|  |

. . . . , , 1979.
. . .

: P. Vergilii Maronis, Opera edidit Albertus Forbiger. Partes IIII, Lipsiae, 18731875. : P. Vergilius Maro, Opera omnia, vol. IIII, recensuit O. Ribbeck, Lipsiae, 18591868; Oeuvres de Virgile, texte établi et commenté par Benoist, Paris, 1918; Vergils Gedichte erklärt von Th. Ladewig, Berlin, zwölfte Auflage, 19021907.

. .: Virgil. T. II. Aeneid VIIXII // Loeb Classical Library, 1950 (2- . . 1918, . 1934).

, . , .

(V . . .) : , ́, , , , , , . . , , . V VI . . , , , , , - , . : , ( ) , , ( ) .

, ,   , , , ( . ). ( ) , , - , . (), . , , , , . , .

, , . , , - . , .

, . ( ) . ciris, κείρω (, ). , (. 488). ciris, , ́.   , (, ), , , . ( ), .   , (, , , , ).


,
,
, ,
,
Etsi me, vario iactatum laudis amore
irritaque expertum fallacis praemia volgi,
Cecropius suavis exspirans hortulus auras
florentis viridi sophiae complectitur umbra,
5 ,
, ,
, ,
,
, ,
ut mens curet eo dignum sibi quaerere carmen
longe aliud studium atque alios accincta labores
(altius ad magni suspexit sidera mundi
et placitum paucis ausa est ascendere collem):
non tamen absistam coeptum detexere munus,
10 ,
.
, , ?
?
,
in quo iure meas utinam requiescere Musas
et leviter blandum liceat deponere amorem.
Quod si mirificum genus o Mes<sala . . .>
(mirificum sed enim, modo sit tibi velle libido),
si me iam summa Sapientia pangeret arce,
15 ,
, ,
,
, ,
quattuor antiquis heredibus edita consors,
unde hominum errores longe lateque per orbem
despicere atque humilis possem contemnere curas;
non ego te talem venerarer munere tali,
non equidem, quamvis interdum ludere nobis
20 .
( ?),
,
.
et gracilem molli libeat pede claudere versum;
sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
qualis Erechtheis olim portatur Athenis,
debita cum castae solvuntur vota Minervae
tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,
25 ,
, .
, ! ,   ,
, !
:
cum levis alterno Zephyrus concrebruit Euro
et prono gravidum provexit pondere currum.
felix illa dies, felix et dicitur annus,
felices, qui talem annum videre diemque.
ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,
30 ,
.
, ,
,
.
magna Giganteis ornantur pepla tropaeis,
horrida sanguineo pinguntur proelia cocco.
additur aurata deiectus cuspide Typhon,
qui prius, Ossaeis conscendens aethera saxis,
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum.
35 ,
, ,
,
, ,
.
Tale deae velum sollemni tempore portant;
tali te vellem, iuvenum doctissime, ritu
purpureos inter soles et candida lunae
sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
naturae rerum magnis intexere chartis;
40
, .
, ,
,
, .
aeternum ut sophiae coniunctum carmine nomen
nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis.
Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes,
nunc primum teneros firmamus robore nervos,
haec tamen interea, quae possumus, in quibus aevi
45 , ,
, ,
  ,
, ,
, ,
prima rudimenta et iuvenes exegimus annos,
accipe dona meo multum vigilata labore
promissa atque diu iam tandem <reddita vota>
impia prodigiis ut quondam exterrita amoris
Scylla novos avium sublimis in aere coetus
50 ,
 
, ,
, .
, ,
viderit et tenui conscendens aethera pinna
caeruleis sua tecta supervolitaverit alis,
hanc pro purpureo poenam scelerata capillo,
pro patris solvens excisa et funditus urbe.
Complures illam et magni, Messalla, poetae
55 (   !)
:
:
- , ,
, ,
(nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum)
longe alia perhibent mutatam membra figura
Scyllaeum monstro saxum infestasse voraci;
illam esse, aerumnis quam saepe legamus Ulixi,
candida succinctam latrantibus inguina monstris,
60
, .
,
, ,
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae
nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
namque alias alii volgo finxere puellas,
65 , ,
.
,
?
  ?
quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.
ipse Crataein ait matrem; sed sive Crataeis,
sive illam monstro generavit Echidna biformi,
sive est neutra parens atque hoc in carmine toto
inguinis est vitium et Veneris descripta libido;
70
? ( ?
,
, ).
,
sive etiam iactis speciem mutata venenis
infelix virgo (quid enim commiserat illa?
ipse pater timidam saeva complexus harena
coniugium castae violaverat Amphitrites)
at tamen exegit longo post tempore poenas,
75 ,
.
,
,
- .
ut cum cura suae veheretur coniugis alto,
ipsa trucem multo misceret sanguine pontum;
seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis
et cupidos quaestu passim popularet amantes,
piscibus et canibusque malis vallata repente est
80 , ,
, ! ,
, !

, :
horribilis circum vidit se sistere formas,
heu quotiens mirata novos expalluit artus,
ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus!
ausa quod est mulier numen fraudare deorum
et dictam Veneri voto intervertere poenam,
85 , ,
.
,  
, .
.
quam mala multiplici iuvenum consaepta caterva
dixerat atque animo meretrix iactata ferarum,
infamem tali merito rumore fuisse,
docta Palaepaphiae testatur voce Pachynus.
quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,
90   : ,
.
, , !
, .
, ,
somnia sunt: potius liceat notescere Cirin
atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare quae cantus meditanti mittere caecos
magna mihi cupido tribuistis praemia, divae
Pierides, quarum castos altaria postis
95 :
, ,
,
. , ,
,
munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
deponunt flores aut suave rubens narcissus
aut crocus alterna coniungens lilia caltha
sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, divae,
praecipue nostro nunc aspirate labori
100 !

,
.
,
atque novum aeterno praetexite honore volumen.
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes
Actaeos inter colles et candida Thesei
purpureis late ridentia litora conchis,
quarum non ulli fama concedere digna
105 , ,
,

, ,
.
stat Megara, Alcathoi quondam munita labore,
Alcathoi Phoebique: deus namque adfuit illi;
unde etiam citharae voces imitatus acutas
saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus
et veterem sonitu Phoebi testatur amorem.
110 ,
, ,

,
- ,
hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,
fecerat infestam populator remige Minos,
hospitio quod se Nisi Polyidos avito
Carpathium fugiens et flumina Caeratea
texerat. hunc bello repetens Gortynius heros
115 .
,
, ,
. ,
.
Attica Cretaea sternebat rura sagitta.
sed neque tum cives neque tum rex ipse veretur
infesto ad muros volitantis agmine turmas
icere et indomitas virtute retundere mentes,
responsum quoniam satis est meminisse deorum.
120 ( !) ,
-, ,
;
, ,
 
nam capite a summo regis (mirabile dictu)
candida caesaries (florebant tempora lauro),
et roseus medio surgebat vertice crinis:
cuius quam servata diu natura fuisset,
tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum
125 .
:
,
.
concordes stabili firmarant numine Parcae.
ergo omnis cano residebat cura capillo,
aurea sollemni comptum quem fibula ritu
crobylus et tereti nectebant dente cicadae.
Nec vero haec urbis custodia vana fuisset
130 ( ), ,
,
, .
, , ,
,
(nec fuerat), ni Scylla novo correpta furore,
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulchrum,
o nimium cupidis Minon inhiasset ocellis.
sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater
iratum potuit, quem nec pater atque avus idem
135  
,
.

(!
Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones
et validas docuit viris mansuescere tigris,
ille etiam divos, homines  sed dicere magnum est),
idem tum tristis acuebat parvulus iras
Iunonis magnae, cuius (periuria divae
140 ) ,
;
, ,
,
,
olim, sed meminere diu) periura puella
non ulli licitam violaverat inscia sedem,
dum sacris operata deae lascivit et extra
procedit longe matrum comitumque catervam,
suspensam gaudens in corpore ludere vestem
145  
,
,
-.
,
et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans.
necdum etiam castos gustaverat ignis honores,
necdum sollemni lympha perfusa sacerdos
pallentis foliis caput exornarat olivae,
cum lapsa e manibus fugit pila, cumque relapsa est,
150 . ,
, !
,
! ?
,
procurrit virgo. quod uti ne prodita ludo
auratam gracili solvisses corpore pallam!
omnia quae retinere gradum cursusque morari
possent, o tecum vellem tu semper haberes!
non umquam violata manu sacraria divae
155 .
, ?
: .
,
, ,
iurando, infelix, nequiquam iure piasses.
etsi quis nocuisse tibi periuria credat?
causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno.
at levis ille deus, cui semper ad ulciscendum
quaeritur ex omni verborum iniuria dictu,
160 ,
(, !)
,
,
:
aurea fulgenti depromens tela pharetra
(heu nimium terret, nimium Tirynthia visu),
virginis in tenera defixerat omnia mente.
Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem
et validum penitus concepit in ossa furorem,
165 ,
, ,
.
,
,
saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris
ictave barbarico Cybeles antistita buxo,
infelix virgo tota bacchatur in urbe,
non storace Idaeo fragrantis picta capillos,
coccina non teneris pedibus Sicyonia servans,
170 .
, :
,
, , ,
, , ,
non niveo retinens bacata monilia collo.
multum illi incerto trepidant vestigia cursu:
saepe redit patrios ascendere perdita muros,
aeriasque facit causam se visere turris;
saepe etiam tristis volvens in nocte querellas
175
, .
, ,
,
,
sedibus ex altis tecti speculatur amorem
castraque prospectat crebris lucentia flammis.
nulla colum novit, carum non respicit aurum,
non arguta sonant tenui psalteria chorda,
non Libyco molles plauduntur pectine telae.
180   .
.
, ,
,
, :
nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori.
atque ubi nulla malis reperit solacia tantis
tabidulamque videt labi per viscera mortem,
quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,
fertur et horribili praeceps impellitur oestro,
185 , , ,
,
.
?
ut patris, a demens, crinem de vertice sectum
furtim atque argute detonsum mitteret hosti.
namque haec condicio miserae proponitur una,
sive illa ignorans (quis non bonus omnia malit
credere, quam tanti sceleris damnare puellam?),
190 , , ! .
, -,
, ,
,
  .
heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest?
Nise pater, cui direpta crudeliter urbe
vix erit una super sedes in turribus altis,
fessus ubi exstructo possis considere nido,
tu quoque avis metuere: dabit tibi filia poenas.
195 , , ,
,
! ,
! ,
, , ,
gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis,
quae mare, quae viridis silvas lucosque sonantis
incolitis, gaudete, vagae blandaeque volucres,
vosque adeo, humanos mutatae corporis artus,
vos o crudeli fatorum lege, puellae
200 ! ,
 
. ,
:
,
Dauliades, gaudete: venit carissima vobis,
cognatos augens reges numerumque suorum,
Ciris et ipse pater. vos, o pulcherrima quondam
corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes,
qua novus ad superum sedes haliaeetos et qua
205 .
,
:
, .
candida concessos ascendet Ciris honores.
Iamque adeo dulci devinctus lumina somno
Nisus erat, vigilumque procul custodia primis
excubias foribus studio iactabat inani,
cum furtim tacito descendens Scylla cubili
210 , ,
.
, ,
,
. , ,
auribus arrectis nocturna silentia temptat
et pressis tenuem singultibus aera captat.
tum suspensa levans digitis vestigia primis
egreditur ferroque manus armata bidenti
evolat; at demptae subita in formidine vires
215
, ,
,
, ,
, .
caeruleas sua furta prius testantur ad umbras.
nam qua se ad patrium tendebat semita limen,
vestibulo in thalami paulum remoratur et alte
suspicit ad celsi nictantia sidera mundi,
non accepta piis promittens munera divis.
220 , ,
( ,
, ) 
,
: , ! ,
Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme
surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi
marmoreo aeratus stridens in limine cardo),
corripit extemplo fessam languore puellam
et simul o nobis sacrum caput, inquit, alumna,
225 ,
,
!
? , , !
non tibi nequiquam viridis per viscera pallor
aegrotas tenui suffundit sanguine venas,
nec levis hoc faceres (neque enim pote) cura subegit,
aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar!
nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi
230 ?
?
,
.
 
nec gravidos Cereris dicam contingere fetus?
qua causa ad patrium solam vigilare cubile,
tempore quo fessas mortalia pectora curas,
quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?
dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti
235 : , ,
?
!  
, ?
, ( )
iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis
formosos circum virgo remorere capillos?
ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,
ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,
ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea)
240 ?

(   ,
, ),
laedere utrumque uno studeas errore parentem!
quod si alio quovis animi iactaris amore
(nam te iactari, non est Amathusia nostri
tam rudis, ut nullo possim cognoscere signo),
si concessus amor noto te macerat igne,
245  
, :
,
,   ,
, , .
per tibi Dictynae praesentia numina iuro,
prima deum mihi quae dulcem te donat alumnam,
omnia me potius digna atque indigna laborum
milia visuram, quam te tam tristibus istis
sordibus et senio patiar tabescere tali.
250 ,
,
.
, , ,
,
Haec loquitur, mollique ut se velavit amictu,
frigidulam iniecta circumdat veste puellam,
quae prius in tenui steterat succincta crocota.
dulcia deinde genis rorantibus oscula figens
persequitur miserae causas exquirere tabis,
255 ,
.
: ?
?
, ,
nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces,
marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.
illa autem quid sic me, inquit, nutricula, torques?
quid tantum properas nostros novisse furores?
non ego consueto mortalibus uror amore
260 ,
  , !
, , ,
,
. !
nec mihi notorum deflectunt lumina voltus
nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.
nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,
in quo falsa tamen lateat pietatis imago,
sed media ex acie mediisque ex hostibus. heu heu,
265 ? ?
  , ,
.   .
, :
, ,
quid dicam quove aegra malum hoc exordiar ore?
dicam equidem, quoniam tu me non dicere, nutrix,
non sinis: extremum hoc munus morientis habeto.
ille, vides, nostris qui moenibus adsidet hostis,
quem pater ipse deum sceptri donavit honore,
270  
, , :
, , ! !
  ,
, ,
cui Parcae tribuere nec ullo volnere laedi
(dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis),
ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.
quod per te divum crebros testamur amores
perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae,
275 : , , .
,
, , .
  , , ,
,
ut me, si servare potes, nec perdere malis;
sin autem optatae spes est incisa salutis,
ne mihi, quam merui, invideas, nutricula, mortem.
nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme,
ante in conspectum, casusve deusve tulisset,
280 (
)
.
,
aut ferro hoc (aperit ferrum quod veste latebat)
purpureum patris dempsissem vertice crinem,
aut mihi praesenti peperissem volnere letum.
Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi
intonsos multo deturpat pulvere crinis
285 , , :
, !  
!

  !
et graviter questu Carme complorat anili:
o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,
o iterum nostrae Minos inimice senectae,
semper ut aut olim natae te propter eundem
aut Amor insanae luctum portavit alumnae!
290 , , , ,
,
, ?
, !  
, .
tene ego tam longe capta atque avecta nequivi,
tam grave servitium, tam duros passa labores,
efFucere, o bis iam exitium crudele meorum?
iam iam nec nobis aequo senioribus ullum
vivere uti cupiam vivit genus. ut quid ego amens
295 , , ,
, !
, , ,
? .
,
te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulchri,
te, Britomarti, diem potui producere vitae?
atque utinam celeri nec tantum grata Dianae
venatus esses virgo sectata virorum,
Gnosia nec Partho contendens spicula cornu
300 !
,
!
,
, , : ,
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas!
numquam tam obnixe fugiens Minois amores
praeceps aerii specula de montis abisses,
unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae
virginis adsignant; alii, quo notior esses,
305 , .
! , , ,
,

, , .
Dictynam dixere tuo de nomine lunam.
sint haec vera velim; mihi certe, nata, peristi.
numquam ego te summo volitantem in vertice montis
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum
conspiciam, nec te redeuntem amplexa tenebo.
310 .
, ,
.
, ?
:
Verum haec tum nobis gravia atque indigna fuere
tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret,
et vox ista meas nondum violaverat auris.
tene etiam Fortuna mihi crudelis ademit,
tene, o sola meae vivendi causa senectae?
315 , , ,
, ,
.
?
,
saepe tuo dulci nequiquam capta sopore,
cum premeret natura, mori me velle negavi,
ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.
quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant?
an nescis, qua lege patris de vertice summo
320
, ?
  ,
,
, :
edita candentis praetexat purpura canos,
quae tenuis patrio praes sit suspensa capillo?
si nescis, aliquam possum sperare salutem,
inscia quandoquidem scelus es conata nefandum:
sin est, quod metuo, per te, mea alumna, tuumque
325 ( ),
, ,
.
, , ,
,
expertum multis miserae mihi rebus amorem,
perdere saeva precor per numina Ilithyiae,
ne tantum facinus tam nulla mente sequaris.
non ego te incepto (fieri quod non pote) conor
flectere, Amor, neque est cum dis contendere nostrum!
330 , , ,
, ?
  - .
( ,
, ),
sed patris incolumi potius denubere regno
atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, Penates.
hoc unum exitio docta atque experta monebo.
quod si non alia poteris ratione parentem
flectere (sed poteris; quid enim non unica possis?),
335 - , ,
(  ),
- .
,  
. !
tum potius tandem ista, pio cum iure licebit,
cum facti causam tempusque doloris habebis,
tum potius conata tua atque incepta referto;
meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros
polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.
340 ,
,
,
.
, ,
His ubi sollicitos animi relevaverat aestus
vocibus et blanda pectus spe luserat aegrum,
paulatim tremebunda genis obducere vestem
virginis et placidam tenebris captare quietem,
inverso bibulum restinguens lumen olivo,
345 ,
.
,
, .
incipit ad crebrosque insani pectoris ictus
ferre manum, adsiduis mulcens praecordia palmis.
noctem illam sic maesta super marcentis alumnae
frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.
Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum
350  
, ,
, .
, ,
, ,
et gelida venientem ignem quatiebat ab Oeta,
quem pavidae alternis fugitant optantque puellae
(Hesperium vitant, optant ardescere Eoum),
praeceptis paret virgo nutricis et omnis
undique conquirit nubendi sedula causas.
355 ,
.
  .
, ,
: -
temptantur patriae submissis vocibus aures,
laudanturque bonae pacis bona; multus inepto
virginis insolitae sermo novus errat in ore.
nunc tremere instantis belli certamina dicit
communemque timere deum; nunc regis amicis,
360 , ,
,

.
,
iamque ipsi verita est: orbum flet maesta parentem,
cum Iove communis qui non dat habere nepotes;
nunc etiam conficta dolo mendacia turpi
invenit et divum terret formidine civis;
nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit.
365 ,
, ,
,
.
quin etiam castos ausa est corrumpere vates,
ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro,
esset qui generum Minoa auctoribus extis
iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas.
At nutrix, patula componens sulpura testa,
370 , ,
,
: , ,
: !
(
narcissum casiamque herbas contundit olentis
terque novena ligans triplici diversa colore
fila, ter in gremium mecum, inquit, despue, virgo,
despue ter, virgo: numero deus impare gaudet.
inde Iovi magno geminans Stygialia sacra,
375 , ),
,
.
,  
, ,
sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais,
pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo,
regis Iolciacis animum defigere votis.
Verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum,
nec possunt homines nec possunt flectere divi,
380 .
,
,
,
(tanta est in parvo fiducia crine cavendi),
rursus ad inceptum sociam se iungit alumnae,
purpureumque parat rursus tondere capillum,
tam longo quod iam captat succurrere amori,
non minus illa tamen, revehi quod moenia Cressa
385   , .
:
,
,
,
gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto.
Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno.
tum coma Sidonio florens deciditur ostro,
tum capitur Megara et divum responsa probantur,
tum suspensa novo ritu de navibus altis
390 .
, :
, ,
, .
, ,
per mare caeruleum trahitur Niseia virgo.
complures illam nymphae mirantur in undis,
miratur pater Oceanus et candida Tethys
et cupidas secum rapiens Galatea sorores,
illam etiam, iunctis magnum quae piscibus aequor
395 , :
.
, ,
 
, .
et glauco bipedum curru metitur equorum,
Leucothea parvusque dea cum matre Palaemon;
illam etiam, alternas sortiti vivere luces,
cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum,
Tyndaridae niveos mirantur virginis artus.
400 , ,
,
  ,
:
, ,
has adeo voces atque haec lamenta per auras
fluctibus in mediis questu volvebat inani,
ad caelum infelix ardentia lumina tendens,
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas:
Supprimite o paulum turbati flamina venti,
405 !
  .
, !
, , -
,   ,
dum queror et divos (quamquam nil testibus illis
profeci) extrema moriens tamen adloquor hora.
vos ego, vos adeo, venti, testabor, et aurae,
vos, vos, humana si qui de gente venitis,
cernitis: illa ego sum cognato sanguine vobis,
410 ( , !).
, ,
,
.
, ,
Scylla (quod o salva liceat te dicere, Procne),
illa ego sum, Nisi pollentis filia quondam,
certatim ex omni petiit quam Graecia regno,
qua curvus terras amplectitur Hellespontus.
illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx
415   .
, , , ?
, ?
,
, ,
dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audis.
vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
vincta tot adsiduas pendebo ex ordine luces?
non equidem me alio possum contendere dignam
supplicio, quod sic patriam carosque penates
420 ?
, , , ,


.
hostibus immitique addixi ignara tyranno.
verum istaec, Minos, illos scelerata putavi,
si nostra ante aliquis nudasset foedera casus,
facturos, quorum direptis moenibus urbis,
o ego crudelis, flamma delubra petivi;
425 , ,
, , ,
,  !
?
? ! !
te vero victore prius vel sidera cursus
mutatura suos, quam te mihi talia captae
facturum metui. iam iam scelus omnia vincit.
tene ego plus patrio dilexi perdita regno?
tene ego? nec mirum, voltu decepta puella
430 , , , !
,
! !
, ,
,
(ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error!)
non equidem ex isto speravi corpore posse
tale malum nasci; forma vel sidera fallas.
Me non deliciis commovit regia dives,
dives curalio fragili et lacrimoso electro,
435 ,
 
, ?
,
,
me non florentes aequali corpore nymphae,
non metus impendens potuit retinere deorum.
omnia vicit amor: quid enim non vinceret ille?
non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha,
pronuba nec castos accendet pinus honores,
440 .
  , ,
, , !
, ,
nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro.
magna queror: me ne illa quidem communis alumnam
omnibus iniecta tellus tumulabit harena.
mene inter matres ancillarisque maritas,
mene alias inter famularum munere fungi
445 , ,
?
( !) ?
! ,
,
coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae
non licuit gravidos penso devolvere fusos?
at belli saltem captivam lege necasses!
iam fesso tandem fugiunt de corpore vires,
et caput inflexa lentum cervice recumbit,
450 .
,
, ,
.
, , ,
marmorea adductis livescunt bracchia nodis.
aequoreae pristes, inmania corpora ponti,
undique conveniunt et glauco in gurgite circum
verbere caudarum atque oris minitantur hiatu.
iam tandem casus hominum, iam respice, Minos!
455 !
,
,  
, !
,
sit satis hoc, tantum solam vidisse malorum,
vel fato fuerit nobis haec debita pestis,
vel casu incerto, merita vel denique culpa:
omnia nam potius quam te fecisse putabo.
Labitur interea revoluta ab litore classis,
460 ,
,
, .
, ,
, ,
magna repentino sinuantur lintea Coro,
flectitur in viridi remus sale, languida fessae
virginis in cursu moritur querimonia longo.
deserit angustis inclusum faucibus Isthmon,
Cypselidae magni florentia regna Corinthi;
465 ,
,
, .
,
, ! .
praeterit abruptas Scironis protinus arces
infestumque suis dirae testudinis exit
spelaeum multoque cruentas hospite cautes.
iamque adeo tutum longe Piraeea cernit,
et notas, heu heu frustra, respectat Athenas.
470 ,
 
.
,
-, .
iam procul e fluctu Salaminia suspicit arva
florentisque videt iam Cycladas; hinc Venus illi
Sunias, hinc statio contra patet Hermionea.
linquitur ante alias longe gratissima Delos
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo.
475 , ,
  ,
  , ,
, ,
,
prospicit incinctam spumanti litore Cythnon
marmoreamque Paron viridemque adlapsa Donysam
Aeginamque simul salutiferamque Seriphum.
fertur et incertis iactatur ad omnia ventis,
(cumba velut magnas sequitur cum parvula classis
480 .

,
,  .
Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo),
donec tale decus formae vexarier undis
non tulit ac miseros mutavit virginis artus
caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.
sed tamen aeternum squamis vestire puellam,
485 ,
,
,

.
infidosque inter teneram committere piscis
non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites):
aeriis potius sublimem sustulit alis,
esset ut in terris facti de nomine Ciris,
Ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.
490

, , 
,
, -
Hic velut in niveo tenera est cum primitus ovo
effigies animantis et internodia membris
imperfecta novo fluitant concreta calore,
sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus
semiferi incertis etiam nunc partibus artus
495   .
, ,
,
;
, ,
undique mutabant atque undique mutabantur.
oris honos primum et multis optata labella
et patulae frontis species concrescere in unum
coepere et gracili mentum producere rostro;
tum qua se medium capitis discrimen agebat,
500 , !
, .

,
, .
ecce repente, velut patrios imitatus honores,
puniceam concussit apex in vertice cristam;
at mollis varios intexens pluma colores
marmoreum volucri vestivit tegmine corpus
lentaque perpetuas fuderunt bracchia pinnas.
505   ,
, , ,
.
-, !
.
inde alias partes minioque infecta rubenti
crura nova macies obduxit squalida pelle
et pedibus teneris unguis adfixit acutos.
et tamen hoc demum miserae succurrere pacto
vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.
510 ,
,
,
  ,
numquam illam post haec oculi videre suorum
purpureas flavo retinentem vertice vittas,
non thalamus Syrio fragrans accepit amomo,
nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?
quae simul ut sese cano de gurgite velox
515 ,
,
, ,
,
.
cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis
et multum late dispersit in aequora rorem,
infelix virgo nequiquam a morte recepta
incultum solis in rupibus exigit aevum,
rupibus et scopulis et litoribus desertis.
520 ,
-, .
,

(
Nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex,
omnia qui imperio terrarum milia versat,
commotus talem ad superos volitare puellam,
cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret,
illi pro pietate sua (nam saepe nitentum
525


  ,
.
sanguine taurorum supplex resperserat aras,
saepe deum largo decorarat munere sedes)
reddidit optatam mutato corpore vitam
fecitque in terris haliaeetos ales ut esset:
quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.
530 ,

.
,
,
huic vero miserae, quoniam damnata deorum
iudicio, fatique et coniugis, ante fuisset,
infesti apposuit odium crudele parentis.
namque ut in aetherio signorum munere praestans,
unum quem duplici stellatum sidere vidi,
535  
, ,
:
, ,
, !
Scorpios alternis clarum fugat Oriona;
sic inter sese tristis haliaeetos iras
et Ciris memori servant ad saecula fato.
quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis,
ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras
540   ,
.
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis.


  • 3.   , ( ).
  • 15.   , , , .
  • 2126. ( , , ) () , . , ( )  , . ( ), . , . , (   ). , .
  • 31.   , .
  • 3234.   , , . ,   ,   .   ( ), . , , ( ),   - .
  • 36. (. 12), . . , , . , , .
  • 39. .  . , , .
  • 4041.   , , .
  • 55.   , .
  • 5658. , , , , . () , , ( ).
  • 60. .  . . , III, 271.
  • 62.   (  , ).
  • 63.   , , .
  • 65.   , .
  • 66. .
  • 67.   , , .   .
  • 72.   , .
  • 7476. .
  • 88.   ( ).   - , , , , , .
  • 92.   . . , 1819.
  • 101.   , .   .
  • 102103.   . . , II, 24.   ( ), .
  • 105106.   , , , , , .
  • 108.   , (), .
  • 109. .  , , .
  • 110.   . . , VI, 432.
  • 112.   . . , VI, 74.
  • 113.   , , .   .
  • 114.   , . . , VI, 60.
  • 125. (. )  . . , IV, 47.
  • 127128. (I, 6), , .
  • 133135. (. ), , .
  • 145.   (. , I, 460).
  • 154155. , , , .
  • 157.   , () .
  • 161. , . .
  • 162. . , .
  • 165.   (  ). , , , .   . . , IV, 41.
  • 169.     , .
  • 179.   , , , .
  • 199.   , , . , , . , , , . , , , , , , , . , , . , , - , ().
  • 205. ( ) .
  • 220.   , , , ,   . .   , .
  • 228.   , .
  • 238.   . . , 145.
  • 239. (. )  , .
  • 242.   (  ).
  • 245. (. )  . , (. . 220).
  • 288289. , , .
  • 299.   . . , III, 115. .
  • 300.   (  , ).
  • 303.   .
  • 308.   . . , IV, 367.
  • 317.   , , .
  • 326.   , .
  • 344. .  , , .
  • 350.   . . , VIII, 30.
  • 353.   .   . , I, 251. (LXII, 3235) , .
  • 361. , , .
  • 374.   , , .
  • 376. .  , , , , .
  • 377. . .
  • 386390. .
  • 392.   . . , I, 31.
  • 393.   ( ), .   ( , ).
  • 395. (. )  , , , . , .
  • 396.   , , .
  • 397. , .  , , .
  • 460.   - .
  • 463.   , , .
  • 464. (668585 . . .)  , .
  • 465467.   , . , .
  • 468.   , .
  • 470.   , , (480 . . .).
  • 471.   . . , III, 128.
  • 472.   . , ()  .
  • 473.   , .
  • 475477.   .   , .   , , , .   .
  • 480.   , .
  • 489.   , , (), , . .
  • 496507. , , (II, 20), : :  //   // ,  // (. . ).
  • 528529.   , , , , .
  • 533535. ,   , , .
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1375400003 1375400004 1375400005