar
280 , :
! , !
? ?
, ,
,
compellare virum et maestas expromere voces:
o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
exspectate venis? ut te post multa tuorum
funera, post varios hominumque urbisque labores
285 ?
, ! ?
,
, , , :
, , !
defessi aspicimus! quae causa indigna serenos
foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?
ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
heu! fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
290 , !
!
,  !
:
, ,
hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.
sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
sacra suosque tibi commendat Troia Penates:
hos cape fatorum comites, his moenia quaere,
295 , , .
, ,
.
.
, ,
magna pererrato statues quae denique ponto.
sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu,
et magis atque magis, quamquam secreta parentis
300 -,
.
,
, ;
, , ,
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.
excutior somno et summi fastigia tecti
ascensu supero atque arrectis auribus adsto:
in segetem veluti cum flamma furentibus Austris
305
    ,
,  ,
, .
;
incidit, aut rapidus montano flumine torrens
sternit agros, sternit sata laeta boumque labores
praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
310 . ,
;
, .
.
, .
insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam
Volcano superante domus; iam proximus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
arma amens capio; nec sat rationis in armis,
315 , ,
. :
,   .
, ,
, :
sed glomerare manum bello et concurrere in arcem
cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
320 ,
, .
, ? ?
, :
,
sacra manu victosque deos parvumque nepotem
ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.
quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?
vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
venit summa dies et ineluctabile tempus
325 ! ,

; !
,
, ,
Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
arduus armatos mediis in moenibus adstans
fundit equus victorque Sinon incendia miscet
330 .   , 
;
, ,
, , 
. ,
insultans. portis alii bipatentibus adsunt,
milia quot magnis umquam venere Mycenis;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositis; stat ferri acies mucrone corusco
stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
335 , .
,
,
, , .
,
portarum vigiles et caeco Marte resistunt.
talibus Othryadae dictis et numine divum
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
addunt se socios Ripheus et maximus armis
340 , ,
;
:
, .
Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque,
et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus
Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus
venerat, insano Cassandrae incensus amore,
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
345
.
, , ,
: ,
! , ,
infelix, qui non sponsae praecepta furentis
audierit!
quos ubi confertos audere in proelia vidi,
incipio super his: iuvenes, fortissima frustra
pectora, si vobis audentem extrema cupido
350 , ,  !
, ,
, .
! , !
  !
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis.
excessere omnes adytis arisque relictis
di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
incensae: moriamur et in media arma ruamus.
una salus victis nullam sperare salutem.
355 . ,
,
,

,
sic animis iuvenum furor additus. inde, lupi ceu
raptores atra in nebula, quos improba ventris
exegit caecos rabies catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus
360 .
?
, ?
, .
  , ,  
urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.
quis cladem illius noctis, quis funera fando
explicet aut possit lacrimis aequare labores?
urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
plurima perque vias sternuntur inertia passim
365 , .
:
,
.
, , .
corpora perque domos et religiosa deorum
limina, nec soli poenas dant sanguine Teucri:
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
victoresque cadunt Danai. crudelis ubique
luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.
370 , , ,
.
:
, , !
? !
Primus se Danaum magna comitante caterva
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
festinate, viri! nam quae tam sera moratur
segnities? alii rapiunt incensa feruntque
375 !
  ,
, .

, ,
Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis?
dixit et extemplo (neque enim responsa dabantur
fida satis) sensit medios delapsus in hostis.
obstipuit retroque pedem cum voce repressit.
improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
380   ,
, .
, , .
,
pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
inruimus densis et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine captos
385 : .
, ,
: ,
, , 
.
sternimus. adspirat primo Fortuna labori.
atque hic successu exsultans animisque Coroebus,
o socii, qua prima inquit fortuna salutis
monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur:
mutemus clipeos Danaumque insignia nobis
390 .
! .
, ,
.
,
aptemus. dolus an virtus, quis in hoste requirat?
arma dabunt ipsi. sic fatus deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
induitur laterique Argivum accommodat ensem.
hoc Ripheus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
395 , .
,
, ;
.
:  
laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
vadimus immixti Danais haud numine nostro,
multaque per caecam congressi proelia noctem
conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
diffugiunt alii ad navis et litora cursu
400 , , ,
,  .
!
: , ,
, , ;
fida petunt, pars ingentem formidine turpi
scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
Heu! nihil invitis fas quemquam fidere divis!
ecce trahebatur passis Priameia virgo
crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae,
405 ; , 
, .
, ,
.
.
ad caelum tendens ardentia lumina frustra,
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus
et sese medium iniecit periturus in agmen.
consequimur cuncti et densis incurrimus armis.
410
: , 
- , - .
: ,
  ,
hic primum ex alto delubri culmine telis
nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes
armorum facie et Graiarum errore iubarum.
tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira
undique collecti invadunt, acerrimus Aiax
415 .
,
: , , ,
; ,
.
et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis;
adversi rupto ceu quondam turbine venti
confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis; stridunt silvae saevitque tridenti
spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
420 ,

:
, .
. ,
illi etiam, si quos obscura nocte per umbram
fudimus insidiis totaque agitavimus urbe,
apparent; primi clipeos mentitaque tela
adgnoscunt atque ora sono discordia signant.
ilicet obruimur numero; primusque Coroebus
425 .
, ,
( ).
, .
! , ,
Penelei dextra divae armipotentis ad aram
procumbit; cadit et Ripheus, iustissimus unus
qui fuit in Teucris et servantissimus aequi
(dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymasque
confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
430 , !
, ,
:
.
  .
labentem pietas nec Apollinis infula texit.
Iliaci cineres et flamma extrema meorum,
testor in occasu vestro nec tela nec ullas
vitavisse vices Danaum et, si fata fuissent,
ut caderem meruisse manu. divellimur inde,
435 (
, , ).
.
,
, .
Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi;
protinus ad sedes Priami clamore vocati.
Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
bella forent, nulli tota morerentur in urbe,
440 . ,
, ,

,
, .
sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis
cernimus obsessumque acta testudine limen.
haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos
nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris
protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
445 , , 
,
.
 
; , ,
Dardanidae contra turris ac tecta domorum
culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,
extrema iam in morte parant defendere telis;
auratasque trabes, veterum decora illa parentum,
devolvunt: alii strictis mucronibus imas
450 , .
, ,
.
, :
,
obsedere fores; has servant agmine denso.
instaurati animi regis succurrere tectis
auxilioque levare viros vimque addere victis.
Limen erat caecaeque fores et pervius usus
tectorum inter se Priami postesque relicti
455 , ,
, , ,
.
,
.
a tergo, infelix qua se, dum regna manebant,
saepius Andromache ferre incomitata solebat
ad soceros et avo puerum Astyanacta trahebat.
evado ad summi fastigia culminis, unde
tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
460 ,
, ,
.
,
, ,
turrim in praecipiti stantem summisque sub astra
eductam tectis, unde omnis Troia videri
et Danaum solitae naves et Achaica castra,
adgressi ferro circum, qua summa labantis
iuncturas tabulata dabant, convellimus altis
465 ,
, .
,
.
sedibus impulimusque; ea lapsa repente ruinam
cum sonitu trahit et Danaum super agmina late
incidit. ast alii subeunt, nec saxa nec ullum
telorum interea cessat genus.
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
470 , , .
, ,
: ;
,
exsultat telis et luce coruscus aëna;
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa
lubrica convolvit sublato pectore terga,
475 , .

- :
, , .
  : ,
arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,
armiger Automedon, una omnis Scyria pubes
succedunt tecto et flammas ad culmina iactant.
ipse inter primos correpta dura bipenni
480 , ,
. ;
, :
, ,
,
limina perrumpit postisque a cardine vellit
aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit
robora et ingentem lato dedit ore fenestram.
apparet domus intus et atria longa patescunt;
apparent Priami et veterum penetralia regum
485 , .
:
,
. ,
, ,
armatosque vident stantis in limine primo.
At domus interior gemitu miseroque tumultu
miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes
femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.
tum pavidae tectis matres ingentibus errant
490 , .
:  
.
, .
: ,
amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.
instat vi patria Pyrrhus: nec claustra nec ipsi
custodes sufferre valent; labat ariete crebro
ianua et emoti procumbunt cardine postes.
fit via vi; rumpunt aditus primosque trucidant
495 , , .
, ,
,
,
.
immissi Danai et late loca milite complent.
non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
exiit oppositasque evicit gurgite moles,
fertur in arva furens cumulo camposque per omnis
cum stabulis armenta trahit. vidi ipse furentem
500 ,
, , 
, .
  ,
, , 
caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas,
vidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras
sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis.
quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
barbarico postes auro spoliisque superbi
505 . ,  .
, , , ?
, ,
, ,
, ,
procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis.
Forsitan et, Priami fuerint quae fata, requiras.
urbis uti captae casum convolsaque vidit
limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
arma diu senior desueta trementibus aevo
510 , ,
.
,
,
, , .
circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum
cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,
incumbens arae atque umbra complexa Penates.
515 ,
, ,
.
, , 
: ,
hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,
praecipites atra ceu tempestate columbae,
condensae et divum amplexae simulacra sedebant.
ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
ut vidit, quae mens tam dira, miserrime coniunx,
520 ? ?
, , ,
! ,
! ,
! , ,
impulit his cingi telis? aut quo ruis? inquit.
non tali auxilio nec defensoribus istis
tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.
huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,
aut moriere simul. sic ore effata recepit
525 .
, , ,
. ,
, ,
, , 
ad sese et sacra longaevum in sede locavit.
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
unus natorum Priami, per tela, per hostis,
porticibus longis fugit et vacua atria lustrat
saucius. illum ardens infesto volnere Pyrrhus
530   .
: ,
.
, ,
:
insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
concidit ac multo vitam cum sanguine fudit.
hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
non tamen abstinuit nec voci iraeque pepercit:
535

, ,
,
.
at tibi pro scelere exclamat, pro talibus ausis
di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
persolvant grates dignas et praemia reddant
debita, qui nati coram me cernere letum
fecisti et patrios foedasti funere voltus.
540 , ( , ):
,
-
.
,
at non ille, satum quo te mentiris, Achilles
talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
supplicis erubuit corpusque exsangue sepulchro
reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.
sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
545 ,
, .
: , ,
-.
.
coniecit, rauco quod protinus aere repulsum
et summo clipei nequiquam umbone pependit.
cui Pyrrhus: referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori; illi mea tristia facta
degeneremque Neoptolemum narrare memento;
550 ! , ,
, ;
,
.
,
nunc morere. hoc dicens altaria ad ipsa trementem
traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
haec finis Priami fatorum; hic exitus illum
555 ,

. ,
, .
, :
sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus,
avolsumque umeris caput et sine nomine corpus.
At me tum primum saevus circumstetit horror.
560 ,
, , ,
. ,
, .
, , ?
obstipui; subiit cari genitoris imago,
ut regem aequaevum crudeli volnere vidi
vitam exhalantem; subiit deserta Creusa
et direpta domus et parvi casus Iuli.
respicio et, quae sit me circum copia, lustro.
565 : ,
.
,
,
, , 
deseruere omnes defessi et corpora saltu
ad terram misere aut ignibus aegra dedere.
Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
570 , , .
,
,
, ,
, .
erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
et Danaum poenam et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
575 ,
, :
, ,
,
? ,
exarsere ignes animo; subit ira cadentem
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque domumque patres natosque videbit,
580 ,
,
, ?
!
,  , 
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est nec habet victoria laudem,
585 , , ,
,
.
, , ,
( )
exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
ultricis flammae et cineres satiasse meorum.
talia iactabam et furiata mente ferebar,
cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
590 , ,
,
, .
:
?
obtulit et pura per noctem in luce refulsit
alma parens, confessa deam qualisque videri
caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum
continuit roseoque haec insuper addidit ore:
nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
595 , ? ?
, , ,
, ,
? !
,
quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit?
non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem
liqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa,
Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae
circum errant acies et, ni mea cura resistat,
600 .
, , ,
, ,  ,
.
, : ,
iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
culpatusve Paris; divum inclementia, divum,
has evertit opes sternitque a culmine Troiam.
aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti
605
. :
.
, ,
, , 
mortalis hebetat visus tibi et umida circum
caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis
iussa time neu praeceptis parere recusa):
hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis
saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum,
610 , ,
.
, ,
,
.
Neptunus muros magnoque emota tridenti
fundamenta quatit totamque a sedibus urbem
eruit. hic Iuno Scaeas saevissima portas
prima tenet sociumque furens a navibus agmen
ferro accincta vocat.
615 : , , ,
, , .
,
, .
, , !
iam summas arces Tritonia, respice, Pallas
insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva.
ipse pater Danais animos virisque secundas
sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.
eripe, nate, fugam finemque impone labori.
620 .
, ;
, ,
.
.
nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.
dixerat et spissis noctis se condidit umbris.
apparent dirae facies inimicaque Troiae
numina magna deum.
Tum vero omne mihi visum considere in ignis
625 : ,
, ,
, ,
, ,
, ,
Ilium et ex imo verti Neptunia Troia;
ac veluti summis antiquam in montibus ornum
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim; illa usque minatur
et tremefacta comam concusso vertice nutat,
630 , ,
, .
, ,
: .
,
volneribus donec paulatim evicta supremum
congemuit traxitque iugis avolsa ruinam.
descendo ac ducente deo flammam inter et hostis
expedior; dant tela locum flammaeque recedunt.
Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis
635 ,  , ,

, ,
:
, , ,
antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
optabam primum montis primumque petebam,
abnegat excisa vitam producere Troia
exsiliumque pati. vos o, quibus integer aevi
sanguis, ait, solidaeque suo stant robore vires,
640 !
,
.
, !
, !
vos agitate fugam.
me si caelicolae voluissent ducere vitam,
has mihi servassent sedes. satis una superque
vidimus excidia et captae superavimus urbi.
sic o sic positum adfati discedite corpus.
645 , :
. !
, , ,

.
ipse manu mortem inveniam: miserebitur hostis
exuviasque petet. facilis iactura sepulchri.
iam pridem invisus divis et inutilis annos
demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igni.
650 ;
, , , 
,
.
, .
Talia perstabat memorans fixusque manebat.
nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.
abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.
655 , ;
, ?
, , , ?
?
,
rursus in arma feror mortemque miserrimus opto.
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,
660 ,
,
: , ,
.
! ,
et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae
teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
665 : ,
, ,
, !
, !
!
eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque
Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
reddite me Danais; sinite instaurata revisam
670 , !
,
, ,
,
:
proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam aptans meque extra tecta ferebam.
ecce autem complexa pedes in limine coniunx
haerebat parvumque patri tendebat Iulum:
675 , !
, , , 
! ,
- , ?
, .
si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc primum tutare domum. cui parvus Iulus,
cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
680 :
;
,
, ,
, .
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
namque manus inter maestorumque ora parentum
ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum tempora pasci.
685 :
.
, ,
:
, ,
nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
at pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit et caelo palmas cum voce tetendit:
Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
690 , ,
, , !
,
, , , ,
.
aspice nos, hoc tantum, et, si pietate meremur,
da deinde augurium, pater, atque haec omina firma.
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
695 , , ,
, ,
,
.
, ,
illam, summa super labentem culmina tecti,
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem, et late circum loca sulpure fumant.
hic vero victus genitor se tollit ad auras
700 , :
, , , ,
! , !
, .
, : .
adfaturque deos et sanctum sidus adorat.
iam iam nulla mora est; sequor et, qua ducitis, adsum.
di patrii, servate domum, servate nepotem.
vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.
705 .
- .
, ,  !
, .
 
dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit.
quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
710 .
  .
, :

; ,
una salus ambobus erit. mihi parvus Iulus
sit comes, et longe servet vestigia coniunx.
vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
715 .
.
, , ;
:
,
religione patrum multos servata per annos;
hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
720 .
,
,
;
, ;
abluero.
haec fatus latos umeros subiectaque colla
veste super fulvique insternor pelle leonis,
succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
725 . ;
, , , ,
, , 
, :
.
pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum,
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
730 ; ,  
,
. , ,
: , , : !
: .
Iamque propinquabam portis omnemque videbar
evasisse viam, subito cum creber ad auris
visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
prospiciens, nate, exclamat, fuge, nate; propinquant;
ardentis clipeos atque aera micantia cerno.
735 - ( , )
, :
, ,
:
, , , , 
hic mihi nescio quod trepido male numen amicum
confusam eripuit mentem. namque avia cursu
dum sequor et nota excedo regione viarum,
heu! misero coniunx fatone erepta Creusa
substitit? erravitne via seu lassa resedit?
740 ,  .
, ,

.   ;
, , .
incertum: nec post oculis est reddita nostris,
nec prius amissam respexi animumve reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus. hic demum collectis omnibus una
defuit, et comites natumque virumque fefellit.
745 , , ,
? ?
, ,
, ,
, .
quem non incusavi amens hominumque deorumque,
aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penates
commendo sociis et curva valle recondo;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
750 ,

, ,
:
stat casus renovare omnis omnemque reverti
per Troiam et rursus caput obiectare periclis.
principio muros obscuraque limina portae,
qua gressum extuleram, repeto et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro.
755 , .
  , , , ? 
, .
,
, .
horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
me refero. inruerant Danai et tectum omne tenebant.
ilicet ignis edax summa ad fastigia vento
volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
760 : ;
 
: ,
.
,
procedo et Priami sedes arcemque reviso.
et iam porticibus vacuis Iunonis asylo
custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
praedam adservabant. huc undique Troia gaza
incensis erepta adytis, mensaeque deorum
765 , ,
. , ,
, .
,
crateresque auro solidi captivaque vestis
congeritur. pueri et pavidae longo ordine matres
stant circum.
ausus quin etiam voces iactare per umbram
implevi clamore vias, maestusque Creusam
770 ,  .
, ;
:
, .
, .
nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
quaerenti et tectis urbis sine fine furenti
infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
visa mihi ante oculos et nota maior imago.
obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
775 , :
, ,
? ,
:
́ !
tum sic adfari et curas his demere dictis:
quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
o dulcis coniunx? non haec sine numine divum
eveniunt; nec te comitem hinc portare Creusam
fas aut ille sinit superi regnator Olympi.
780 ,
,
.
, ,
; !
longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum;
et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
inter opima virum leni fluit agmine Thybris.
illic res laetae regnumque et regia coniunx
parta tibi. lacrimas dilectae pelle Creusae.
785

, .
.
!
non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
aspiciam aut Grais servitum matribus ibo,
Dardanis et divae Veneris nurus;
sed me magna deum genetrix his detinet oris.
iamque vale et nati serva communis amorem.
790 , , ,
.
, ,
,
, .
haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem
dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.
ter conatus ibi collo dare bracchia circum;
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima somno.
795 , .
, ,
: , , , ́,
  !
,
sic demum socios consumpta nocte reviso.
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
invenio admirans numerum, matresque virosque,
collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
undique convenere, animis opibusque parati,
800 , .
,
.
. .
.
in quascumque velim pelago deducere terras.
iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
limina portarum, nec spes opis ulla dabatur.
cessi et sublato montis genitore petivi.


  • 7. ,   , .
  • 4647. ,   ; , .
  • 76. , 612 , .
  • 83.   , .
  • 100.   ; .   .
  • 104.   , .
  • 113. .  , ( 258).   .
  • 116. ,   , , . , , , .
  • 122.   (), .
  • 133. , .  , ; , .
  • 154.   , , , . , .
  • 165.   ;   , .
  • 171.   (  , , ).
  • 178.     .
  • 193. .  .  . . , III, 7.
  • 246.   ; ; , , .
  • 261. .  .   , .
  • 262.   .   , .
  • 263.   , .   .
  • 264. ,   , ; () (, VIII, 493).
  • 275.   , ; , (. , XVIXVII).
  • 276. !  , , (. , XV, 592 .).
  • 312.   .
  • 348.     .
  • 351352.   , - , .
  • 456.   , .
  • 470.   , .
  • 477.   , , .
  • 489490.     .
  • 501.   .
  • 504. ,   .
  • 517.   , , .
  • 562.   , .
  • 568.   , .
  • 578.   - ()  .
  • 612.   , .
  • 616.   , . .    ,   ; . .
  • 642643.   .
  • 646. !  ,   .
  • 648649.   , , .
  • 692693.   , .
  • 762.   , .
  • 781.   , :   , , .
  • 782. .  , .   .
  • 801.   , : (. , VIII, 17).
  • 1260010109 1260010110 1260010111 1375300003 1375300004 1375300005

    , .