|  |



XII

. . . . , , 1979.
. . . . . .
. . .

: P. Vergilii Maronis, Opera edidit Albertus Forbiger. Partes IIII, Lipsiae, 18731875. : P. Vergilius Maro, Opera omnia, vol. IIII, recensuit O. Ribbeck, Lipsiae, 18591868; Oeuvres de Virgile, texte établi et commenté par Benoist, Paris, 1918; Vergils Gedichte erklärt von Th. Ladewig, Berlin, zwölfte Auflage, 19021907.

. .: Virgil. T. II. Aeneid VIIXII // Loeb Classical Library, 1950 (2- . . 1918, . 1934).

: , ,
, ,
, .
:
Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis,
5 , ,
,
, ,

.
saucius ille gravi venantum volnere pectus,
tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
excutiens cervice toros fixumque latronis
impavidus frangit telum et fremit ore cruento:
haud secus accenso gliscit violentia Turno.
10 :
,
, .
. , !
tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
nulla mora in Turno; nihil est, quod dicta retractent
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent:
congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
15 ,  ,
, , 
.
:
, !
desertorem Asiae, (sedeant spectentque Latini)
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.
Olli sedato respondit corde Latinus:
o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
20 ,
.
, ,
-, .
, ,
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est.
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
25 .
, , :
, ,
: .
, ,
nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
me natam nulli veterum sociare procorum
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
victus amore tui, cognato sanguine victus,
30 , :
, .
, ,
: .
  ?  ,  
coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi:
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
bella vides, quantos primus patiare labores.
bis magna victi pugna vix urbe tuemur
35 .
, .
?
?
, , ,
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo?
40 ? ,
  ! 
, ?
,
,
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet!)
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
respice res bello varias; miserere parentis
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
45 . , 
, .
, , :
, ,
, .
dividit. haudquaquam dictis violentia Turni
flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
ut primum fari potuit, sic institit ore:
quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
deponas letumque sinas pro laude pacisci.
50 ,
, ́ .
-
, .
, , ,
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
spargimus, et nostro sequitur de volnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
55 , :
, ,

,
, , 
flebat et ardentem generum moritura tenebat:
Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit),
60 : !
, ,
: ,
, , .
, ,
unum oro: desiste manum committere Teucris.
qui te cumque manent isto certamine casus,
et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam
lumina nec generum Aenean captiva videbo.
accepit vocem lacrimis Lavinia matris
65 , , ,
, .
, ,
, ,
.
flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
alba rosa: talis virgo dabat ore colores.
70 , ,
; :
, ,  , 
, , .
, .
illum turbat amor, figitque in virgine voltus.
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:
ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
prosequere in duri certamina Martis euntem,
o mater; neque enim Turno mora libera mortis.
75 , ́, ,
́ : ,
,
,
:
nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
haud placitura refer: cum primum crastina caelo
puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
non Teucros agat in Rutulos; Teucrum arma quiescant
et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum;
80 ; !
, , ,
;
́ ,
,   .
illo quaeratur coniunx Lavinia campo.
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
qui candore nives anteirent, cursibus auras.
85 ,
.
́
( , ),
, ,
circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
90 ( ,
, );
,

( ).
ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
exim, quae mediis ingenti adnixa columnae
aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
95 : ,
, ! !
, !
,
,
vociferans: nunc, o numquam frustrata vocatus
hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor,
te Turni nunc dextra gerit. da sternere corpus
loricamque manu valida lacerare revolsam
semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
100 , .
, , ,
, .
, ,
,
vibratos calido ferro murraque madentis.
his agitur furiis, totoque ardentis ab ore
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis;
mugitus veluti cum prima in proelia taurus
terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
105 ,
, , .
, ,
, ,
, .
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
Nec minus interea maternis saevus in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
oblato gaudens componi foedere bellum.
110 ,
, ,
, .
, ,
, ,
tum socios maestique metum solatur Iuli,
fata docens, regique iubet responsa Latino
certa referre viros et pacis dicere leges.
Postera vix summos spargebat lumine montis
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
115 , , 
́
,

. ,
Solis equi lucemque elatis naribus efflant:
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
in medioque focos et dis communibus aras
gramineas. alii fontemque ignemque ferebant,
120 .
,
. ,
, .
,
velati limo et verbena tempora vincti.
procedit legio Ausonidum pilataque plenis
agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
125 .
, , : , ,
;
, , .
  ,
pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi
ductores auro volitant ostroque superbi,
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
130 , .
,
, ,
.
, , 
defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
tum studio effusae matres et volgus inermum
invalidique senes turris et tecta domorum
obsedere, alii portis sublimibus adstant.
At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur
135 , , , 
,
, .
,   ,
,
(tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti),
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
extemplo Turni sic est adfata sororem,
diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
140 ,
, :
, , ,
, ,
, , ,
praesidet; hunc illi rex aetheris altus honorem
Iuppiter erepta pro virginitate sacravit:
nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
145 , .
, , :
,
  ,
.
praetulerim caelique libens in parte locarim:
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:
nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
150 .
, .
- , 
, ! , !
,
Parcarumque dies et vis inimica propinquat.
non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
tu pro germano si quid praesentius audes,
perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.
Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit
155 .
, ,  , 
, , ,
.
. ,
terque quaterque manu pectus percussit honestum.
non lacrimis hoc tempus, ait Saturnia Iuno:
accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;
aut tu bella cie conceptumque excute foedus.
auctor ego audendi. sic exhortata reliquit
160 .
:
,
, , 
; ,
incertam et tristi turbatam volnere mentis.
Interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,
165 .
, ,
, ,
  , 
, ;
bina manu lato crispans hastilia ferro.
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
procedunt castris, puraque in veste sacerdos
170 , ,
, , .
,
,
.
saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
attulit admovitque pecus flagrantibus aris.
illi ad surgentem conversi lumina solem
dant fruges manibus salsas et tempora ferro
summa notant pecudum paterisque altaria libant.
175 :
,
!
, , ,
! ,
tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti,
quam propter tantos potui perferre labores,
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,
iam melior, iam, diva, precor; tuque inclute Mavors,
180 , , !
, ,
, , !
,
,
cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
Fontisque Fluviosque voco, quaeque aetheris alti
religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
convenit Euandri victos discedere ad urbem,
185 ,
.

, , 
cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent.
sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem
(ut potius reor et potius di numine firment),
non ego nec Teucris Italos parere iubebo
190 : ,
.
.
, , , 
, .
nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
invictae gentes aeterna in foedera mittant.
sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
constituent urbique dabit Lavinia nomen.
195 , ,
, :
, , ,
,
!
Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus,
suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram:
haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera iuro,
Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem
vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
200 , !
, , ,
: ,
, .
audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit.
tango aras, medios ignis et numina testor:
nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
quo res cumque cadent, nec me vis ulla volentem
avertet, non, si tellurem effundat in undas,
205
, ( )
, ,
, ,
, ,
diluvio miscens, caelumque in Tartara solvat;
ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat)
numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
matre caret posuitque comas et bracchia ferro;
210 ,
.
, ,
,
,
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
inclusit patribusque dedit gestare Latinis.
talibus inter se firmabant foedera dictis
prospectu in medio procerum. tum rite sacratas
in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
215 .

;
,
. ́ ,
eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
At vero Rutulis impar ea pugna videri
iamdudum et vario misceri pectora motu;
tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis.
adiuvat incessu tacito progressus et aram
220 , , ,
, .
: ,
;
,
suppliciter venerans demisso lumine Turnus
tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
sermonem et volgi variare labantia corda,
in medias acies, formam adsimulata Camerti
225 ( ,
, ),

, :
,
(cui genus a proavis ingens clarumque paternae
nomen erat virtutis et ipse acerrimus armis),
in medias dat sese acies, haud nescia rerum,
rumoresque serit varios ac talia fatur:
non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
230 ?
? ,
, :
, !
, ,
obiectare animam? numerone an viribus aequi
non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
fatalesque manus, infensa Etruria Turno.
vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
235 , .
, ,
, .
,
.
succedet fama vivusque per ora feretur;
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
iam magis atque magis serpitque per agmina murmur;
240 ,
, ,
,
, .
, , ,
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
his aliud maius Iuturna adiungit et alto
245 (
, ):
,
, ;
dat signum caelo, quo non praesentius ullum
turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra
litoreas agitabat avis turbamque sonantem
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
250 , .
, :
,
,
,  , ,
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
arrexere animos Itali cunctaeque volucres
convertunt clamore fugam (mirabile visu)
aetheraque obscurant pinnis hostemque per auras
facta nube premunt, donec vi victus et ipso
255 , ,
.
.
.
: , !
pondere defecit praedamque ex unguibus ales
proiecit fluvio, penitusque in nubila fugit.
Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
hoc erat, hoc, votis, inquit, quod saepe petivi.
260 , ! ,
, , ,
, ,
.
. :
accipio, adgnoscoque deos; me, me duce ferrum
corripite, o miseri, quos improbus advena bello
territat, invalidas ut aves, et litora vestra
vi populat. petet ille fugam penitusque profundo
vela dabit. vos unanimi densate catervas
265 !
,
; , ,
. ,
, .
et regem vobis pugna defendite raptum.
Dixit et adversos telum contorsit in hostis
procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras
certa secat. simul hoc, simul ingens clamor, et omnes
turbati cunei calefactaque corda tumultu.
270
,
, - , 
, ,
, ;
hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum
corpora constiterant contra, quos fida crearat
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo
balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
275 , ,
.
, , ,
,
;
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
transadigit costas fulvaque effundit harena.
at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra
280 ;
.
: .
.
, .
procurrunt Laurentum; hinc densi rursus inundant
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
sic omnis amor unus habet decernere ferro.
diripuere aras, it toto turbida caelo
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
285 . ,
, .
,
, .
-
craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus
pulsatos referens infecto foedere divos.
infrenant alii currus aut corpora saltu
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem regisque insigne gerentem
290 ,
,  , ,
, , .
;
,
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus,
adverso proterret equo: ruit ille recedens
et miser oppositis a tergo involvitur aris
in caput inque umeros. at fervidus advolat hasta
Messapus teloque orantem multa trabali
295 , :
! !
, , .
, ,
, ,
desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
hoc habet, haec melior magnis data victima divis.
concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti
300 ; ,
;
,
, ,
, . ,
occupat os flammis: olli ingens barba reluxit
nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
caesariem laeva turbati corripit hostis
impressoque genu nitens terrae applicat ipsum;
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum,
305 , ,
, , ; , ,

, .
, , ,
pastorem primaque acie per tela ruentem,
ense sequens nudo superimminet: ille securi
adversi frontem mediam mentumque reducta
disicit et sparso late rigat arma cruore.
olli dura quies oculos et ferreus urget
310 .
, ,
, :
! ? ?
, ! ,
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
nudato capite atque suos clamore vocabat:
quo ruitis? quaeve ista repens discordia surgit?
o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes
315 : !
:
. .
,
;
compositae leges; mihi ius concurrere soli;
me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo
firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.
has inter voces, media inter talia verba,
ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est,
320 , ,
,
  : ,
.
, , ,
incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
attulerit: pressa est insignis gloria facti
nec sese Aeneae iactavit volnere quisquam.
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit
325 , :
, ,
, .
, , ,
, ,
turbatosque duces, subita spe fervidus ardet;
poscit equos atque arma simul saltuque superbus
emicat in currum et manibus molitur habenas.
multa virum volitans dat fortia corpora Leto,
semineces volvit multos aut agmina curru
330 , .
,
,
,
;
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
sanguineus Mavors clipeo intonat atque furentis
bella movens immittit equos; illi aequore aperto
ante Notos Zephyrumque volant, gemit ultima pulsu
335 ;  
, , .
, , ,
, ,
;
Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
talis equos alacer media inter proelia Turnus
fumantis sudore quatit, miserabile caesis
hostibus insultans: spargit rapida ungula rores
340 , :
,  
; 븭  
  ;
́ ,
sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.
iamque Neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis,
345 , , .

, ;
,
, ,
vel conferre manum vel equo praevertere ventos.
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
antiqui proles bello praeclara Dolonis,
nomine avum referens, animo manibusque parentem,
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
350 ;

, .
, ,
, ,
ausus Pelidae pretium sibi poscere currus:
illum Tydides alio pro talibus ausis
adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.
hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
ante levi iaculo longum per inane secutus,
355 , ,
, ,
, ,
:
?
sistit equos biiugis et curru desilit atque
semianimi lapsoque supervenit, et pede collo
impresso dextrae mucronem extorquet et alto
fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
en agros et quam bello, Troiane, petisti,
360 !
, ; !
, ,
  , , ́ ,
  , .
Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me
ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.
huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
365 , ,
,  .
.
, , 
. ,
ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto
insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus;
qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum
370 ́ .
, .
,
, ,
, , ,
et cristam adverso curru quatit aura volantem.
non tulit instantem Phegeus animisque frementem:
obiecit sese ad currum et spumantia frenis
ora citatorum dextra detorsit equorum.
dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
375 ,  ,
.
, ,
, ,
,
lancea consequitur rumpitque infixa bilicem
loricam et summum degustat volnere corpus.
ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
cum rota praecipitem et procursu concitus axis
380 ,
,
.
, , ,
impulit effunditque solo, Turnusque secutus
imam inter galeam summi thoracis et oras
abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
385 :
, , ,
,
, :
Ascaniusque comes castris statuere cruentum,
alternos longa nitentem cuspide gressus.
saevit et infracta luctatur harundine telum
eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit;
ense secent lato volnus telique latebras
390 .
́, , , ;
, ,
:
, , .
rescindant penitus, seseque in bella remittant.
iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Iasides, acri quondam cui captus amore
ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
395 , ,
,
, .
, , ,
  .
ille ut depositi proferret fata parentis,
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas agitare inglorius artis.
stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam,
Aeneas, magno iuvenum et maerentis Iuli
400 . ,
:
,
,
.
concursu, lacrimis immobilis. ille retorto
Paeonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
405 ,
;
, :
, ,
,
nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo
subvenit, et saevus campis magis ac magis horror
crebrescit propiusque malum est. iam pulvere caelum
stare vident, subeunt equites et spicula castris
densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
410 , .
.
 
, ;
,
bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.
Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo; non illa feris incognita capris
415 , .
,
;
, , ,
.
gramina, cum tergo volucres haesere sagittae.
hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,
detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit, occulte medicans, spargitque salubris
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
420  
,
, ,
, ,
, .
fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis.
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
excidit, atque novae rediere in pristina vires.
425 ? ! 

, ,
, , :
.
arma citi properate viro! quid statis? Iapyx
conclamat primusque animos accendit in hostem.
non haec humanis opibus, non arte magistra
proveniunt, neque te, Aenea, mea dextera servat:
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.
430 , .
; .
, .
, ,
, ,
ille avidus pugnae suras incluserat auro
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
summaque per galeam delibans oscula fatur:
435 : , .
.
, .
, ,
disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
defensum dabit et magna inter praemia ducet:
tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
440 ,     .
, , ,
;
,
.
et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens,
telum immane manu quatiens; simul agmine denso
Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis
turba fluit castris. tum caeco pulvere campus
445 , .
, ,
 
.
.
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos
audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit,
450 ;
, , 
,
, ,
, ;
ille volat campoque atrum rapit agmen aperto.
qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
it mare per medium; miseris, heu, praescia longe
horrescunt corda agricolis; dabit ille ruinas
arboribus stragemque satis, ruet omnia late;
455 -.
,
; ,
. ́,
,   ,
ante volant sonitumque ferunt ad litora venti:
talis in adversos ductor Rhoeteius hostis
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
adglomerant. ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates,
460 ; ,
, .
;
, .
,
Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,
primus in adversos telum qui torserat hostis.
tollitur in caelum clamor versique vicissim
pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
ipse neque aversos dignatur sternere morti
465 ;
, , , 
, .
, .
, ,
nec pede congressos nec equo nec tela ferentis
insequitur; solum densa in caligine Turnum
vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
aurigam Turni media inter lora Metiscum
470 , ,
,
, , .
,
, ,
excutit et longe lapsum temone relinquit;
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas,
cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
nigra velut magnas domini cum divitis aedes
pervolat et pinnis alta atria lustrat hirundo,
475 , ,
, ;
, ,
, ,
,
pabula parva legens nidisque loquacibus escas,
et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
fertur equis rapidoque volans obit omnia curru,
iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem,
480 , .
, ,
́ ,
,  , ,
,
nec conferre manum patitur, volat avia longe.
haud minus Aeneas tortos legit obvius orbis
vestigatque virum et disiecta per agmina magna
voce vocat. quotiens oculos coniecit in hostem
alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
485 , , .
?
, .
,
,
aversos totiens currus Iuturna retorsit.
heu, quid agat? vario nequiquam fluctuat aestu
diversaeque vocant animum in contraria curae.
huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
lenta, levis cursu, praefixa hastilia ferro,
490 , .
, ,

.
.
horum unum certo contorquens derigit ictu.
substitit Aeneas et se collegit in arma,
poplite subsidens; apicem tamen incita summum
hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
tum vero adsurgunt irae, insidiisque subactus,
495 : , 
, ,
, ,
, ,
, .
diversos ubi sentit equos currumque referri,
multa Iovem et laesi testatus foederis aras
iam tandem invadit medios et Marte secundo
terribilis saevam nullo discrimine caedem
suscitat irarumque omnis effundit habenas.
500 ,
,
, ?
, , ,
, ?
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
diversas obitumque ducum, quos aequore toto
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
expediat? tanton placuit concurrere motu,
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
505 , , ,
, ;
, :
.
, ,
Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis
pugna loco statuit Teucros), haud multa morantem,
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Diorem,
510 ,
;
.
, ,
,
congressus pedes, hunc venientem cuspide longa,
hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum
suspendit capita et rorantia sanguine portat.
ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
515 ( , , ́ ).
,
, ,  
, ,
,
nomen Echionium matrisque genus Peridiae;
hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
520 , , .
, ,
,
, ,
, ,
limina conductaque pater tellure serebat.
ac velut immissi diversis partibus ignes
arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
aut ubi decursu rapido de montibus altis
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
525
, .
,
; .
, , ;
quisque suum populatus iter: non segnius ambo
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
pectora, nunc totis in volnera viribus itur.
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
530 , ,
,
,
,
, .
nomina per regesque actum genus omne Latinos,
praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter
provolvere rotae, crebro super ungula pulsu
incita nec domini memorum proculcat equorum.
535 ,
:
.
, , ,
, , ,
ille ruenti Hyllo animisque immane frementi
occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
eripuit Turno, nec di texere Cupencum,
540 :
, .
, , ,
, ,
, ,
Aenea veniente, sui; dedit obvia ferro
pectora nec misero clipei mora profuit aerei.
te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
oppetere et late terram consternere tergo:
occidis, Argivae quem non potuere phalanges
545 , .
: ,
,   .
: ,
, ,
sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
totae adeo conversae acies omnesque Latini,
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
550 , ,

,
, .
:
et Messapus equum domitor et fortis Asilas
Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,
pro se quisque viri summa nituntur opum vi;
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
555 , ,
.
, ,
, ,
, , .
iret ut ad muros urbique adverteret agmen
ocius et subita turbaret clade Latinos.
ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
immunem tanti belli atque impune quietam.
560 .
,
,
,
. :
continuo pugnae accendit maioris imago;
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum
concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
deponunt. celso medius stans aggere fatur:
565 , . !
- , !
, , , 
, , 
.
ne qua meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat;
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et victi parere fatentur,
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
570 ,
?
, , !
: .
, , ,
scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno
nostra pati rursusque velit concurrere victus?
hoc caput, o cives, haec belli summa nefandi.
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.
dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
575 .
.
, ,
;
,
dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
scalae improviso subitusque apparuit ignis.
discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
ipse inter primos dextram sub moenia tendit
580 , ,
, , ,
, .
:
Aeneas magnaque incusat voce Latinum
testaturque deos, iterum se ad proelia cogi,
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
exoritur trepidos inter discordia civis:
urbem alii reserare iubent et pandere portas
585 ;
, .
,
, ;
,
Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem;
arma ferunt alii et pergunt defendere muros:
inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
vestigavit apes fumoque implevit amaro,
illae intus trepidae rerum per cerea castra
590 ,
,
, .
,
:
discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
quae totam luctu concussit funditus urbem.
595 , ,
,
, , 
,
. :
regina ut tectis venientem prospicit hostem,
incessi muros, ignis ad tecta volare,
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
infelix pugnae iuvenem in certamine credit
exstinctum et, subito mentem turbata dolore,
600
;
, ,
.
.
se causam clamat crimenque caputque malorum,
multaque per maestum demens effata furorem,
purpureos moritura manu discindit amictus
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
605 ,
,  ,
, .
.
; ;
filia prima manu floros Lavinia crinis
et roseas laniata genas, tum cetera circum
turba furit; resonant latae plangoribus aedes.
hinc totam infelix volgatur fama per urbem.
demittunt mentes, it scissa veste Latinus,
610

612
,
.
[ ,
.]

coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
[multaque se incusat, qui non acceperit ante
Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.]

Interea extremo bellator in aequore Turnus
615 ,  ,
, .

; ,
.
palantis sequitur paucos iam segnior atque
iam minus atque minus successu laetus equorum.
attulit hunc illi caecis terroribus aura
commixtum clamorem arrectasque impulit auris
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
620 ! ?
?
, , , .
-, , ,
, ,
ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?
quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?
sic ait adductisque amens subsistit habenis.
atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
aurigae currumque et equos et lora regebat,
625 :
, .
, .

:
talibus occurrit dictis: hac, Turne, sequamur
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit:
sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
630 , .
:
, ,
;
, .
nec numero inferior, pugnae nec honore recedes.
Turnus ad haec:
o soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
635 ?
?
? ?
, ;
demissam tantos voluit te ferre labores?
an fratris miseri letum ut crudele videres?
nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem?
vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
640 .
́ , ,
.
, ( !)
? ?
oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.
occidit infelix ne nostrum dedecus Ufens
aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
exscindine domos (id rebus defuit unum),
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
645 ?
? ,
, !
,
.
terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?
usque adeone mori miserum est? vos o mihi, Manes,
este boni, quoniam superis adversa voluntas.
sancta ad vos anima atque istius inscia culpae
descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
650 .
, , ,
́ , :
, ! !
,
Vix ea fatus erat, medios volat ecce per hostis
vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
Turne, in te suprema salus; miserere tuorum.
fulminat Aeneas armis summasque minatur
655 .
.
. ,
, .
, , 
deiecturum arces Italum excidioque daturum,
iamque faces ad tecta volant. in te ora Latini,
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
praeterea regina, tui fidissima, dextra
660 .
,
.
.
.
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
soli pro portis Messapus et acer Atinas
sustentant acies. circum hos utrimque phalanges
stant densae strictisque seges mucronibus horret
ferrea: tu currum deserto in gramine versas.
665 , ,
. ,
, , ,
, .
,
obstipuit varia confusus imagine rerum
Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu
et furiis agitatus amor et conscia virtus.
ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
670
.
, ,
, :
,
ardentis oculorum orbis ad moenia torsit
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem flammis inter tabulata volutus
ad caelum undabat vertex turrimque tenebat,
turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse
675 .
, ! !
  .

. !
subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
iam iam fata, soror, superant: absiste morari;
quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur.
stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,
morte pati; neque me indecorem, germana, videbis
680 , , !
  ,
, ,
, , .
, ,
amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.
dixit et e curru saltum dedit ocius arvis
perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
ac veluti montis saxum de vertice praeceps
685 , , ,
;
, ,
,
, , ,  , ,
cum ruit, avolsum vento, seu turbidus imber
proluit aut annis solvit sublapsa vetustas;
fertur in abruptum magno mons improbus actu
exsultatque solo, silvas, armenta virosque
involvens secum: disiecta per agmina Turnus
690 , ,
, .
:
, ! , , !
  !
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
significatque manu et magno simul incipit ore:
parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini:
quaecumque est fortuna, mea est; me verius unum
695 , .
, .
, ,
, ;
, , , ,
pro vobis foedus luere et decernere ferro.
discessere omnes medii spatiumque dedere.
At pater Aeneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
700 , , ;
, ,
,
, .
,
laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
705   ,
, , ,
. ,
,
.
convertere oculos Itali, quique alta tenebant
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
ingentis, genitos diversis partibus orbis,
inter se coiisse viros et cernere ferro.
710 , ,
, :
, .
,
;   .
atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,
procursu rapido, coniectis eminus hastis,
invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
congeminant; fors et virtus miscentur in unum.
715 ,
,
; , ;
, , ,
, ;
ac velut ingenti Sila summove Taburno
cum duo conversis inimica in proelia tauri
frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri;
stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae,
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
720 ,
,
.
,
, .
illi inter sese multa vi volnera miscent
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
non aliter Tros Aeneas et Daunius heros
concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
725 , ,
́:
, .
, , ,
, ,
Iuppiter ipse duas aequato examine lances
sustinet et fata imponit diversa duorum,
quem damnet labor et quo vergat pondere letum.
Emicat hic, impune putans, et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
730 .
. ,
. ,
,  , ,
:
et ferit: exclamant Troes trepidique Latini,
arrectaeque amborum acies: at perfidus ensis
frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro,
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
735 , ,
, ,
.
,
, ,
fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci:
idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum est,
740 , , , 
.
, , ,
, , ,
,
mortalis mucro, glacies ceu futtilis, ictu
dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
undique enim densa Teucri inclusere corona
745   ,   .
, , ,
,
, , .
, ,
atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget;
inclusum veluti si quando flumine nactus
750 ,
, ;
, ;
, , ,
, - ,
cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae
venator cursu canis et latratibus instat;
ille autem, insidiis et ripa territus alta,
mille fugit refugitque vias; at vividus Umber
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
755   : .
;
, .
,
, , .
increpuit malis morsuque elusus inani est.
tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,
nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
760 ,
,
, , , .
,
:
Aeneas mortem contra praesensque minatur
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis,
excisurum urbem minitans, et saucius instat.
quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
765 , .
;
, ,

.
praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestis;
770 , ,
, .
,
, .
,
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
detulerat, fixam et lenta radice tenebat.
incubuit voluitque manu convellere ferrum
775 , ,
. , , :
, , , , ,
, ,
, !
Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu
non poterat. tum vero amens formidine Turnus
Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
780 , :
,

. ,
, ,
dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.
namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
viribus haud ullis valuit discludere morsus
roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
785 .
, ,
, .
:
  ,   ,
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
quod Venus audaci nymphae indignata licere
accessit telumque alta ab radice revellit.
olli sublimes, armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
790 , , .
,
:
, ? ?
, , :
adsistunt contra certamina Martis anheli.
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur, fulva pugnas de nube tuentem:
quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
795 , .
, ,
?
  ? 
, ?
deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
mortalin decuit violari volnere divum?
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
800 , , .
,
.
.
, ,
desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
ventum ad supremum est. terris agitare vel undis
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
805 .
! .
, :
, , , , :
, ,
deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
ulterius temptare veto. sic Iuppiter orsus;
sic dea submisso contra Saturnia voltu:
Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui:
810 ,
,  , ,
.
, ,
nec tu me aeria solam nunc sede videres
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsam
starem aciem traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
suasi et pro vita maiora audere probavi,
815 ,  , .
,
.
, , .
: , ,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita divis.
et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
illud te, nulla fati quod lege tenetur,
820 , .
, ,
, ,
;
,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
cum iam conubiis pacem felicibus, esto,
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
825 , .
, ,
.
. , .
:
aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala virtute propago;
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
Olli subridens hominum rerumque repertor:
830 ,
!
, :
. , .
,
es germana Iovis Saturnique altera proles:
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
verum age et inceptum frustra submitte furorem:
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
835 . ,
.
, , .
,
utque est, nomen erit; commixti corpore tantum
subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis
840 .
, , ,
.
, :
  .
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.
adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;
interea excedit caelo nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse volutat
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
845 , ,
, ,
, ,
, , .
,
dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
serpentum spiris ventosasque addidit alas.
hae Iovis ad solium saevique in limine regis
850 ,
, ,
, .

.
apparent acuuntque metum mortalibus aegris,
si quando letum horrificum morbosque deum rex
molitur, meritas aut bello territat urbes.
harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit:
855 ;
, ,
: ,
, ;
, , 
illa volat celerique ad terram turbine fertur.
non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
stridens et celeris incognita transilit umbras:
860 .
,
, ,

.
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.
postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
alitis in parvae subitam collecta figuram,
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras;
865 ,
.
,
, .
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
illi membra novus solvit formidine torpor,
arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.
At, procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas,
870 , ,
  .
, , ?
, , ?
? ?
infelix crinis scindit Iuturna solutos,
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
arte morer? talin possum me opponere monstro?
875 . , ,
: ́
. , ,
! ́ ?
?
iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,
obscenae volucres: alarum verbera nosco
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimi Iovis. haec pro virginitate reponit?
quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
880 ?
.
, ! - ,
, ?
, , , ?
condicio? possem tantos finire dolores
nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!
immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat
terra mihi Manisque deam demittat ad imos?
885 , ,
.
,
, , , :
? ?
tantum effata caput glauco contexit amictu,
multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.
Aeneas instat contra telumque coruscat
ingens arboreum et saevo sic pectore fatur:
quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas?
890 , !
,
, , ,
.
, :
non cursu, saevis certandum est comminus armis.
verte omnis tete in facies et contrahe, quidquid
sive animis sive arte vales; opta ardua pinnis
astra sequi clausumque cava te condere terra.
ille caput quassans non me tua fervida terrent
895 : .
, ,
, ,
́ , ;
dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.
nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat,
limes agro positus, litem ut discerneret arvis;
vix illud lecti bis sex cervice subirent,
900 .

, .
, ,
,  ,
qualia nunc hominum producit corpora tellus:
ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
altior insurgens et cursu concitus heros.
sed neque currentem se nec cognoscit euntem
tollentemve manus saxumve immane moventem;
905 , .
, ,
.
,
, ,
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
910 , ; ,
, ,
, .
, ,
.
velle videmur et in mediis conatibus aegri
succidimus; non lingua valet, non corpore notae
sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
successum dea dira negat. tum pectore sensus
915 ;
, , , ,
, ,
, - .
,
vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem
cunctaturque metu telumque instare tremescit,
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
nec currus usquam videt aurigamve sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
920 , ,  ,
. ,
,
. ,
, ,
sortitus fortunam oculis, et corpore toto
eminus intorquet. murali concita numquam
tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
dissultant crepitus. volat atri turbinis instar
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
925 , ,
. ,
, .
 
, .
loricae et clipei extremos septemplicis orbis.
per medium stridens transit femur. incidit ictus
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
mons circum et vocem late nemora alta remittunt.
930 , ,
: : .
.
,  
  ,
ille humilis supplexque oculos dextramque precantem
protendens equidem merui, nec deprecor, inquit:
utere sorte tua. miseri te si qua parentis
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor), Dauni miserere senectae
935 , .
. ,
.  
. , ,
,
et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
redde meis. vicisti et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx:
ulterius ne tende odiis. stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;
940 ,
 
. :
,
.
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
coeperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
945 , ,
  , :
, , ,
?
,
ille, oculis postquam saevi monumenta doloris
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis: tune hinc spoliis indute meorum
eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,
950 ! , ,
,
.
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
fervidus. ast illi solvuntur frigore membra
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.


  • 83.   .
  • 91.   , , , , .
  • 120. .  : , , . : : , , .
  • 164.   , , , , .
  • 200. , !  , , .
  • 347.   , , (, X, 314 .).
  • 366.   ( ).
  • 401.   , , .
  • 419.   , .
  • 474.   ; (  ).
  • 516. .  , ().
  • 518.   .
  • 539540. ,   ,   ; , .
  • 612613. , 471472 XI, .
  • 715.   . . , III, 219. .  . . , II, 38.
  • 725.   , , (, VIII, 6974; XXII, 209213).
  • 750. .  , .
  • 795. , .  .   .
  • 845852.   , ,   (. , VI, 280). , , ;   .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1375400001 1375400002 1375400003