IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER SECUNDUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33




CTh.2.1.0. De iurisdictione, et ubi quis conveniri debeat.


CTh.2.1.1 [=brev.2.1.1]

Imp. Constantius a. ad Eustathium pf. p. Iudices provinciarum volumus vim debitae auctoritatis assumere, ut una actores ceterosque rei privatae nostrae, quae provinciales, teneat disciplina. Sceleratos convictosque carceres teneant, tormenta dilacerent, gladius ultor interimat. Eo enim modo licentia inveteratae desperationis inhibetur, si intelligant, uno sibi ac pari studio vivendum esse cum ceteris etc. Dat. viii. id. mart. Limenio et Catulino coss.

Interpretatio. Quicumque* in provinciis iudices ordinati sunt, hoc sibi sciant esse permissum, ut, si aliquos rei dominicae servos vel colonos reatus involverit, sicuti et privatos, comprehendendi eos et puniendi, ut culpa exegerit, nullo contradicente patrimoniorum nostrorum ordinatore, habeant liberam potestatem.

 

CTh.2.1.2 [=brev.2.1.2]

Idem a. ad Taurum pf. p. Definitum est, provinciarum rectores in civilibus causis litigia terminare, etsi militantes exceperint iurgia vel moverint. Ne igitur usurpatio iudicia legesque confundat aut iudicibus ordinariis adimat propriam notionem, ad provinciarum rectores transferantur iurgia civilium quaestionum. In criminalibus etiam causis, si miles poposcerit reum, provinciae rector inquirat. Si militaris aliquid admisisse firmetur, is cognoscat, cui militaris rei cura mandata est. Dat. viii. kal. aug. Mediolano, Arbetione et Lolliano coss.

Interpretatio. Etsi civilia negotia ad provinciarum rectores iussimus pertinere, tamen, quoties criminalis actio intercesserit inter illos, qui in armis nostris militant, atque privatos, si militans privatum in iudicium vocaverit, rector provinciae audiendi et iudicandi habeat potestatem. Si vero privatus servientem nobis in armis vel militantem forte pulsaverit, ille causam audiat, ad cuius ordinationem is respicit, qui militat, vel cui arma tenuerit.

 

CTh.2.1.3 [=brev.2.1.3]

Idem a. et Iulianus c. ad Taurum pf. p. Non solum in agentes in rebus, sed in alios etiam cuiuslibet homines condicionis* competentes vigoris aculei exserantur, si modo fuerit declaratum, delicto eos obnoxios detineri. quicumque* igitur aliquid improbe turpiterque commiserit aut libidinis macula forte polluerit pudicitiam, debet ad eum ultio severitatis congruae propagari: quum tamen direptionem videantur esse conquesti, qui gravia testantur esse admissa, quae obnoxios claruerit invasisse, in duplum restituere compellantur. Data et accepta viii. kal. oct. Constantio a. ix. et Iuliano c. ii. coss.

Interpretatio. In omnibus personis, quas etiam praesentiae nostrae dignitas comitatur, hanc volumus observari sententiam: ut, si quis cuiuscumque* pudicitiam violaverit, poenam statutam iure suscipiat. Et quicumque* direptionem admiserit, in duplum violenter praesumpta* restituat.

 

CTh.2.1.4 [=brev.2.1.4]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Terentium correctorem Tusciae. Actor rei forum sequatur, ita ut, si senatores aliquid a provincialibus poscunt, eo, qui provinciam regit, cognitore confligant. Si vero provincialis non suscipiat, sed inferat actiones, praefecto urbis disceptante decertet. Dat. kal. iun. med., divo Ioviano et Varroniano coss.

Interpretatio. Si quis alium crediderit lite pulsandum, apud provinciae illius iudicem, ubi is habitat, quem pulsat, negotium suum noverit proponendum.

 

CTh.2.1.5 [=brev.2.1.5]

Iidem aa. ad Felicem vicarium Macedoniae. Si quis rem nostram coeperit lite pulsare, rationali praesente confligat: quo defensante et controversia omnis agitetur, et iudex eam sententiam decernat, quam iuris aequitas postulaverit. Dat. kal. dec. Valentinianus et Valente aa. coss.

Interpretatio. Quoties a fisco nostro aliqua repetuntur, res apud provinciae iudicem sub praesentia nostri ordinatoris agatur: ut illo praesente, quicquid iustitiae ordo suaserit, iudicetur.

 

CTh.2.1.6 [=brev.2.1.6]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Neoterio pf. p. Exceptis his, quibus extra ordinem subvenitur, omnes iacturam litis incurrant, qui non ante in proprio foro iurgaverint, si quidem possint venire ad altioris iudicis notionem, quum iudicatum, quod displicet, appellatio excluserit: ita ut, si quis litigator se vel fastidio vel gratia cognitoris aut non auditum aut dilatum docuerit, et eius litis, quae protracta est, aestimationem fisco nostro iudex praestet, et in primores officii poena deportationis illico depRomatur. Dat. prid. kal. mart. Mediolano, Arcadio a. i. et Bautone v.c. coss.

Interpretatio. Quicumque* apud alium et non apud suum iudicem negotium, quod habuerit, in initio litis crediderit proponendum, exceptis aetate minoribus, quibus lege consultum est, litis ipsius, de qua agitur, actione damnetur: nisi forsitan contra sententiam, quae adversus eum dicta fuerit, crediderit appellandum, ut apud maioris dignitatis iudices audiatur. Sane si quis causam habens, a iudice suo se vel per superbiam vel propter amicitiam adversarii sui probaverit non auditum, iudicem tantum, quantum res, de qua agitur, valuerit, fisco nostro iubemus exsolvere: et qui consiliis suis adhaerent, exilii poenam pro districtione sustineant.

 

CTh.2.1.7 [=brev.2.1.7]

Impp. Theodosius et Arcadius aa. Martiniano comiti Orientis. Mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus. Iisdem forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus. Dat. iv. id. nov. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino coss.

Interpretatio. Feminas secundum honorem, quem mariti earum meruerunt, volumus appellari, ut, ad cuius domum nupta transierit, eius proficiat dignitate et pro negotiis suis in eodem foro, ubi est maritum secuta, respondeat.

 

CTh.2.1.8pr. [=brev.2.1.8pr.]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Pasiphilo suo salutem. Causas plurimi instituentes de fugaci servo, aut manifesto furto aut non manifesto, direpti etiam animalis, servi, vel rei mobilis ac moventis, vel vi bonorum raptorum, parvulae etiam terrae, finium et parvulae casae, sub specie criminis tuum pulsant iudicium.

CTh.2.1.8.1 [=brev.2.1.8.1]

Momentariae etiam possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, ut mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, mereatur, abacti etiam animalis causa proponitur.

CTh.2.1.8.2 [=brev.2.1.8.2]

Quum igitur de his rebus parvis ac minimis tuae sit iniuria potestatis iudicare, decretum est, eas tantum causas criminales a sinceritate tua audiri, quas dignus et meritus horror inscriptionis impleverit, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designat, ut alterutram partem digna legum tenere possit austeritas.

CTh.2.1.8.3 [=brev.2.1.8.3]

Quod statutum si fuerit forte contemptum, hi, qui ex officio ingrediuntur secretarium, quinque librarum auri condemnatione feriantur. Dat. viii. kal. ian. Mediolano, Olybrio et Probino coss.

Interpretatio. Quoties de parvis criminibus, id est, unius servi fuga, aut sublati iumenti, aut modicae terrae, seu domus invasae, vel certi furti, id est, detenti aut praeventi, sub criminis nomine actio fortasse processerit, ad mediocres iudices, qui publicam disciplinam observant, id est, aut defensores aut assertores pacis, vindictam eius rei decernimus pertinere. Ad rectorem vero provinciae illud negotium criminale perveniat, ubi de personarum inscriptione agitur, vel maior causa est, quae non nisi ab ordinario iudice, recitata legis sententia debeat terminari. Quod praeceptum si fuerit praetermissum, officiales, qui negotia intromittunt, quinque libras auri se noverint esse damnandos.

 

CTh.2.1.9 [=brev.2.1.9]

Iidem aa. Archelao praefecto augustali. Si quis neglectis iudicibus ordinariis sine coelesti oraculo causam civilem ad militare iudicium crediderit deferendam, praeter poenas ante promulgatas intelligat, se deportationis sortem excepturum, nihilominus et advocatum eius decem librarum auri condemnatione feriendum. Dat. viii. kal. dec. Constantinopoli, Caesario et Attico coss.

Interpretatio. Quisquis contempto provinciae iudice, ad illos, qui armatis praeesse noscuntur, causam suam crediderit transferendam, exilio se deputandum esse cognoscat, et eum, qui causam illius susceperit proponendam, decem libras auri esse damnandum.

 

CTh.2.1.10 [=brev.2.1.10]

Iidem aa. ad Eutychianum pf. p. Iudaei Romano et communi iure viventes in his causis, quae non tam ad superstitionem eorum, quam ad forum et leges ac iura pertinent, adeant solenni more iudicia omnesque Romanis legibus inferant et excipiant actiones: postremo sub legibus nostris sint. Sane si qui per compromissum, ad similitudinem arbitrorum, apud iudaeos vel patriarchas ex consensu partium, in civili dumtaxat* negotio, putaverint litigandum, sortiri eorum iudicium iure publico non vetentur: eorum etiam sententias provinciarum iudices exsequantur, tanquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint attributi. Dat. iii. non. febr. Constantinopoli, Honorio a. iv. et Eutychiano v.c. coss.

Interpretatio. Iudaei omnes, qui Romani esse noscuntur, hoc solum apud religionis suae maiores agant, quod ad religionis eorum pertinet disciplinam, ita ut inter se, quae sunt hebraeis legibus statuta, custodiant. Alia vero negotia, quae nostris legibus continentur et ad forum respiciunt, apud iudicem provinciae eo, quo omnes, iure confligant. Sane si apud maiores legis suae consentientes ambae partes, de solo tamen civili negotio audiri voluerint, quod, interveniente compromisso, arbitrali iudicio terminatur, tale sit, quasi ex praecepto iudicis fuerit definitum.

 

CTh.2.1.11 [=brev.2.1.11]

Iidem aa. Theodoro pf. p. Post alia: minime provinciae rector exspectet in reos criminosos actorem dominicum, sed habeat exhibendis noxiis potestatem: utatur legibus nullo interposito rationali. E latebris reus potestate ordinarii iudicis protrahatur, ne per colludium actorum iudiciorum fiat dilatio. Dat. ix. kal. iun. Mediolano, Honorio a. iv. et Eutychiano coss.

Interpretatio. Si quis in domibus dominicis criminosus potuerit inveniri, provinciae iudex praesentiam non exspectet actoris, sed mox reum comprehensum, ne aliquo colludio effugiat, subdi iubeat publicae disciplinae.

 

CTh.2.1.12 [=brev.2.1.12]

Impp. Honorius et Theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. Post alia: in criminalibus causis senatus, statuta iam dudum quinqueviralis iudicii forma servabitur. in quo quum perfacile esse credamus, optimos legere de summis, sortito tamen ad iudicium vocabuntur, ne de capite atque innocentia alterius iudicio electi iudicent etc. Dat. viii. id. aug. Ravenna, Asclepiodoto et Mariniano coss.

Interpretatio. Quum pro obiecto crimine aliquis audiendus est, quinque nobiles viri iudices de reliquis sibi similibus missis sortibus eligantur: ne studio videantur electi et de capitali re aut innocentia alterius videatur facile iudicari.


CTh.2.2.0. Ne in sua causa quis iudicet.


CTh.2.2.1 [=brev.2.2.1]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Gracchum pf. u. Promiscua generalitate decernimus, neminem sibi esse iudicem debere. Quum enim omnibus in re propria dicendi testimonii facultatem iura summoverint, iniquum admodum est, licentiam tribuere sententiae. Lecta kal. dec. Valente v. et Valentinianus aa. coss.

Interpretatio. Omnes praeceptio nostra constringat, ut nullus in sua causa iudex sit: quia, sicut testimonium unusquisque pro se dicere non potest, ita nec pro se poterit iudicare.


CTh.2.3.0. De omissa actionis impetratione.


CTh.2.3.1 [=brev.2.3.1]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p. Post alia: nulli prorsus non impetratae actionis in maiore vel in minore iudicio agenti opponatur exceptio, si aptam rei et proposito negotio competentem eam esse constiterit etc. Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Felice et Tauro coss.

Interpretatio. Nullus per hoc praeiudicium negotii videatur incurrere, quod in cuiuscumque* audientia causae suae actio non pervenerit ad effectum. solum est, ut vox sua rationabilis, quum proposuerit, approbetur.


CTh.2.4.0. De denuntiatione vel editione rescripti.


CTh.2.4.1pr. [=brev.2.4.1pr.]

Imp. Constantinus a. ad Symmachum. Si quando minoribus vel adultis inferenda lis erit, vel ab ipsis minoribus vel adultis cuidam quaestio movenda sit, non alias cursus temporis inchoetur, nisi ab universis, quos officii sollicitudo constringit, hoc est tutoribus, sive testamento sive decreto dati sunt, vel curatoribus, per quos minores defenduntur, vel iisdem omnibus solenni more lis fuerit intimata.

CTh.2.4.1.1 [=brev.2.4.1.1]

Quod si divisum administrationis periculum per provincias sit, his tantum omnibus insinuari convenit, et ab ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad iudicia producantur. Dat. prid. non febr. Sirmio. accepta viii. id. mart. Corinthi, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Si quis contra eos, qui in annis minoribus constituti sunt, litem forte commoverit, aut si a parte ipsorum reus aliquis arguatur, ex eo tempora computanda sunt, ex quo tutor sive curator minoris aut per iudicem aut per curiam intulerit seu exceperit actionem: ita tamen, ut si in diversis provinciis istius officii homines sunt, id est, curatores vel tutores, qui minorum causas tueantur, qui in eadem provincia fuerint, ubi intentio nata probatur, ipsi aut ingerant aut excipiant actiones: quia nolumus, ut ad aliam provinciam defensores minorum pro audientiae necessitate ducantur. Hic de iure adiectum est.

 

CTh.2.4.2 [=brev.2.4.2]

Idem a. ad Maximum pf. U. Denuntiari vel apud provinciarum rectores vel apud eos, quibus actorum conficiendorum ius est, decernimus, ne privata testatio, mortuorum aut in diversis terris absentium aut eorum, qui nusquam gentium sint, scripta nominibus, falsam fidem rebus non gestis affingat. Dat. x. kal. iun. Sirmio, Probiano et Iuliano coss.

Interpretatio. Contestari apud rectores provinciae vel defensores aut omnes, apud quos gesta conficiuntur, litem iubemus, ne ullus nomen absentis aut mortui vel qui non potuerit inveniri, in litis contestatione recipiat, ne falsitatis inveniatur occasio.

 

CTh.2.4.3 [=brev.2.4.3]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium pf. U. Exigendae denuntiationis locus non est, quum quis ad luendum debitum evidenti chirographo convenitur. Dat. iv. kal. aug. Contionaci, Gratiano a. ii. et Probo coss.

Interpretatio. Contestatio locum habere non potest, quando aliquis ad solvendum debitum certa cautione convincitur.

 

CTh.2.4.4 [=brev.2.4.4]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Romulum consularem Aemiliae et Liguriae. Post celebratam denuntiationem, editione rescripti (quod tamen iure sit impetratum) lis exordium auspicatur, inter iustas videlicet legitimasque personas. Et si quis perennitatis nostrae pendentibus temporibus responsa protulerit, non modo tempora, quorum erunt curricula, non dilatentur, sed et quicquid elicitum erit, frivolum iudicetur. Dat. xiii. kal. iul. Mediolano, Arcadio a. i. et Bautone v.c. coss.

Interpretatio. Posteaquam per scripturam lis fuerit contestata, et per publicam conventionem, quisquis ille est, qui pulsatur, agnoverit, tunc lis inchoata dicatur, si tamen litigantium perfectae probantur aetates. Nam si quis principis beneficio contra rationem legis causae suae tempora supplicaverit prolongari, quicquid pro hac re meruerit, non valebit.

 

CTh.2.4.5 [=brev.2.4.5]

Iidem aaa. ad Claudium consularem Tusciae. Universa quidem negotia, quae ex rescriptorum auctoritate sortiuntur exordium, ad cursum temporum pertinere, decretum est: ante omnia vero procurandum est, ne pervasionibus improborum protelandae cognitionis praebeatur occasio. Idcirco, si quis possessione deiectus auxilium nostri poscat oraculi, nullis eum temporum, quae ex rescriptorum editione defluunt, moris esse ludendum, hac lege decernimus, ne iuris suffragium, quod in celeri reformatione consistit, beneficiorum imperialium decreta suspendant. Dat. vi. non. mai. Mediolano, Timasio et Promoto coss.

Interpretatio. Licet in negotiis, quae per actionem elicitam inchoari videntur, legitimus ad respondendum temporum semper cursus observandus sit, specialiter eos, qui aliqua pervaserint, non patimur per quamcumque* occasionem differre negotium. Ideoque quum ille, qui fuerit de possessione deiectus, audientiam impetraverit, iuxta iuris ordinem intra annum ad recipienda, quae perdidit, nullatenus differatur. Nec aliqua pervasori dilatio concedatur, etiamsi pro hac re differenda beneficium principis potuerit obtinere.

 

CTh.2.4.6 [=brev.2.4.6]

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Aemiliano pf. U. Si quis debiti, quod ex foenore vel mutuo data pecunia sumpsit* exordium vel ex alio quolibet titulo in literarum obligationem facta cautione translatum est, seu fideicommissi dirigat actionem, aut momentariam possessionem pervasione violatam vel quodlibet interdictum efflagitet, seu inofficiosum arguat testamentum, vel tutelae seu negotiorum actionem intendat, ruptis denuntiationum ambagibus, inter ipsa cognitionum auspicia rationem exprimere ac suas allegationes iubeatur proponere, denuntiatione et temporum observatione remota, quam in ceteris civilibus causis, quarum tamen aestimatio centum solidorum summam excedat, volumus custodiri. Dat. xiii. kal. aug. Constantinopoli, Arcadio a. vi. et Probo v.c. coss.

Interpretatio. Pro repetendo debito, unde certa scriptura profertur, seu de eo, quod alicui fideicommissum est, ut daretur, aliquis agat, aut aliquid sibi alleget fuisse pervasum, aut quodlibet intra annum beneficium momenti requirat, aut testamentum dicat non esse legitimum, vel de tutela aliquid proponat, non exspectetur, ut prius, quod repetit, apud acta proponat, aut ordo ipsius causae petatur scriptus, sed mox apud iudicem sine ulla temporum mora, quae per hoc videtur afferri, causam suam proponat et omnes partes suae probationis exhibeat. Quam rem etiam in civilibus negotiis praecipimus observari, quae tamen minus quam centum solidorum summam valere constiterit. Hoc de iure adiectum est.

 

CTh.2.4.7 [=brev.2.4.7]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iovio pf. p. Post alia: quaecumque* forte ecclesiae venerabilis negotia sunt, vel esse poterunt actiones, celeri, legum ordine servato, iudicantum disceptatione finiantur. Nec enim decet, defensione loci nominisque venerabilis suscepta, publica diu secretaria praestolari. Dat. vi. kal. iul. Ravenna, Honorio viii. et Theodosius iii. aa. coss.

Interpretatio. Ecclesiarum negotia, pro reverentia sanctitatis ac fidei, oportet, quum ad publicum prolata fuerint, sine aliqua dilatione finiri. Nec debent defensores loci venerabilis ulla tarditate suspendi.


CTh.2.5.0. De dominio rei quae poscitur vel consortibus ab eo, cui denuntiatum fuerit, nominandis.


CTh.2.5.1

Imp. Constantinus a. ...... petitor quem voluerit de consortibus pulset et quem vult per suam voluntatem praetereat, ea tamen condicione, ut qui pulsati non fuerint nullum de his quae iudicata fuerint praeiudicium patiantur, sed cum voluerint suas instituant actiones. (....).

 

CTh.2.5.2 [=brev.2.5.1]

Imp. Iulianus a. Secundo pf. p. Post alia: explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium, studio protrahendae disceptationis, excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint, sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium, agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. Et amputata constitutione constantini, patrui mei, quae super consortibus promulgata est, antiquum ius, quantum pertinet ad huiusmodi disceptationes, cum omni firmitate servetur, ut, interruptis artificiosis obstaculis, possidentum astutia comprimatur. Dat. iii. non. sept. Antiochiae, Mamertino et Nevitta coss.

Interpretatio. Remotis obiectionibus, quibus se consortes ad respondendum invicem excusabant, ut si non in una provincia vel sub uno iudice omnes essent, dum praesentiam suam non simul esse causantur, repetentes videbantur illudere: unde dilationem hanc removentes, quam patruus noster Constantinus consortibus in hac parte praestiterat, iubemus secundum antiqui iuris ordinem, quicumque* pulsatus fuerit, pro sua parte vel persona respondeat, nec diutius sub hac occasione repetentem differat ille, qui possidet.


CTh.2.6.0. De temporum cursu et reparationibus denuntiationum.


CTh.2.6.1 [=brev.2.6.1]

Imp. Constantinus a. Iulio Vero praesidi Tarraconensi. Quum semel negotium necessitate vel casu temporibus fuerit exemptum*, ac postea per indulgentiam clementiae nostrae redintegratio praestetur, intra quattuor* menses iudicantis arbitrium, non ulterius litigatoribus praeberi oportet, etiamsi per obreptionem aliquid a nobis iterata supplicatione meruerint. Dat. prid. non. mai. Vienna, Sabino et Rufino coss.

Interpretatio. Quando aliqua causa, necessitate intercedente vel casu, promissum tempus excesserit, et principali beneficio eam litigator meruerit reparare, non amplius ad definiendum negotium iudices quam quattuor* menses litigatoribus praestent. Quibus exactis, etiamsi aliud dominorum beneficio obtinuerint, nullatenus audiantur.

 

CTh.2.6.2 [=brev.2.6.2]

Idem a. ad Felicem praesidem Corsicae. Post alia: si petitores probaverint, interpellantes se saepius esse dilatos, atque ita lapsum temporis incurrisse per negligentiam atque desidiam, gravitate tua audientiam differente, indemnitas petitorum pro modo litis, quae in altercationem fuerit adducta, de tuis facultatibus sarciatur. Dat. ix. kal. nov. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Si repetentem iudex per negligentiam usque eo distulerit, ut causam suam transactis legitimis temporibus perdat, omnia, quaecumque* in illius iudicio iuste sibi potuit vindicare, ei de ipsius iudicis facultatibus, habita aestimatione, reddantur.

 

CTh.2.6.3 [=brev.2.6.3]

Idem a. ad Bassum pf. p. Altero ex litigatoribus in lite defuncto cursum temporis esse reparandum, latis iam dudum legibus continetur. Dat. xiii. kal. iun. Sirmio, Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

Interpretatio. Si unus ex litigatoribus, sive pulsatus sive petitor, intra constitutum per scripturam tempus fortasse defecerit, tempora, quae fuerant statuta, successoribus renoventur.

 

CTh.2.6.4 [=brev.2.6.4]

Imppp. Constantinus, Constantius et Constans aaa. ad Acyndinum pf. p. Si quis iurgantium ante litis terminum ultimum diem obierit, non, ut ante statuimus, a decedentium primo die cursus temporis observari oportet, si successor legitimae aetatis sit, sed ex die petitae bonorum possessionis vel aditae hereditatis ei tempora renovari: ita tamen, ut ea res non lateat possidentem, nec clam, ut fraudem tempori faciat, pertentetur. Quod si successor minoris aetatis sit, postquam datus tutor sive curator solennia susceptae defensionis impleverit, tempus dinumerari conveniet. Dat. et pp. vi. kal. ian. Antiochiae, Urso et Polemio coss.

Interpretatio. Si quis de litigatoribus ab hac luce discesserit, heredi eius non ex die, qua ille defunctus est, sed ex quo hereditatem acceperit, actionis tempora, quae auctori ad litem constituta fuerant, renoventur: ita tamen, ut fraus tempori, ex quo res est possessa, non fiat, sed sciat, se rem tenere, qui petitur. Quod si heres in annis sit minoribus constitutus, tutori vel curatori ex eo tempora supputentur, ex quo pro minore firmam personam defensionis accepit et rem tenuit.

 

CTh.2.6.5 [=brev.2.6.5]

Impp. Constantius et Constans aa. ad Petronium vic. Africae. Inter privatos et fiscum, si privatus actionem intendat, quattuor* mensium tempora custodienda sunt: quum vero fiscus privato inferet aliquam quaestionem, sex mensium curricula serventur, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non neganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. Dat. v. id. april. Aquileia, Acyndino et Proculo coss.

Interpretatio. Quando inter fiscum et privatum possessorem de repetitione aliqua fuerit orta contentio, si privatus fiscum repetat, quattuor* menses ad respondendum actor fiscalis habebit inducias: si vero fiscus aliquid a possessore crediderit repetendum, sex mensium ad respondendum dilatio non negetur, dummodo ad praestandas inducias iusta ratio cognoscatur.


CTh.2.7.0. De dilationibus.


CTh.2.7.1

Imp. Constantinus a. ad Ursum vicarium. Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus neganda est. Illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, qui praeter spem ad alienum iudicem trahebatur. Dat. prid. non. mart. Volusiano et Anniano conss.

Interpretatio. Quando ab aliquo principe praeceptio fuerit surrepta, ut ad alium iudicem quam cui commissus est, adversarium suum pertrahat audiendum, sicut ille, qui petitor est, indutias si petierit, accipere non debuit, ita illi, qui ad iudicium adducitur, dilatio debita non negetur, ut facilius aut per scripturam aut per testes probare vale at illum a quo pulsatus est falsa supplicatione meruisse, quod petiit. (314 mart. 6)

 

CTh.2.7.2pr.

Idem a. ad Iulianum praefectum Urbi. Petendae in integrum restitutionis temporibus, ut iam constitutum est, observatis si dilatio ab actore petatur, quae intra metas lege comprehensas valeat artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit: sin vero eiusmodi postulentur curricula, quae intra spatium lege receptum angustari non queunt, quippe si in confinio praedicti temporis petuntur et eius terminos prorogabunt, dilationem petitori denegari conveniet; in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi. (327 iul. 19).

CTh.2.7.2.1

Quod si defensio possidentium dilationis suffragia postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. Dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra constitutionis regulam proferat. Qua dilatione, si a possessore impetretur, etiam petitor in requirendis probationibus uti minime prohibetur. Dat. xiiii kal. aug.; proposita Romae Constantio et Maximo conss.

Interpretatio. Liquet quattuor mensibus constitutum, ut petentibus pro requirenda omni instructione indutiae concedantur. Unde si illud spatium requiratur, quod indultum est, id est, quod quattuor menses non possit excedere, praestari conveniet. Si vero tales petantur indutiae, quae tempus lege constitutum excedant, petitori debet dilatio denegari, qui scire debuit actionem suam constituto tempore finiendam. Quod si ille spatium, qui rem possidet, fortasse petierit, dari sine impedimento temporis, quod petentibus datum est, omnino debebit: quia scire non potuit, quando ab adversario provocaretur ad causam, et quando possessor spatium, ut respondere possit, acceperit, etiam petitor suis partibus poterit necessaria providere. (327 iul. 19)

 

CTh.2.7.3 [=brev.2.7.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae pf. p. Post alia: de statu atque patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensium novem spatia creditur posse sufficere etc. Dat. xii. kal. dec. Theodoro v.c. cos.

Interpretatio. Quoties de statu ingenuitatis vel de patrimoniis causa vertitur, si necessaria negotii in transmarinis partibus litigatores habere se dixerint, novem mensium spatium indubitanter accipiant.


CTh.2.8.0. De feriis.


CTh.2.8.1 [=brev.2.8.1]

Imp. Constantinus a. Elpidio. Sicut indignissimum videbatur, diem solis, veneratione sui celebrem, altercantibus iurgiis et noxiis partium contentionibus occupari, ita gratum ac iucundum est, eo die, quae sunt maxime votiva, compleri. Atque ideo emancipandi et manumittendi die festo cuncti licentiam habeant, et super his rebus acta non prohibeantur. pp. v. non. iul. Caralis, Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

Interpretatio. Quamvis sancto die dominico omnes lites ac repetitiones quiescere iusserimus, emancipare tamen ac manumittere minime prohibemus, et de his rebus gesta confici pari ordinatione permittimus.

 

CTh.2.8.18

(imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Principium praefectum praetorio. Solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium, negotiorum, conventionum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; nec apud ipsos quidem arbitros vel iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. Et non modo notabilis, verum etiam sacrilegus iudicetur, qui a sanctae religionis instinctu rituve deflexerit. Proposita iii non. nov. Aquileiae, accepta viii k. dec. Romae Honorio n. p. et Evodio conss. (386 nov. 3).

 

CTh.2.8.19pr. [=brev.2.8.2pr.]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Albino pf. U. Omnes dies iubemus esse iuridicos. Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit, aestivis fervoribus mitigandis et autumnis foetibus decerpendis.

CTh.2.8.19.1 [=brev.2.8.2.1]

Kalendarum quoque ianuariarum consuetos dies otio mancipamus.

CTh.2.8.19.2 [=brev.2.8.2.2]

His adiicimus natalitios dies urbium maximarum, Romae atque Constantinopolis, quibus debent iura deferre, quia et ab ipsis nata sunt.

CTh.2.8.19.3 [=brev.2.8.2.3]

Sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, in eadem observatione numeramus, nec non et dies solis, qui repetito in se calculo revolvuntur.

CTh.2.8.19.4 [=brev.2.8.2.4]

Parem necesse est haberi reverentiam nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt. Dat. vii. id. aug. Roma, Timasio et Promoto coss.

Interpretatio. Causas per anni spatium omnibus diebus secundum leges audiri praecipimus. Et licet lex quattuor* menses ad fructus colligendos indulserit, sed ita pro provinciarum qualitate et pro praesentia dominorum credidimus faciendum, ut a die viii. kalendarum iuliarum usque in kalendas augusti messivae feriae concedantur, et de kalendis augusti usque in x. kalend. septembris agendarum causarum licentia tribuatur. a x. autem kalend. septemb. usque in idus octobr. vindemiales feriae concedantur. Dies etiam dominicarum, qui feriati sunt, ab audiendis negotiis vel exigendis debitis sequestramus. Sanctos etiam paschae dies, id est septem qui antecedunt, et septem qui sequuntur. Nec non et dies natalis domini nostri vel epiphaniae sine forensi strepitu volumus celebrari. Natalem etiam principis vel initium regni pari reverentia convenit observari.

 

CTh.2.8.20

Idem aaa. Proculo praefecto Urbi. Festis solis diebus circensium sunt inhibenda certamina, quo christianae legis veneranda mysteria nullus spectaculorum concursus avertat, praeter clementiae nostrae natalicios dies. Dat. xv k. mai. Constantinopoli Arcadio a. ii et Rufino conss. (392 apr. 17).

 

CTh.2.8.21

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus sequestrentur. Dat. vi k. iun. Constantinopoli Arcadio a. ii et Rufino conss. (392 mai. 27).

 

CTh.2.8.22

Impp. Arcadius et Honorius aa. Heracliano correctori Paflagoniae. Sollemnes paganorum superstitionis dies inter feriatos non haberi olim lege reminiscimur imperasse. Dat. v non. iul. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 iul. 3).

 

CTh.2.8.23

Idem aa. ad Aurelianum praefectum praetorio. Die dominico, cui nomen ex ipsa reverentia inditum est, nec ludi theatrales nec equorum certamina nec quicquam, quod ad molliendos animos repertum est, spectaculorum in civitate aliqua celebretur. Natalis vero imperatorum, etiamsi die dominico inciderit, celebretur. Dat. vi k. sept. Constantinopoli Theodoro v.c. cons. (399 aug. 27).

 

CTh.2.8.24

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. Religionis intuitu cavemus atque decernimus, ut septem diebus quadragesimae, septem paschalibus, quorum observationibus et ieiuniis peccata purgantur, natalis etiam die et epifaniae spectacula non edantur. Dat. prid. non. feb. Ravenna Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] febr. 4).

 

CTh.2.8.25

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iovio praefecto praetorio. Post alia: dominica die, quam vulgo solis appellant, nullas edi penitus patimur voluptates, etsi fortuito in ea aut imperii nostri ortus redeuntibus in semet anni metis obfulserit aut natali debita sollemnia deferantur. Dat. kal. april. Ravenna Honorio viii et Theodosio iii aa. conss. (409 apr. 1).

 

CTh.2.8.26 [=brev.2.8.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Post alia: die sabbato ac reliquis, sub tempore, quo iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus: quum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constat reliquos dies posse sufficere etc. Dat. vii. kal. aug. Ravenna, dd. nn. Honorio viii. et Theodosius iii. aa. coss.

Interpretatio. Die sabbati nullum iudaeorum aut pro fiscali utilitate aut pro quolibet negotio volumus conveniri, quia religionis eorum dies non debet actione aliqua perturbari.


CTh.2.9.0. De pactis et transactionibus.


CTh.2.9.1

Imp. Constantinus a. ad Rufinum praefectum praetorio. Post alia: litigia sententiis vel transactionibus terminata non sinimus restaurari. Dat. iiii id. mai. ipso a. v et Licinio c. conss. (319 [352] mai. 12).

 

CTh.2.9.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio. Ubi pactum conscriptum est atque aquilianae stipulationis vinculis firmitas iuris innexa, aut gestis secundum legem adcommodandus est consensus aut poena una cum his, quae data probabuntur, ante cognitionem causae inferenda est. Dat. iii non. iun. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 iun. 3).

 

CTh.2.9.3pr. [=brev.2.9.1pr.]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Rufino pf. p. Si quis maior annis adversum pacta vel transactiones nullo cogentis imperio, sed libero arbitrio et voluntate confecta putaverit esse veniendum, vel interpellando iudicem, vel supplicando principibus, vel non implendo promissa ea, quae invocato dei omnipotentis nomine, eo auctore, solidaverit, non solum inuratur infamia, verum etiam actione privatus, restituta poena, quae pactis probatur inserta, earum rerum et proprietate careat et emolumento, quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecutus. Quae omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intemerata pacti iura servaverint.

CTh.2.9.3.1 [=brev.2.9.1.1]

Eos etiam huius litis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes, salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum. Dat. v. id. oct. Constantinopoli, Olybrio et Probino coss.

Interpretatio. Si quis post xxv. aetatis suae annum adversus pactionem vel definitionem suam, quam nulla potestate constrictus emisit, sed voluntate propria fecisse dignoscitur, aut interpellare iudices aut potestatum animos contra hoc, quod fecit, precibus adire praesumpserit* aut implere neglexerit ea, quae sub sacramenti interpositione definitionis suae scriptura testatur: non solum ex hoc facto pronuntietur infamis, sed nec causam ipsam agere permittatur et poenam, quam in pacto constituit, cogatur exsolvere: et quicquid partibus suis per eandem scripturam fuerit deputatum, illis continuo conferatur, qui emissae pactionis definitionem sine aliqua contrarietate servaverint. Illos quoque praecipimus similis poenae condicione* constringi, qui dominorum nomina placitis inserentes, definita implere neglexerint: quod illis pro munere conservatae pactionis accrescat, qui sacramenta et definita servaverint.


CTh.2.10.0. De postulando.


CTh.2.10.1

Imp. Constantinus a. Antiocho praefecto vigilum. Iussione subversa, qua certus advocatorum numerus singulis tribunalibus praefinitus est, omnes licentiam habeant, ut quisque ad huius industriae laudem in quo voluerit auditorio pro ingenii sui virtute nitatur. Dat. k. nov. Serdicae Constantino a. v et Licinio c. conss. (319 nov. 1).

 

CTh.2.10.2

Idem a. ad Antiochum praefectum vigilum. Destituuntur negotia et temporibus suis excidunt, dum advocati per multa officia et diversa secretaria rapiuntur; ideoque censuimus, ne hi, qui semel protestati fuerint, quod apud te causas acturi sunt, apud alium iudicem agendi habeant potestatem. Proposita k. nov. Serdicae Constantino a. v. et Licinio c. conss. (319 nov. 1).

 

CTh.2.10.3

Idem a. Helladio. Saepius claruit quosdam ex advocatis existimationi suae inmensa atque illicita compendia praetulisse nomine honorariorum. (325 mart. 30).

 

CTh.2.10.4 [=brev.2.10.1]

Imp. Constantinus a. ad Bassum pf. p. Advocatos, qui consceleratis depectionibus suae opis egentes spoliant atque denudant, non iure causae, sed fundorum, pecorum et mancipiorum qualitate rationeque tractata, dum eorum praecipua poscunt coacta sibi pactione transscribi, ab honestorum coetu iudiciorumque conspectu segregari praecipimus. Pp. viii. id. mart. Constantinopoli, Constantino a. viii. et Constantio caes. coss.

Interpretatio. Advocati, id est causas agentes, qui per iniquam cupiditatem susceptos, quorum causas acturi sunt, prius cogunt de rebus suis taliter scriptura intercedente pacisci, ut omnia, quae meliora sunt in agris aut in mancipiis aut in pecoribus, ad eos sub promissa defensione perveniant, et ideo qui tam scelerati in eos, quibus patrocinium promittunt, fuerint deprehensi, et a conventu honestorum virorum et iudiciorum communione praecipimus segregari.

 

CTh.2.10.5 [=brev.2.10.2]

Impp. Valentinianus et Valens aa. Olybrio pf. U. Quisquis vult esse causidicus, ipsam solam sumat in causas agendo personam, nec idem in eodem negotio defensor sit et quaesitor, quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum. Acc. xii. kal. sept. ipsis aa. coss.

Interpretatio. Quicumque* causas suscipere vel agere voluerit alienas, hoc sibi noverit vindicandum, ne velit in eo negotio, quod susceperit, et iudicis et assertoris habere personam.

 

CTh.2.10.6 [=brev.2.10.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Eustathio pf. p. [de re necessaria ad locum.] Altero beneficio non solum per forum tuae magnitudinis, sed in universis iudiciis valituro, ut filiifamilias, quicquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione conquisierint, id post patris obitum praecipuum, veluti peculium castrense, proprio dominio valeant vindicare: sub tali forma, quam militantibus, ex iure procinctis, cinguli praerogativa detulit. Dat. x. kal. april. Constantinopoli, dd. nn. Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Quicquid vivo patre filius advocatus de causarum susceptione acquisierit, sibi noverit vindicandum, sicut castrense peculium, quod in armis constituti filii probantur acquirere vel illi, qui iudiciariam vivis parentibus meruerint potestatem.


CTh.2.11.0. De erroribus advocatorum.


CTh.2.11.1 [=brev.2.11.1]

Imp. Constantinus a. Furio Felici. Advocatorum errores in competenti iudicio litigatoribus non praeiudicant. Dat. v. kal. aug. Constantino a. vi. et Constantino caes. coss.

Interpretatio. Advocatus, si in suscepti causa aliquid in praeiudicium per errorem dixerit, praeiudicare ei, a quo adhibitus est, nullatenus debet: si continuo de ipso errore fuerit reclamatum.


CTh.2.12.0. De cognitoribus et procuratoribus.


CTh.2.12.1 [=brev.2.12.1]

Imp. Iulianus a. Secundo pf. p. Nulla dubitatio est, post causam in iudicio publicatam, utpote dominum litis procuratorem effectum, etiam post excessum eius, qui defensionem mandaverat, posse inchoatam litem iurgiumque finire: quippe quum et procuratorem posse eum instituere et ad heredes suos inchoata transmittere, veteres iuris voluerunt conditores. Lecta apud acta prid. non. febr. Iuliano a. iv. et Sallustio coss.

Interpretatio. Qui dominus et procurator de cuiuslibet rei petitione fuerit institutus et susceptam litem vivo mandatore per actionem repetendo fuerit contestatus, etiamsi ille, qui ei mandatum tale fecerat, de hac luce discedat, liceat ei rem, quam repetendam susceperat, sibimet ipsi defensare et alium procuratorem in hac causa, si voluerit, qui repetat, ut dominus ordinare atque actionem ad heredes suos successoresque transmittere: quia sicut in rebus, quae possidentur, procuratores tantum adversus pulsantes nec non et domini possunt firmiter ordinari, ita in rebus, quae repetuntur, dominos procuratoresque facere is, qui pulsat ac repetit, iure permittitur. Solum est, ut mandatum ad vicem donationis factum, actis habeatur insertum.

 

CTh.2.12.2 [=brev.2.12.2]

Impp. Valentinianus et Valens aa. Sallustio pf. p. Commune negotium et quibusdam absentibus agi potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel si, quod ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. Pp. vi. id. dec. divo Ioviano et Varroniano coss.

Interpretatio. Communes causas absentibus consortibus alii consortes agere possunt, si illi, qui praesentes fuerint, caveant acceptum esse illis, qui absentes sunt, quicquid fuerit iudicatum, aut in praesenti fideiussorem dederint, ut omnia, quae definita fuerint, implere non differant.

 

CTh.2.12.3 [=brev.2.12.3]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio pf. U. In principio quaestionis persona debet inquiri, et utrum ad agendum negotium mandato utatur accepto. Quibus rite et solenniter constitutis, potest esse sententia: praeteritis autem his, nec dici controversiae solent, nec potest esse iudicium etc. Dat. prid. non. april. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.

Interpretatio. Quum primum ad iudicem causa fuerit intromissa, personarum firmitas requiratur, ut is, qui causam alterius prosequitur, mandatum eius, cuius causam agendam susceperat, proferre procuret.

 

CTh.2.12.4 [=brev.2.12.4]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Victorio proconsuli Asiae. Procurator, licet maritus sit, id solum exsequi debet, quod procuratio emissa praescripserit. Dat. v. kal. iul. Theodosius a. iii. et Abundantio v.C. coss.

Interpretatio. Qui uxoris suae negotium fuerit prosecutus, quamvis maritus sit, nihil aliud agat, nisi quod ei agendum per mandatum illa commiserit.

 

CTh.2.12.5 [=brev.2.12.5]

Iidem aaa. Rufino pf. p. Nullo pacto feminae aut amplius, quam sibi competit, agere aut pro aliis possunt intervenire personis. Dat. iv. kal. oct. Constantinopoli, Theodosius a. iii. et Abundantio v.C. coss.

Interpretatio. Nulla ratione feminae amplius quam suas agendi causas habeant potestatem: nec alicuius causam a se noverint prosequendam.

 

CTh.2.12.6 [=brev.2.12.6]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Andromacho pf. U. Post alia: nemo militantium fiat susceptor defensorve causarum, nec ad cognitionem alieni iurgii suffragator accedat etc. Dat. prid. non. iul. Mediolano, Olybrio et Probino coss.

Interpretatio. Militantes non permittuntur legibus lites suscipere alienas, nec procuratores fieri possunt.

 

CTh.2.12.7 [=brev.2.12.7]

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Asclepiodoto pf. p. Si lite contestata procuratorem vel cognitorem, qui litis minister est ordinatus, mori contigerit, minime eius quaerantur heredes, ne supervacua domino causae laboris occasio protendatur, sed statim ad eum migrent omnes, qui dominus causae fuerat, actiones. Et successoribus procuratoris nulla super eo petitio relinquatur, nisi tantum expensarum nomine vel factorum litis causa sumptuum*. Nec sane videtur incongruum cognitori, quum manifestum sit, si cognitor vel praesentis procurator usus fuerit in iudicio prosperiore fortuna, vel eadem non flante devictus, iudicati actionem sine ulla cunctatione in dominum dari vel domino. Et haec quidem in actoris persona de litis ministro edixisse sufficiat; ceterum in rei quoque idem licere, non dubium est, quamvis abunde legum veterum observatione munita sit, quae, si in rem quoque suam cognitor vel procurator quis fuerit ordinatus, simili modo nihil novi requirere patiuntur etc. Dat. xviii. kal. dec. Constantinopoli, Victore v.C. cos.

Interpretatio. Procurator est, cui per mandatum causa committitur. Cognitor est, cui sine mandato causam suam agendam praesens praesente iudice litigator iniungit. Si procurator aut cognitor tantummodo, non dominus et procurator effectus, post litem contestatam quolibet casu de hac luce discesserit, de mandato sibi negotio ad suum nihil transmittit heredem: nisi tantum sumptuum* vel expensarum repetitionem, quam auctorem suum in suscepta causa fecisse probaverit: lis vero ad mandatorem redit. Si praesentis procurator vincatur aut vincat, in dominum vel domino, non in procuratorem vel procuratori actio tribuetur iudicati. Idem est et in pulsati possessoris procuratore servandum, si aut vincatur aut vincat. Et si in rem suam quis factus fuerit dominus et procurator, et procuratorem ipse pro sua utilitate iam fecerit, similiter exitus rei iudicatae dominum respiciet, non actorem.


CTh.2.13.0. De actionibus ad potentes translatis.


CTh.2.13.1 [=brev.2.13.1]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Post alia: si cuiuscumque* modi cautiones ad potentum fuerint delatae personas, debiti creditores iactura mulctentur. Aperta enim credentium videtur esse voracitas, qui alios actionum suarum redimunt exactores etc. Dat. v. id. iul. Ravenna, dd. nn. Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Qui cautiones exigendas potentibus dederint, omne debitum perdant: quia, ubi potest esse repetitio, potestas ad exigendum non debet a creditoribus invitari.


CTh.2.14.0. De his, qui potentiorum nomina in lite praetendunt aut titulos praediis affigunt.


CTh.2.14.1 [=brev.2.14.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae pf. p. Animadvertimus, plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimae privilegia dignitatis his, a quibus in ius vocantur, opponere. Ac ne in fraudem legum adversariorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes connivent, afficiendi sunt publicae sententiae nota. Quod si nullum in hac parte consensum praebuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus aedibus affigantur alienis, eatenus in eos, qui fecerint, vindicetur, ut, affecti plumbo, perpetuis metallorum suppliciis deputentur. Quisquis igitur lite pulsatus, quum ipse et rei sit possessor et iuris, et titulum illatae solenniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit inserendum, eius possessionis aut causae, quam sub hac fraude aut retinere aut evitare tentaverit, amissione mulctetur, nec repetendae actionis, etiamsi ei vel probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem. Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, quum his neque proprietas, neque possessio competat, veluti famae suae prodigos et calumniarum redemptores* notari oportebit. Dat. v. kal. dec. Mediolano, Stilicone v.C. et Aureliano coss.

Interpretatio. Cognovimus, multos causas suas per potentium personas excusare vel prosequi, ita ut libellos vel titulos eorum nominibus, qui dignitate praeclari sunt, quo facilius terreant possessores, in his domibus, quae ab eis repetuntur, affigant, aut certe, si aliquid repetatur, nomine magnorum et clarissimorum virorum prolatis libellis contradictoriis se specialiter excusare. Quod si ex eorum voluntate factum fuerit, quorum nomina libelli testantur, publice debet dignitas eorum pro omni vilitate notari. Illi vero, qui causas suas tali fraude agere praesumpserint*, plumbatis caesi, in metallum damnati perdurent. Unde quicumque* de re conventus, in qua dominus esse dignoscitur, si alterius nomine se voluerit defensare aut alium alterius nomine inquietare praesumpserit*, causam perdat: et rei, de qua agitur, seu possessionem seu repetitionem amittat, quamvis boni meriti negotium possit habere.


CTh.2.15.0. De dolo malo.


CTh.2.15.1 [=brev.2.15.1]

Imp. Constantinus a. ad Symmachum v.C. Optimum duximus, non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo asseritur commissus dolus, intra continuum tempus anni, eis, quibus esse decertandi ius invenitur, eiusmodi actionem causa cognita deferri; ita ut, si forte is, contra quem res agitur, longius ullo genere discesserit, nec denuntiandi necessitate petitor oneretur, nec eius, qui aberit, praesentia postuletur. Nec tamen assistere, si velit, quisquam prohibeatur examini, contra quem decernenda intentio huiusmodi fuerit expetita: ita ut, impetrata doli actione, lis ad suum iudicem translata intra biennii spatium decidatur, ratione temporis custodita, quum legitime fuerit apud suum iudicem coepta, exemplo litium ceterarum. perpetuo vero silentio conquiescat, nisi ex die, quo impetrata fuerit actio, intra continuum biennium, quod sequitur, omnis lis fuerit decisa. Omnes igitur sciant, neque incipiendae post biennium, neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam. Dat. viii. kal. aug. Naisso, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Dolus malus est, quoties per aliquam scripturam vel fraudem ea, quae definita sunt, per scripturae argumenta mutantur. Vel si quis per chartarum suppositionem aut per surreptionem aliquam id, quod contra se futurum sit, ut consentire videatur, inducitur, vel quum his similia discutiente iudice probantur admissa. Et ideo ille, qui queritur, dolo se fuisse gravatum, intra biennium suas et incipiat et definiat actiones: ultra sibi nec ad inchoandum, nec ad definiendum tempus noverit esse concessum. Nam si aut illum, qui dolum admisisse dicitur, aut illum, qui pertulit, absentem esse contigerit, a tempore, quo apud iudicem agere coeperit, biennium ad definiendam actionem sciat sibi esse permissum.


CTh.2.16.0. De integri restitutione.


CTh.2.16.1 [=brev.2.16.1]

Imp. Constantinus a. ad populum. In integrum restitutione minoribus adversus commentitias venditiones et adversus tutorum insidias sanctionum praesidio cautum esse, non dubium est: ac si quid forte iidem de suo in fraudem tutelae alienasse docerentur, fraudatorio interdicto prospectum esse minoribus declaratur. Dat. iii. id. mart. Sirmio, ipso a. vii. et Constantio caes. coss.

Interpretatio. In annis minoribus constitutis multum legibus constat esse prospectum. Et ideo adversus tutorum fraudes vel venditiones, quas minoribus aliquibus commentis extorserint, aut quicquid sub tutelae nomine iniuste egerint, noverint legis beneficio revocandum.

 

CTh.2.16.2pr. [=brev.2.16.2pr.]

Idem a. ad Bassum pf. p. Placuit, post completum quintum et vicesimum annum, ex eo, quo vicesimi et sexti anni dies illuxerit, ad interponendam contestationem in urbe Roma usque ad anni tricesimi extremum diem spatia prorogari, et intra centesimum urbis Romae milliarium, si tamen ab his iudicibus, qui Romae sunt, fuerit iudicandum: per omnem vero Italiam usque ad finem anni vicesimi et noni: in ceteris omnibus provinciis usque ad completum annum vicesimum et octavum. Quo transacto tempore manifeste omnes sciant, legum sibi deinceps praesidia denegari, quandoquidem, contestationis necessitate depulsa, finiendas integri restitutionum decidendasque causas certo genere clauserimus.

CTh.2.16.2.1 [=brev.2.16.2.1]

Eandem autem custodiri temporum convenit rationem, si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata, eique administratio rei propriae reserata, ut ad persequendas in integrum restitutiones finiendasque causas iuge tempus habeat praestitutum.

CTh.2.16.2.2 [=brev.2.16.2.2]

Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, quum quintum et vicesimum aetatis suae annum transierit, integri restitutionis beneficio uti, tempore illibato.

CTh.2.16.2.3 [=brev.2.16.2.3]

Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet actiones, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas integri restitutiones decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur exstitisse, reliquum fuerat.

CTh.2.16.2.4 [=brev.2.16.2.4]

Quum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, siquidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox quum creta fuerit vel adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando integri restitutionis negotio solida, sine ulla deminutione, tempora supputentur, quae non pro locis, regionibus atque provinciis, in quibus morantur, qui heredes aut bonorum possessores sunt, observari iubemus, sed in quibus defuncti domicilia collocaverant. Dat. viii. kal. aug. Naisso. pp. Romae non. oct., Constantino a. viii. et Constantino caes. coss.

Interpretatio. Iustum videtur, ut post xxv. annum, ubi xxvi. annus fuerit ingressus, deposita apud iudicem contestatione petat, qui sibi voluerit ea, quae in annis minoribus aut per se aut per tutores vel curatores vitio male acta sunt, salva et integra pro aetatis infirmitate restitui. In his dumtaxat* provinciis, usque ad xxviii. annum, si contestatus fuerit, integra ei, salvo principali negotio, quae male amiserat, reformentur. Nam et qui serenitati nostrae pro venia aetatis crediderit supplicandum, hoc sibi noverit esse concessum, ut sine praeiudicio indulgentiae nostrae, quod in sequenti lege comprehensum est, usque ad constitutum superius tempus liberum habeat in rerum, quas male gesserat, proprietatem restitui. Quod si forsitan minor annis in illius hereditate successerit, qui et ipse in annis minoribus ab hac luce discessit, non prohibendus est, quum ad xxvi. annum pervenerit, ut sibi, unde illi competebat, reparationem agendarum rerum interposita contestatione requirat. Sin vero minor hereditatem illius, qui plena et integra aetate defecit, acceperit, mox in integrum fuerit restitutus, ea tempora in negotiis prosequatur, quae defuncto maiori legibus competebant. Quum autem maior minori seu ex testamento seu ex quocumque* iure successerit, quum primum ad eum hereditas defuncti pervenerit, quicquid pupillo potuit pro integri restitutione competere, in illius transeat actionem: ita ut illius provinciae forum sequatur, in qua defunctus minor habitasse dignoscitur.

 

CTh.2.16.3 [=brev.2.16.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iuliano ii. proconsuli Africae. Et mulieribus et minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. Dat. prid. non. mart. Ravenna, Constantio et Constante vv. cc. coss.

Interpretatio. Minoribus mulieribus, sicut et viris ita in causis omnibus subvenitur. Maioribus vero mulieribus, pro fragilitate sexus in multis rebus, quas per ignorantiam praetermiserint, sicut lex ipsa loquitur, iubet esse consultum; id est, ut si fideiussores pro quibuscumque* accesserint, pro ipsa fideiussione non teneantur obnoxiae. Et si in difficilioribus causis ius vel leges nescientes, mandati chartulam pro negotiis suis forte subscripserint, ut earum, cui mandaverint, negotium exsequatur, et ille in charta non solum procuratorem, sed et dominum si se scripserit, deceptis per hanc fraudem mulieribus subvenitur. Reliqui autem contractus, quos firma aetate publice et solennibus scripturis gesserint, in sua firmitate perdurent.


CTh.2.17.0. De his, qui veniam aetatis impetrarunt.


CTh.2.17.1pr. [=brev.2.17.1pr.]

Imp. Constantinus a. ad Verinum. Omnes adolescentes, qui honestate morum praediti paternam frugem vel maiorum patrimonia urbana vel rustica conversatione rectius gubernare cupiunt, et imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum aetatis veniam impetrare audeant, quum vicesimi anni clausa aetas adolescentiae patefacere sibi ianuam coeperit ad firmissimae iuventutis ingressum: ita ut, post impetratam aetatis veniam, iidem ipsi principale beneficium allegantes, non solum praescriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus advocatis, honesta aut simili aut potiore dignitate praeditis, morum suorum instituta probitatemque animi testimonio vitae honestioris edoceant. Quod quum ea condicione* effecerint, in alienatione praediorum ius tantum aetatis obtinebunt, quantum per annorum dimensiones ac temporum leges et natura singulis quibusque deferre consuevit.

CTh.2.17.1.1 [=brev.2.17.1.1]

Feminas quoque, quarum aetas biennio viros non sera pubertate praecedit, servato etiam in hoc temporis intervallo, decem et octo annos egressas ius aetatis legitimae mereri posse sancimus: sed eas, quas morum honestas mentisque solertia, quas certa fama commendat. Has vero propter pudorem ac verecundiam in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta aetatis venia annos tantum probare tabulis vel testibus misso procuratore concedimus: ut etiam ipsae in omnibus contractibus tale ius habeant, quale viros habere praescripsimus.

CTh.2.17.1.2 [=brev.2.17.1.2]

Ita ut senatores apud gravitatis tuae officium de suis moribus et honestate perdoceant, perfectissimi apud vicariam praefecturam, equites Romani et ceteri apud praefectum vigilum, navicularii apud praefectum annonae.

CTh.2.17.1.3 [=brev.2.17.1.3]

Cui aetati, quoniam inter plenam perfectamque adolescentiam et robustissimam iuventutem media est, firmatae aetatis appellationem imponimus, ut prima aetas pueritiae sit, sequens adolescentiae, firmata haec tertia, quarta legitima, quinta senectus habeatur.

CTh.2.17.1.4 [=brev.2.17.1.4]

In ipsis etiam contractibus hac appellatione consignanda, ut non nudum nomen venditoris inseratur tabulis emptionum*, sed ab illo, qui firmatae aetatis sit et honestus vir habeatur, emisse illum significetur, et venditorem esse firmatae aetatis: ita tamen, ut, quia spes adempta* perfidiae est, et in vendendis praediis diligentiores esse persistant, qui beneficium meruerunt principale, nec praedia sine decreto alienent. Dat. v. id. april. Thessal. pp. iii. kal. iun. Romae, Crispo ii. et Constantio ii. caess. coss.

Interpretatio. Adolescentes, qui honestis moribus esse probantur et ad gubernandas facultates suas idoneam cupiunt habere personam, oportet eos primum, antequam ad legitimam aetatem perveniant, id est, ubi vir viginti annorum esse coeperit, auxilium principis implorare, et accepto huius rei beneficio, eo ordine apud testificationem publicam allegare, ut probent, se viginti annorum implesse curricula et honesta conversatione transigere, et sic praedia sua in aliena iura cum decreti tamen interpositione, transferre liberam habeant potestatem. Feminae vero, sicut biennio in pubertate minores sunt, ita et transacto biennio, ubi ad xviii. annum pervenerint, eas tamen, quas morum et honestatis commendat opinio, non in publico annos probare suos cogendae sunt, sed misso procuratore per scripturam annos eos, quos superius diximus, se habere demonstrent et similem, quam viri in contractibus habeant facultatem: ita ut qualis vel quam digna persona sit, apud talem iudicem haec, quae dicta sunt, debeat approbare. Ergo quum fuerint post adolescentiam hac aetate firmati, in ipsis quoque scripturis vel venditionum instrumentis, honestos se et firmatos aetate conscribant. Hoc tamen illis liceat, qui beneficium, ut diximus, principis pro confirmanda aetate meruerint, ne praedia sua sine iussu iudicis vel decreto, quod ex praecepto iudicum vel consensu curialium datur, alienare praesumant.


CTh.2.18.0. De iudiciis.


CTh.2.18.1 [=brev.2.18.1]

Imp. Constantinus a. ad Maximum. Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiiciendique patientia praebita ab eo: ut, ubi actio partium limitata sit, contentiones non occursu iudicis, sed satietate altercantium metas compresserint, saepius requiratur, et crebra interrogatione iudicis frequentetur, num quid novi resideat, quod annecti allegationibus in iudiciaria contentione conveniat? quum ad alterutrum hoc proficiat, sive definienda sit causa per iudicem, sive ad nostram scientiam referenda. Nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructione indigeat. Dat. prid. id. ian. Sirmio, Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

Interpretatio. Iudex quum causam audire coeperit, litigatorum assertiones vel responsiones patienter accipiat et omnia plena discussione perquirat. Nec prius litigantibus sua sententia velit obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus, iam nihil amplius in contentione habuerint, quod proponant: et tam diu actio ventiletur, quousque rei veritas invenitur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum fortasse remaneat: quia si apud ipsum finienda causa est, totum debet agnoscere. Sin vero ita res exigit, ut ad principis notitiam deferatur, plena discussis omnibus data relatione debet esse suggestio etc

 

CTh.2.18.2

Idem a. ad Maximum praefectum Urbi. Eum, qui sciens iudicio adesse neglexerit, ut contumacem iudex poena multabit. Dat. x k. iun. Sirmio Probiano et Iuliano conss. (322 mai. 23).

 

CTh.2.18.3 [=brev.2.18.2]

Idem a. ad Severum pf. U. Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena proposita, si quis contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione, alium super principali quaestione iudicem postulaverit, ut, rei, quae petatur, integra aestimatione subducta, quintam portionem reipublicae eius civitatis inferat, in cuius finibus res, de qua agitur, constituta est. Pp. iii. kal. aug. Iuliano et Paulino coss.

Interpretatio. Nullus penitus audiatur, qui unius causae propositionem apud duos iudices partiri voluerit, ut apud unum de negotio principali proponat, et ab alio sibi momenti beneficio rem postulet consignari. Quod si quis hoc facere fortasse praesumpserit*, eiusmodi poena se noverit condemnandum, ut nec illud, quod repetit, ulla ratione recipiat, et quintam portionem facultatum suarum, de quantum ibi possederit, reipublicae civitatis illius cedat, in cuius finibus res, de qua agitur, fuerit constituta.


CTh.2.19.0. De inofficioso testamento.


CTh.2.19.1 [=brev.2.19.1]

Imp. Constantinus a. ad Lucrium Verinum. Fratres uterini ab inofficiosis actionibus arceantur, et germanis tantummodo fratribus adversus eos dumtaxat* institutos heredes, quibus inustas constiterit esse notas detestabilis turpitudinis, agnatione durante, sine auxilio praetoris, petitionis aditus reseretur. Dat. id. april. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Fratribus uterinis, id est diversis patribus et una matre natis, non liceat de inofficioso contra testamentum fratris agere. Sed germanis fratribus praetermissis, id est uno patre natis, si turpibus personis, id est infamibus fuerit hereditas derelicta, hoc est aut pro libidine meretricibus, aut pro inhonesto affectu naturalibus aut certe thymelicis, vel de libertis suis, agendi contra testamentum licentia reservatur: si tamen is ipse germanus non pro crimine suo exilio fuerit deputatus, aut per captivitatem fuerit servus effectus, aut per emancipationem successionis vel actionis iura perdiderit.

 

CTh.2.19.2 [=brev.2.19.2]

Idem a. ad Claudium praesidem Daciae. Licet legum auctoritas filiorum potius quam matrum personis voluit laborem incumbere, ut de inofficioso agentes intra praefinita tempora doceant, nullo suo vitio factum, nec offensionem se parentibus praestitisse, sed iugiter obsecutos, ut naturae ipsius religio flagitabat, disciplinam illaesam inoffensamque servasse, ut his probatis removeant parentum voluntatem: tamen si mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa laesus matrem novissima laeserit voluntate, nec luctuosam ei nec legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur, si tamen defuncto consanguinei agnati non sunt superstites: an mater inhonestis factis atque indecentibus votis filium forte obsedit, insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit, vel inimicis eius suas amicitias copulavit, atque in aliis sic versata est, ut inimica potius quam mater crederetur: hoc probato, invita etiam acquiescat filii voluntati. Dat. viii. id. febr. Serdica, Crispo caes. ii. et Constantino caes. ii. coss.

Interpretatio. Quamvis leges filiis, si praetermissi testamento fuerint, maiorem quam matribus agendi dederint potestatem, ut de inofficioso matris testamento proponant, id est, si quarta debitae portionis suae filio dimissa non fuerit: ita tamen, si probare potuerint, quod matris in nullo laeserint pietatem, sed se obsequium, ut decuit, praestitisse: sic testamentum matris, in quo praetermissi fuerint, non valebit. Nam si mater contra testamentum filii, quod inofficiosum dixerit, agat, debet diligenter requiri, si contra filium mater nihil egisse probatur, aut si nullis insidiis vel publice vel secrete eum laedere fortasse tentaverit: nec forsitan consilium adversus filium inimicis suis, quod impium est, auxiliumque praestiterit. Quod si factum non fuerit, potest removere praetermissa mater, quia ei quartam de rebus suis portionem filius non dimisit, quod filius fecerat testamentum: si tamen filio fratres consanguinei agnati, id est uno patre nati, aut eorum filii per virilem sexum non esse probantur. nam si mater, ut superius dictum est, pro manifestis inimicitiis suis praetermissa docebitur, invita acquiescat laesi filii voluntati.

 

CTh.2.19.3 [=brev.2.19.3]

Idem a. ad concilium Byzacenorum. Servus necessarius heres instituendus est, quia non magis patrimonium quam infamiam consequi videtur. Unde claret, actionem inofficiosi fratribus relaxatam, quum infamiae aspergitur vitiis is, qui heres exstitit, omniaque fratribus tradi, quae per turpitudinem aut aliquam levem notam capere non potest institutus. Ita in hac quoque parte, si quando libertis heredibus institutis fratres fuerint alieni, inofficiosi actione proposita praevaleant in omnibus occupandis facultatibus defuncti, quas ille perperam ad libertos voluerat pertinere. Dat. vii. kal. aug. coloniae Agrippinae, Pacatiano et Hilariano coss.

Interpretatio. Si servo pro necessitate debiti a domino cum libertate hereditas fuerit dimissa, quia huiusmodi persona videtur infamis, germanis fratribus, qui praetermissi sunt, agendi contra testamentum datur facultas: ut remota infami persona, salva tamen, quam meruit, libertate, hereditatem germani fratres ad se debeant revocare. Nam et si praetermissis fratribus liberti per testamentum heredes fuerint instituti, simili modo germani defuncti eos a bonis fraternae hereditatis excludent, sibique omnia, quae reliquerit, vindicabunt.

 

CTh.2.19.4 [=brev.2.19.4]

Imp. Constantius a. et Iulianus caesar Olybrio. Quum scribit moriens, ut arbitratu boni viri, si quid minus filiis sit relictum, quam modus quartae, quae per successionem bonis tantum liberis debetur, efflagitat, id ipsum ab herede eisdem in pecunia compleatur, manifestum est, nullam iam prorsus nec super testamento, nec super donationibus querelam remanere, praesertim quum universam eadem repellat et reprimat, quae ad pecuniam redigit, iusta taxatio. Dat. xiv. kal. iun. Tauro et Florentio coss.

Interpretatio. Quoties pater filiis per testamentum de facultatibus a se dimissis quartam dari praeceperit portionem, et hoc in nummo fieri bonorum virorum arbitrio crediderit committendum, seu hoc testamento sive donatione conscripserit, nullam contra voluntatem patris filius habeat actionem, dummodo quartam portionis suae, quam erat habiturus de omnibus, quae tempore mortis suae pater reliquerit, consequatur in nummo.

 

CTh.2.19.5 [=brev.2.19.5]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Hypatio pf. p. Intra quinquennium, quod inofficiosis actionibus constitutum est, liberis quoque, parentum iudicia inofficiosa causantibus, eadem temporis curricula praestituta sunt. Dat. v. kal. iun. Patavio, Merobaude ii. et Saturnino coss.

Interpretatio. Intra quinque annos a die mortis defuncti, quicumque* inofficiosum dicere voluerit testamentum, inchoandae actionis licentiam se noverit habiturum. Quod temporis spatium etiam filii sibi, si contra parentum testamenta ac voluntatem agere voluerint, agnoscant esse concessum. quo transacto, si repetitio inchoata non fuerit, omnium personarum de inofficioso intentio conquiescat. Ceterum intra quinquennium inchoata, usque ad tricennium obtineat actionem.

 

CTh.2.19.6 [=brev.2.19.6]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Adversus iudicium omnibus integris atque servatis, quibus inofficiosi actio aut de immodicis donationibus coeperit forte competere, vel qui se praeteritum esse testatur. Nos enim ita huiusmodi institutiones firmandas esse concessimus, ut competentibus actionibus viam minime clauderemus. Dat. xvi. kal. mart. Ravenna, post consulatum Honorii ix. et Theodosii v. aa.

Interpretatio. Contra voluntatem defuncti ita omnia, quae superiore lege sunt statuta, serventur, ut et de inofficioso agere liceat, et, si quis se praeteritum dixerit, audiatur. Sed ita haec omnia observari praecipimus, ut, si qua alia propositio fuerit de testamento vel donatione, quae possit opponi, in omnibus audiatur.

 

CTh.2.19.7 [=brev.2.19.7]

Imp. Theodosius a. Asclepiodoto pf. p. Si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere prohibetur. Dat. vii. kal. mart. Constantinopoli, victore v.C. cos.

Interpretatio. Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit aut vindicaverit et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit.


CTh.2.20.0. De inofficiosis donationibus.


CTh.2.20.1 [=brev.2.20.1]

Imp. Constantius a. et Iulianus caesar Olybrio. Illud omnino dubitare non convenit, quod immodicarum donationum omnis querela ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit inducta, et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda, vel idem et temporibus et moribus. Dat. xiv. kal. iun. Tauro et Florentio coss.

Interpretatio. Certum est, quod donatio facta de inofficioso testamento querelae similis iudicatur, contra quam similiter praetermissus, etsi ei minus, cui haec actio competit, quam quartae portionis suae modus est, dimittatur, intra quinquennium superius constitutum agere permittitur. et sicut de inofficioso testamento, ita potest agere, ut donatio evacuetur.


CTh.2.21.0. De inofficiosis dotibus.


CTh.2.21.1 [=brev.2.21.1]

Imp. Constantius a. ad Maximum praesidem Ciliciae. Quum omnis hereditas dote dicatur exhausta, concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur, et filiis conquerentibus emolumenta debita deferantur. Dat. xiv. kal. ian. Sirmio, Datiano et Cereale coss.

Interpretatio. Quoties per dotem ita omnis hereditas evacuata probatur, ut quarta hereditatis ipsius non fuerit reservata, liceat filiis ad similitudinem inofficiosi testamenti contra dotem agere et debitam sibi portionem ex lege repetere.

 

CTh.2.21.2 [=brev.2.21.2]

Idem a. et Iulianus caesar Pomponiano. Dote ab uxore marito data, filios ex priore matrimonio, si neque ultra dodrantem, neque in fraudem legis Papiae constituatur, de hac repetenda nullam habere constat actionem. Dat. xvi. kal. ian. Sirmio, ipso augusto x. et Iuliano caes. iii. coss.

Interpretatio. Si mulier marito secundo dotem dederit, et ex priore marito filios habuerit, et non eis tres uncias, id est quartam portionem de rebus suis reservaverit, dos, quae contra legem papiam secundo marito data est, non valebit. Hic de iure addendum, quid sit lex Papia.


CTh.2.22.0. De hereditatis petitione.


CTh.2.22.1 [=brev.2.22.1]

Imp. Constantinus a. et caesar ad Maximum pf. u. Si is, qui dignitate Romanae civitatis amissa Latinus fuerit effectus, in eodem statu munere lucis excesserit, omne peculium eius a patrono vel a patroni filiis sive nepotibus, qui nequaquam ius agnationis amiserint, vindicetur. Nec ad disceptationem veluti hereditariae controversiae filiis liceat accedere, quum eius potissimum status ratio tractanda sit, non quem beneficio libertatis indultae sortitus acceperit, sed is, in quo munere lucis excesserit. Dat. iii. kal. febr. Serdica, ipso augusto vii. et caes. coss.

Interpretatio. Si quis civis Romanus libertus, intercedente culpa, Latinus libertus fuerit effectus, si in eadem Latinitate, sine reparatione prioris status, ab hac luce discesserit, facultates illius patronus vel patroni filii vel nepotes, qui tamen per virilem lineam descendunt et emancipati non fuerint, sibimet vindicabunt. Nec si filios, quos civis Romanus generavit, fortasse dimiserit, aliquid de eius hereditate praesumant: quia non quaerendum est, in qua libertate nati fuerint, sed in qua pater eorum positus condicione* defecerit.


CTh.2.23.0. De rei vindicatione.


CTh.2.23.1pr. [=brev.2.23.1pr.]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Crispino comiti et magistro equitum. Quisquis armatae militiae stipendiis communitus in solo publico vel aedificium aliquod construxerit vel septis quibuslibet spatia certa concluserit, perpetuo iure et firmo dominio eadem ex nostra generali auctoritate possideat, nec per surreptionem aliquis postea eadem loca a nostra clementia audeat postulare.

CTh.2.23.1.1 [=brev.2.23.1.1]

Illud quoque sancimus, si quisquam militum simili condicione* ante hoc tempus loca publica possidenda detinuit, ac postea eadem per alias competitionum nebulas detectus fuerit amisisse, reformari eadem; ita tamen, si probatum fuerit, a nullo antea possessum solum hac, qua ostendimus, a milite ratione detentum: vel si, in alios forte eorum militum voluntate translatum fuisse, quod tenuerant, potuerit edoceri.

CTh.2.23.1.2 [=brev.2.23.1.2]

Ne quis sane post hanc definitionem nostri numinis surripiendo postulare audeat haec spatia, de quibus praesens oraculi nostri forma comprehendit, poenam viginti librarum auri iubemus adscribi. Dat. v. kal. mart. Ravenna, Asclepiodoto et Mariniano coss.

Interpretatio. Quicumque* militans in solo publico aedificium fortasse exstruxerit aut aliquid pro utilitate sua crediderit faciendum, per nullius calumniam penitus repellatur, sed hoc perpetuo in eius iure permaneat. Idem miles nostris utilitatibus serviens, si locum publicum construxerit vel ad excolendum fortasse tenuerit, si hoc tamen nullus antea tenuit, cui miles ipse pervasor exstiterit, simili ratione possideat. Contra quam rem etiamsi surreptum principi fuerit, non solum impetrata non valeant, verum etiam improbus petitor viginti libras auri fisco cogatur exsolvere.


CTh.2.24.0. De familiae herciscundae.


CTh.2.24.1 [=brev.2.24.1]

Imp. Constantinus a. ad Verinum. Quum dividendae res erunt, dubitari non potest, ab heredibus suis consensum sine ulla controversia commodandum. Quod vero ad huiusmodi spectat scripturas, in quibus talis defunctorum fuisse mens invenitur, ut de testamento intelligatur tantummodo cogitatum, etsi repugnare ius videatur, huiusmodi quoque conscriptiones inter suos dumtaxat* heredes valere oportet, quemadmodum valent scripturae simpliciter inchoatae, quas nulla solennitatis adminicula defendunt, solis nixae radicibus voluntatis. Licet enim sub testamenti vocabulo coeptae, quum perfectae non sint, neque appellari aliter ullo modo possint, evanuisse videntur, tamen dispositiones ultimae, coloratam iuris imaginem referentes, iustius in se legum proclivem favorem debent provocare. Quamobrem, quum filiis ac nepotibus civili iure vel auxilio praetoris ut suis heredibus defuncti successio deferatur, etiamsi coeptum, neque impletum testamentum esse memoretur, vel si ab utilitate verborum vel solennitate iuris inanis scriptura esse dicatur, considerari specialiter voluntatem placet, et obsecundari protinus, quum res dividentur, nec retineri amplius, quam quod singulorum personis detegetur adscriptum, ut et memoria defuncti non violetur parentis, et occasiones litium dirimantur. Dat. iv. kal. sept. Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

Interpretatio. Quando facultas patris inter filios vel nepotes dividitur, specialiter voluntas patris vel avi paterni debet in omnibus custodiri, cuius testamentum etiamsi non fuerit perfectum, aut si non legitimo numero testium subscribatur, nec gestis allegetur, tamen si agnoscitur defunctus, de quo supra dictum est, de facultate sua aliquid ordinasse, quicquid unumquemque de filiis ac nepotibus cuiuscumque* sexus habere voluerit, hoc sibi sine consortis repetitione defendat: nec praesumat aliquis, quod alteri consorti auctor ille dimiserit. Sed hoc inter filios ac nepotes ex filiis masculis observetur, quod voluntate auctoris per quamcumque* scripturam probabitur ordinatum.

 

CTh.2.24.2 [=brev.2.24.2]

Idem a. ad Constantium pf. p. Nulli quidem de bonis usurpandis vivorum, nec dividendi contra bonos mores concessa licentia est: sed si praecipiente matre bona eius inter se liberi diviserunt, placuit omnifariam nobis, huiusmodi divisionem durare, si modo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur. Dat. iii. id. iun. Constantinopoli, Constantino et Maximo coss.

Interpretatio. Licet vivorum bona, ut dividantur, iniustum sit, tamen si mater vivens facultates suas filiis praeceperit et permiserit dividendas, et usque ad exitum vitae suae in eadem voluntate perstiterit, divisio inter filios facta perduret.


CTh.2.25.0. De communi dividundo.


CTh.2.25.1 [=brev.2.25.1]

Imp. Constantinus a. Gerulo rationali trium provinciarum. In Sardinia fundis patrimonialibus vel emphyteuticariis per diversos nunc dominos distributis, oportuit sic possessionum fieri divisiones, ut integra apud possessorem unumquemque servorum agnatio permaneret. Quis enim ferat, liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? Igitur qui dissociata in ius diversum mancipia traxerunt, in unum redigere eadem cogantur: ac si cui propter redintegrationem necessitudinum servi cesserunt, vicaria per eum, qui eosdem susceperit, mancipia reddantur. Et invigilandum, ne per provinciam aliqua posthac querela super divisis mancipiorum affectibus perseveret. Dat. iii. kal. mai. Proculo et Paulino coss.

Interpretatio. In divisione patrimoniorum seu fiscalium domorum sive privatorum observari specialiter debet, ut, quia iniustum est, filios a parentibus vel uxores a maritis, quum ad quemcumque* possessio pervenerit, sequestrari, mancipia, quae permixta fuerint, id est uxor cum filiis et marito suo, datis vicariis, ad unum debeant pertinere, cui necesse fuerit commutare, quod sollicitudo ordinantium debet specialiter custodire, ut separatio fieri omnino non possit.


CTh.2.26.0. De finium regundorum.


CTh.2.26.1

Imp. Constantinus a. ad Tertullianum virum perfectissimum comitem dioeceseos Asianae. Si quis super invasis sui iuris locis prior detulerit querimoniam, quae finali cohaeret cum proprietate controversiae, prius super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur. Quod si altera pars locorum adepta dominium subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; at si controversia eius claruerit, qui primo iudiciis detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eundem invasisse constiterit. nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent. Dat. viii k. mart. Bessi Gallicano et Symmacho conss. (330 febr. 22).

 

CTh.2.26.2 [=brev.2.26.1]

Imp. Constantinus a. ad Bassum pf. p. Si constiterit, eum, qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id, quod male petebat, amittat, sed quo magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, is, qui irreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum diripere tentavit, amittat. Lecta apud acta xii. kal. iul. Gallicano et Symmacho coss.

Interpretatio. Si quis pervasor finium fuerit approbatus, eo quod, priusquam aliquid iudicio finiretur, id, quod alter tenuerat, invasisset, non solum illud, quod male praesumpsit*, amittat, sed ut non unusquisque rem alienam occupet, quum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spatii restituat, quantum praesumpsit* invadere.

 

CTh.2.26.3

Idem a. ad universos provinciales. Post alia: si finalis controversia fuerit, tum demum arbiter non negetur, cum intra quinque pedes locum, de quo agitur apud praesidem, esse constiterit; cum de maiore spatio causa, quoniam non finalis, sed proprietatis est, apud ipsum praesidem debeat terminari. Et si socius quid petat a socio, ante praeses iudicet, an praestari aliquid oporteat et tunc demum illud per arbitros restituatur, quod constiterit esse solvendum. Dat. k. aug. Basso et Ablavio conss. (331 aug. 1).

 

CTh.2.26.4

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Neoterio praefecto praetorio. Quinque pedum praescriptione summota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. Sola sit igitur huiusmodi litibus una praescriptio, quae improbi petitoris refrenare possit invidiam, si veteribus signis limes inclusus finem congruum erudita arte praestiterit. Nec vero prolixioris temporis in huiusmodi iurgiis locum habebit ulla praescriptio, cum diuturno otio alienum rus quis se asserat diligentius coluisse, quando omne huiusmodi iurgium solo praecipimus iure discingi, quo artis huius peritis omnem commisimus sub fideli arbitrio notionem. Dat. vii k. aug. Arcadio a. i et Bautone conss. (385 iul. 26).

 

CTh.2.26.5

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Cunctis molitionibus et machinis amputatis finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare. Quod si loca in controversiam veniant, sollemniter de his iudices recognoscent et seu civilis seu criminalis actio competet, tribuetur ita, ut causa cognita et redhibitioni obnoxius decernatur nec poenam convictus aufugiat. Dat. prid. non. novemb. Constantinopoli Arcadio a. ii et Rufino conss. (392 nov. 4).


CTh.2.27.0. Si certum petatur de chirographis.


CTh.2.27.1pr. [=brev.2.27.1pr.]

Imppp. Honorius, Theodosius et Constantius aaa. Palladio pf. p. Super chirographis mortuorum hanc servari volumus perpetua observatione sententiam, ut, qui inter absentes intra hoc iuge quinquennium, inter praesentes vero biennium iudiciis competentibus non publicaverit cautiones, nec convenerit debitoris heredes, actione privetur.

CTh.2.27.1.1 [=brev.2.27.1.1]

Hic tamen si intra tempora constituta processerit, absque ullo sequestrationis obiectu prius manum defuncti probare iubeatur: hoc enim toto iure cantatum est, ut scripturam prolator affirmet; quam tamen adstrui non sola manus collatione conveniet (quid enim aliud falsarius agit, quam ut similitudinem veritatis imitetur?), sed aliis multiplicibus documentis, ut probet, magnae securitatis fuisse, quod siluit. nam si publicam iudiciorum aditionem amicitiarum forsitan impedivit affectio, privatam saltem conventionem testis audivit, libertus aut servus agnovit, admonere etiam potuit sub mortis vicinitate languentem.

CTh.2.27.1.2 [=brev.2.27.1.2]

Quod si se forsitan causetur absentem, maioribus adstrui potest conventio longinqua documentis, promissaeque solutionis epistolare rescriptum. Ac ne id ipsum, qui cautionem fingit, imitetur, producat in medium portitores, qui alternae partis scripta confirment, a quibus tamen verum vel sacramento dignitas vel suppliciis terror exploret: quamvis ad illuminandam hereditarii debiti fidem et causas oporteat foenoris approbari, et pecuniae baiulos hinc inde produci. His ac talibus si destituetur taciturnitas longinqua documentis, in evidenti est, veteratorum calumnias non solum repetitione privandas, verum etiam severitate cohibendas.

CTh.2.27.1.3 [=brev.2.27.1.3]

Sed si viventis ante hanc legem facta cautio proferatur, quam suam neget ille, qui petitur, sequestret pecuniam litigaturus ex falso. cavendum est enim, ne inficiandi fomitem ministremus obnoxiis. Quod tamen tunc conveniet custodiri, si inter praesentes utrosque viventes necdum viginti anni, inter absentes necdum triginta doceantur emensi. Alioquin, si chirographi fides sub silentio iudiciariae conventionis statutum tempus excesserit, probari prius debitum conveniet, tunc reposci, sequestrationis necessitate summota.

CTh.2.27.1.4 [=brev.2.27.1.4]

Sin vero suam quidem manum fateatur obnoxius, sed nihil sibi numeratum pro hac obligatione causetur, tunc chirographi discuti oportebit aetatem, ut, si iure delata contestationibus tempora debitor taciturnus exegit, cavillationis istius perdat obstaculum.

CTh.2.27.1.5 [=brev.2.27.1.5]

De cetero vero sancimus, ut omnes deinceps cautiones intra duodecennium vim contestationis accipiant, quam debitor facta novatione promittat.

CTh.2.27.1.6 [=brev.2.27.1.6]

Sed si mediis temporibus peregrinetur obnoxius, quo novationi longior obsit absentia, volumus, creditorem ante duodecennium praestitutum aditis iudiciis edictum mereri auctoritatemque postibus debitoris affigere, domesticas etiam convenire personas: nullus enim per tanta contestationum poterit documenta mentiri. Quod ideo ante duodecennium iubemus agitari, ut per intervalla temporis longioris inclamatus advertat, confutari debere, si fides non agnoscitur petitorum, nec obesse iam post adscripta tempora creditori, si post has contestationum voces longa debitoris absentia vel redhibitio proteletur, vel novatio iusta ludatur. Et quamvis nescire promulgata non liceat, per omnem hunc annum pendere iubemus edictum. Dat. v. kal. aug. Ravenna, Eustathio et Agricola coss.

Interpretatio. De cautionibus mortuorum hoc praecipimus observari, ut, si debitor absens defunctus fuerit, et mortuum eum creditor esse cognoverit, cautionem suam intra quinquennium iudici non differat publicare. Si vero praesente creditore defecerit, intra biennium defuncti publicet cautionem: ita tamen, ut manus mortui conferatur, et agnosci possit illius esse subscriptio, aut convenisse illum, dum viveret, aliquibus scientibus valeat approbare: et causas ipsius debiti, unde pecuniam contraxit, exponat. Quod si supra personam mortui detegitur fortasse mentiri, non solum pecuniam non recipiat, sed etiam severitatem legis incurrat. Nam de reliquo inter vivorum personas haec observanda decernimus, ut omnes cautiones debitorum intra duodecim annos debeant contestari: ita ut a debitoribus renoventur. Quod si forsitan ante duodecim annos debitorem peregrinari contigerit, iudicis mereatur edictum, quod in postibus debitoris sui pro contestatione debeat affigere, et homines illius convenire non desinat, ut quum fuerit taliter debitum contestatum, excusationem, qui peregrinatur, longi temporis habere non possit. Nec ideo se excuset, quod non renovaverit cautionem. Sane si debitor suam esse dixerit cautionem, sed nihil se de ipsa cautione asserat accepisse, tempus debet inspici cautionis, ut, si intra quinquennium cautio conscripta cognoscitur, et probatum fuerit, quod in cautione continetur acceptum, debitor suam impleat cautionem. Si vero, quae in cautione scripta sunt, intra quinquennium tradita non probantur, is, cuius cautio est, non teneatur obnoxius: nam transacto quinquennio, si de cauta et non consignata pecunia debitor dixerit, nullatenus audiatur.


CTh.2.28.0. De pecuniae sequestratione prohibita.


CTh.2.28.1 [=brev.2.28.1]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Post alia: quoties ex quolibet contractu pecunia postulatur, sequestrationis necessitas conquiescat: oportet enim debitorem primo convinci et sic solutioni succumbere. quam rem quum iuris ratio, tum ipsa aequitas persuadet, ut probationes secum afferat debitoremque convincat pecuniam petiturus etc. Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Quoties ab aliquo pecunia repetitur, non prius cogatur sequestrare pecuniam ille, qui petitur, quam ille, qui repetit, debitorem suum certa prius probatione convincat, et sic pecuniam, quam se dedisse convicerit, adhibita probatione recipiat.


CTh.2.29.0. Si certum petatur de suffragiis.


CTh.2.29.1 [=brev.2.29.1]

Imp. Iulianus a. ad populum. Foedis commentis, quae bonorum merito deferuntur, quidam occupare meruerunt et quum meruissent in republica quolibet pacto versari, repetendam sibi pecuniam, quam inhoneste solverant, imprudentius atque inhonestius arbitrantur: alii etiam, quae tunc donaverant vel potius proiecerant ob immeritas causas, invadenda denuo crediderunt. Sed quia leges Romanae huiusmodi contractus penitus ignorant, omnem repetendi eorum, quae prodige nefarieque proiecerunt, copiam prohibemus. Qui itaque repetere nititur vel repetiisse convincitur, et, quod dedit, apud suffragatorem eius manebit vel extortum restituet, et alterum tantum fisci viribus inferre cogatur. Dat. kal. febr. Constantinopoli, Mamertino et Nevitta coss.

Interpretatio. Aliquanti pro sua voluntate suffragia dedisse probantur, et postea, quum ad militiam pervenerunt, ea, quae dederant, repetere vel auferre contra rationem inhoneste et illicite praesumpserunt*. Ideoque praecipimus, ut quicumque* aliquid pro praestandis sibi, quae petiit, dedisse dignoscitur, non habeat licentiam repetendi: qui vero repetere fuerit conatus, hoc ille habeat, qui accepit, aut certe, si sublatum ei fuerit, reformetur, et aliud tantum ille, qui abstulit, fisco cogatur inferre.

 

CTh.2.29.2pr. [=brev.2.29.2pr.]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino pf. p. Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postularint, et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, quum ea, quae optaverint, consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coarctandi sunt.

CTh.2.29.2.1 [=brev.2.29.2.1]

Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel in ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat, et contractus habebit perpetem firmitatem, quoniam collatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur.

CTh.2.29.2.2 [=brev.2.29.2.2]

Quod si praedia rustica vel urbana placitum continebit, scriptura, quae ea in alium transferat, emittatur, sequatur traditio corporalis, et rem fuisse completam, gesta testentur; aliter enim ad novum dominum transire non possunt, neque de veteri iure discedere.

CTh.2.29.2.3 [=brev.2.29.2.3]

Quod si quis, dum solo commonitorio de suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiae retinebitur, atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset. Dat. iv. non. mart. Constantinopoli, Arcadio iii. et Honorio ii. aa. coss.

Interpretatio. Si quis, dum necessitates suas expedire desiderat, aliquid se commodi daturum esse promiserit, perceptis, quae voluit, constrictus hoc sine ulla dilatione implere cogatur. Quod si aliquid in auro vel in argento vel in ceteris rebus mobilibus obtulerit, firmum sine scriptura permaneat: quia res mobiles in suffragiis scripturam penitus non requirunt, sed sola traditione firmantur. Quod si loca urbana vel rustica dare placuerit, scriptura sequatur atque traditio, et de completis omnibus vel re tradita gesta confecta proferantur, nam aliter possessio ad alterum dominum transire non poterit. Sane si quis sine tali scriptura possessionem alterius crediderit occupandam, reus violentiae teneatur, et integrum, quod invaserit, reddat, omni sua repetitione damnata.


CTh.2.30.0. De pignoribus.


CTh.2.30.1 [=brev.2.30.1]

Imp. Constantinus a. ad universos provinciales. Intercessores a rectoribus provinciarum dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos aratores aut boves aratorios pignoris causa de possessionibus abstrahunt, ex quo tributorum illatio retardatur. si quis igitur intercessor aut creditor vel praefectus pacis vel decurio in hac re fuerit detectus, a rectoribus provinciarum capitali sententiae subiugetur. Dat. iv. non. iun. Sirmio, Constantino a. iv. et Licinio iv. coss.

Interpretatio. Multi pro fiscali debito servos cultores aut boves aratorios de possessionibus causa pignoris auferre praesumunt, de quorum laboribus tributa redduntur, et ideo si quis creditor vel curator pacis vel curialis aut quicumque* exactor hoc facere praesumpserit*, a provinciae iudice puniatur.

 

CTh.2.30.2 [=brev.2.30.2]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Post alia: nexum non faciat praediorum nisi persona, quae iure potuit obligari. Per servum autem vel procuratorem, colonum vel actorem seu conductorem praeiudicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse, et iuris et legum auctoritatibus decantatur etc. Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Non obliget possessionem nisi ille, qui proprius dominus esse dignoscitur: nam neque per servum, neque per procuratorem sive colonum aut actorem aut conductorem, si res fuerit obligata, praeiudicium domino poterit exhiberi.


CTh.2.31.0. Quod iussu.


CTh.2.31.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Post alia: dominos ita constringi manifestum est actione praetoria, quae appellatur quod iussu, si certam numerari praeceperint servo actorive pecuniam. Igitur in perpetuum edictali lege sancimus, ut, qui servo, colono, conductori, procuratori actorive possessionis pecuniam commodat, sciat, dominos possessionum cultoresve terrarum obligari non posse. neque familiares epistolas, quibus homines plerumque commendantur absentium, in id trahere convenit, ut pecuniam quoque, quam non rogatus fuerat, impendisse se pro praediis mentiatur: quum, nisi specialiter, ut pecuniam commodet, a domino fuerit postulatus, idem dominus teneri non possit; creditaque quantitate mulctari volumus creditores, si huiusmodi personis non iubente domino, nec fideiussoribus specialiter acceptis fuerit commodata pecunia. Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Nullus dominum ad reddendum debitum, sicut hucusque fiebat, adstringat, nisi servo suo vel actori pecuniam rogante domino praestitisse convicerit. et ideo si quis servo, colono, conductori, procuratori vel actori pecuniam non rogante domino dederit, sciat, dominos terrarum propter hoc debitum nullatenus posse teneri; sed qui non rogante domino pecuniam talibus personis crediderint aut fideiussores non acceperint, ea, quae commodata sunt, se noverint perdituros, nec a domino posse reposci.


CTh.2.32.0. De peculio.


CTh.2.32.1 [=brev.2.32.1]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Post alia: hoc quoque creditoribus non negamus, ut, si liber a rationibus fuerit, quas regebat, inventus actor, servus procuratorve praediorum, utilis actio pateat de peculio etc. Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Hoc sane creditoribus volumus esse praestandum, ut actor vel servus sive procurator possessionis, qui pecuniam a creditore susceperit, si nihil de rationibus suis domino debuerit, pro pecunia, quam accepit, de peculio, quod habet, creditoribus reddat.


CTh.2.33.0. De usuris.


CTh.2.33.1 [=brev.2.33.1]

Imp. Constantinus a. ad Dracilianum agentem vices pf. p. Quicumque* fruges humidas vel arentes indigentibus mutuas dederint, usurae nomine tertiam partem superfluam consequantur, id est ut, si summa crediti in duobus modiis fuerit, tertium modium amplius consequantur. Quod si conventus creditor propter commodum usurarum debitum recipere noluerit, non solum usuris, sed etiam debiti quantitate privandus est. Quae lex ad solas pertinet fruges: nam pro pecunia ultra singulas centesimas creditor vetatur accipere. Pp. Caesareae xv. kal. mai., Paulino et Iuliano coss.

Interpretatio. Quicumque* fruges humidas, id est vinum et oleum, vel quodcumque* annonae genus alteri commodaverit, non plus ab eo propter usuram quam tertiam partem accipiat, id est ut supra duos modios, qui accepit, tertium reddat. Quod si conventus fuerit ille, qui commodat, et pro maiore usura noluerit debitum suum, adiecto tertio modio, a debitore recipere, etiam debitum perdat. Quam rem ad solas fruges praecipimus pertinere. Nam quando pecunia fuerit commodata, nisi unam tantum centesimam a creditoribus exigi non iubemus.

 

CTh.2.33.2 [=brev.2.33.2]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p. Quicumque* ultra centesimam iure permissam quicquid sub occasione necessitatis eruerit, quadrupli poenae obligatione constrictus, sine cessatione, sine requie protinus ablata redhibebit. Hi vero, qui antea pari furore grassati uspiam detegentur, in duplum extorta restituant. Dat. viii. kal. nov. Constantinopoli, Honorio nb. p. et Evodio v.C. coss.

Interpretatio. Si quis plus, quam legitima centesima continet, hoc est tres siliquas in anno per solidum, amplius a debitore sub occasione necessitatis accipere vel auferre praesumpserit*, post datam legem sine ulla dilatione ea, quae amplius accepit, constrictus quadrupli poena restituat. ea vero, quae ante legem tali ratione data sunt, in duplum volumus reformari.

 

CTh.2.33.3 [=brev.2.33.3]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p. Frustra debitores in annis minoribus constitutorum usuras se restituere non debere contendunt, quia senatoria eos dignitate praeditos esse testantur. Unde sortem cum usuris in stipulationem deductis restituant. Dat. viii. kal. dec. Constantinopoli, Caesario et Attico coss.

Interpretatio. Sine causa senatoribus in annis minoribus constitutis debitum cum usuris reddere dissimulant debitores, propter hoc, quod senatorio genere nati debitum cum usuris integris recipere non iubentur: et ideo, quod cautione per stipulationem promissum est, reformetur.

 

CTh.2.33.4 [=brev.2.33.4]

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Optato pf. U. Senatores sub medietate centesimae usurae ad contractum creditae pecuniae censemus admitti. Itaque omnes intelligant, nullum florentissimo coetui sociatum, foenus exercentem, ultra medietatem centesimae vel iure stipulari vel petere posse usuram: quin etiam, si quid praeter moderatam nostri numinis definitionem fuerit flagitatum, imminuendae sorti pro huius legis auctoritate cessurum. Dat. prid. id. iun. Nicaea, Stilicone ii. et Anthemio v.C. coss.

Interpretatio. Senatores, qui pecuniam ad centesimam praestare voluerint, non amplius usurae nomine quam medietatem legitimae centesimae a debitoribus suis accipiant, nec amplius ut caveant aut se cautione constringant, qui commodatam suscipiunt pecuniam, forte cogantur. Nam si ab eis amplius fuerit requisitum, sciant se senatores hoc, quod commodaverint, perdituros.


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Курьер свежие вакансии в москве поиск работы. Работа курьер.