|  |

. . . . , , 1979.
. . (1, 39, 11, 12, 14), . . (2, 10, 13).
. . .

. .: Virgil. T. II. Aeneid VIIXII // Loeb Classical Library, 1950 (2- . . 1918, . 1934).
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

I
, ,
, : .
,   :
  , .
De qua saepe tibi venit; sed, Tucca, videre
non licet: occulitur limine clausa viri.
de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi; namque
si occulitur, longe est, tangere quod nequeas.
5 : , ?
, .
venerit, audivi. sed iam mihi nuntius iste
quid prodest? illi dicite, cui rediit.
II
, ,
, ,
, , ,
.
Corinthiorum amator iste verborum,
iste iste rhetor, namque quatenus totus
Thucydides, tyrannus Atticae febris:
tau Gallicum, min et sphin ut male illisit,
ita omnia ista verba miscuit fratri.
III
, :
:
,
, ,
Aspice, quem valido subnixum Gloria regno
altius et caeli sedibus extulerat:
terrarum hic bello magnum concusserat orbem,
hic reges Asiae fregerat, hic populos;
5 , ,  

,
.
,
hic grave servitium tibi iam, tibi, Roma, ferebat
(cetera namque viri cuspide conciderant):
cum subito in medio rerum certamine praeceps
corruit, e patria pulsus in exilium.
tale deae numen, tali mortalia nutu
10 .
fallax momento temporis hora dedit.
IV
,
, , 
, - :
?
Quocumque ire ferunt variae nos tempora vitae,
tangere quas terras quosque videre homines,
dispeream, si te fuerit mihi carior alter.
alter enim quis te dulcior esse potest,
5
, , ,
, :
, , ?
?
cui iuveni ante alios divi divumque sorores
cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona,
cuncta, quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus?
doctior o quis te, Musa, fuisse potest?
o quis te in terris loquitur iucundior uno?
10 , .
, :
, ?
Clio tam certe candida non loquitur.
quare illud satis est, si te permittis amari;
nam contra, ut sit amor mutuus, unde mihi?
V
, ! ,
, !
, ,   ,
, !
Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,
inflata rhoso non Achaico verba,
et vos, Selique Tarquitique Varroque,
scolasticorum natio madens pingui,
5 , !
, , ,
:
,
ite hinc, inane cymbalon iuventutis.
tuque, o mearum cura, Sexte, curarum
vale, Sabine; iam valete, formosi.
nos ad beatos vela mittimus portus,
magni petentes docta dicta Sironis,
10 .
, , ,
, ,
,
, .
vitamque ab omni vindicabimus cura.
ite hinc, Camenae, vos quoque ite iam sane,
dulces Camenae (nam fatebimur verum,
dulces fuistis); et tamen meas chartas
revisitote, sed pudenter et raro.
VI

-, !
, ,
?
Socer, beate nec tibi nec alteri,
generque Noctuine, putidum caput,
tuoque nunc puella talis et tuo
stupore pressa rus abibit et mihi,
5 , :
, !
ut ille versus usquequaque pertinet:
gener socerque, perdidistis omnia.
VII
, , ,
, .
,  ,
, .
Scilicet hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam:
dispeream, nisi me perdidit iste πόθος,
sin autem praecepta vetant me dicere, sane
non dicam, sed me perdidit iste puer.
VIII
,
(, ),
, , ,
,
Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,
verum illi domino tu quoque divitiae,
me tibi et hos una mecum, quos semper amavi,
si quid de patria tristius audiero,
5 :
, .
commendo, in primisque patrem. tu nunc eris illi,
Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.
IX
, ,
, .
, ,
, .
Pauca mihi, niveo sed non incognita Phoebo,
pauca mihi doctae dicite Pegasides.
victor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
victor, qua terrae quaque patent maria,
5
, , ,

.
,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,
magnus ut Oenides utque superbus Eryx;
nec minus idcirco vestros expromere cantus
maximus et sanctos dignus inire choros.
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
10 , ?
, ,
, , .
 
, , 
quid de te possim scribere quidve tibi.
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
debuit, hortandi maxima causa fuit.
pauca tua in nostras venerunt carmina chartas,
carmina cum lingua, tum sale Cecropio,
15 , , ,
, .

, ,
, , , 
carmina, quae Phrygium, saeclis accepta futuris,
carmina, quae Pylium vincere digna senem.
molliter hic viridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant,
dulcia iactantes alterno carmina versu,
20 .
,
.
, :
.
qualia Trinacriae doctus amat iuvenis.
certatim ornabant omnes heroida divi,
certatim divae munere quoque suo.
felicem ante alias o te scriptore puellam
altera non fama dixerit esse prior:
25 , ,
,
, ,
,   ,
, ,
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
quae volucrem cursu vicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ovo,
non supero fulgens Cassiopea polo,
non defensa diu multum certamine equorum,
30 ,
-,
,
, ,
, ,
optabant gravidae quam sibi quaeque manus,
saepe animam generi pro qua pater impius hausit,
saepe rubro similis sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
immiti expertae fulmine et imbre Iovem;
35 , ,
,
, , ,
.
:
non cuius ob raptum pulsi liquere Penates
Tarquinii patrios, filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
mutavit placidis tempore consulibus.
multa neque immeritis donavit praemia alumnis,
40 , .
,
, ?
,
?
praemia Messallis maxima Publicolis.
nam quid ego immensi memorem studia ista laboris?
horrida quid durae tempora militiae?
castra foro, te castra urbi praeponere, castra
tam procul hoc gnato, tam procul hac patria?
45 , ?
?
,
, ?
, ,
immoderata pati iam frigora, iamque calores?
sternere vel dura posse super silice?
saepe trucem adverso perlabi sidere pontum?
saepe mare audendo vincere, saepe hiemem?
saepe etiam densos immittere corpus in hostes,
50 , ?
, ,
, ,
, ,
?
communem belli non meminisse deum?
nunc celeres Afros, periurae milia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem
vincere et Oceani finibus ulterius?
55 , , :
? .
,
,
, :
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes,
quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est.
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
ipsa sibi egregium facta decus parient.
nos ea, quae tecum finxerunt carmina divi,
60 , , .
, ,

, .
. ?
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie,
si laudem adspirare humilis, si adire Cyrenas,
si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
hoc satis est; pingui nil mihi cum populo.
X
( , !)
,
- : ,
, ,
Sabinus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus
neque ullius volantis impetum cisi
nequisse praeter ire, sive Mantuam
5 .
  ,
, ,
, ,
,
opus foret volare sive Brixiam.
et hoc negat Tryphonis aemuli domum
negare nobilem insulamve Caeruli,
ubi iste post Sabinus ante Quinctio
bidente dicit attodisse forfice
10
.
, ,
, ,  
( ):
comata colla, ne Cytorio iugo
premente dura volnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait Sabinus: ultima ex origine
15 ,
,

, ,
.
. . . . . . . . . . . . . . . .
tua stetisse dicit in voragine,
tua in palude deposisse sarcinas,
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeva sive dextera
strigare mula sive utrumque coeperat
. . . . . . . . . . . . . . . .
20
:
.
.
,
neque ulla vota semitalibus deis
sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
paterna lora proximumque pectinem.
sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
25 , , .
gemelle Castor et gemelle Castoris.
XI
, , ?
, ?
, .
. , , ?
Quis deus, Octavi, te nobis abstulit? an quae
dicunt, a, nimio pocula ducta mero?
vobiscum, si est culpa, bibi. sua quemque sequuntur
fata: quid immeriti crimen habent cyathi?
5 ,
, .
. , :
?
scripta quidem tua nos multum mirabimur et te
raptum et Romanam flebimus historiam,
sed tu nullus eris. perversi dicite manes,
hunc superesse patri quae fuit invidia?
XII
, !
, ,
, , .
, , ,
Superbe Noctuine, putidum caput,
datur tibi puella, quam petis, datur;
datur, superbe Noctuine, quam petis.
sed, o superbe Noctuine, non vides
5 : ?
, .
, :
, , .
! ! !
duas habere filias Atilium,
duas, et hanc et alteram, tibi dari?
adeste nunc, adeste: ducit, ut decet,
superbus ecce Noctuinus hirneam.
Thalassio, Thalassio, Thalassio!
XIII
, , ,
, ,
,
?
Iacere me, quod alta non possim, putas,
ut ante, vectari freta
nec ferre durum frigus aut aestum pati
neque arma victoris sequi?
5 , ,
.
, , ,
,
, ,
valent, valent mihi ira et antiquus furor
et lingua, qua adsim tibi
et prostitutae turpe contubernium
sororis  o quid me incitas?
quid, impudice et improbande Caesari,
10 ?
,
,
seu furta dicantur tua
et helluato sera patrimonio
in fratre parsimonia
vel acta puero cum viris convivia
udaeque per somnum nates
15 , , :
! !
, ?
?
et inscio repente clamatum insuper
Thalassio, Thalassio.
quid palluisti, femina? an ioci dolent?
an facta cognoscis tua?
non me vocabis pulchra per Cotytia
20 ,
, , ,
- ,

,
ad feriatos fascinos,
nec deinde te movere lumbos in stola
prensis videbo altaribus
flavumque propter Thybrim olentis nauticum
vocare, ubi adpulsae rates
25 , ,
!

,
,
stant in vadis caeno retentae sordido
macraque luctantes aqua;
neque in culinam et uncta compitalia
dapesque duces sordidas,
quibus repletus et salivosis aquis,
30 -
, ,
!
, !
obesam ad uxorem redis
et aestuantes dote solvis pantices,
osusque lambis saviis.
nunc laede, nunc lacesse, si quicquam vales!
et nomen adscribo tuum.
35 , , :
,

-,
, ,
cinaede Luciene, liquerunt opes
fameque genuini crepant.
videbo habentem praeter ignavos nihil
fratres et iratum Iovem
scissumque ventrem et hirneosi patrui
40 !
pedes inedia turgidos.
XIV
,
, ,

, , 
Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
o Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troius Aeneas Romana per oppida digno
iam tandem ut tecum carmine vectus eat:
5 , ,
:
, ,
,
, , ,
non ego ture modo aut picta tua templa tabella
ornabo et puris serta feram manibus 
corniger hos aries humilis et maxima taurus
victima sacratos sparget honore focos,
marmoreusque tibi vel mille coloribus ales
10 , .
, :
.
in morem picta stabit Amor pharetra.
adsis, o Cytherea: tuus te Caesar Olympo
et Surrentini litoris ara vocat.


  • II. , , . , , . , , , .
  • 3.   - , () . .   , .
  • III. , , . , , , .
  • IV. , .
  • 10.   .
  • V. , .
  • 3. ,   , ( . ).
  • 67.   , .
  • VI. , . . .
  • VII. .
  • VIII. 41 . . ., (. ).
  • IX. , , , . . 27 . . .
  • 6. .  .: , I, 570.   .   , , ( ) , .
  • 14. , - .
  • 15.   , , .
  • 16. .  , , , ( ) .
  • 18. .
  • 20.   (  ).
  • 21. , , .
  • 25. , , . , . ( , ) , ,   .
  • 27.   .
  • 28.   , .
  • 29. , (.: , III, 7).
  • 33.   (.: , VII, 371).
  • 35. , .
  • 40. ( )  , .
  • 52.   (), .
  • 60. .  . . , VI, 3.   (), , .
  • 61.   , .
  • X. (IV): , // , ! // ,  // - 텻 ( . ). , , , ( ) .
  • 4.   , .
  • 10.   , .
  • 25. .
  • XI. (. , IV).
  • XII. , VI, . ( , ).
  • 68.   , .
  • 9.   , .
  • XIII. , , , .   , .
  • XIV. , , , . , .
  • 2.   . .  . . , I, 692.
  • 11.   .
  • 12.   .
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1376895464 1377167951 1377169624