IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER DUODECIMUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19




CTh.12.1.0. De decurionibus.


CTh.12.1.1 [=brev.12.1.1]

Imp. Constantinus a. ad Evagrium pf. p. Nemo iudex civilium munerum vacationem cuiquam praestare curiali conetur, vel aliquem suo arbitrio de curia liberet. Nam si quis fuerit eius modi infortunio depravatus, ut debeat sublevari, de eius nomine ad nostram scientiam referri oportet, ut certo temporis spatio civilium munerum ei vacatio porrigatur. pp. id. mart. Constantino a. III. et Licinio III. coss.

Interpretatio. Nullus iudex vacationem indebitam tribuat curiali, nec eum de suo officio studeat liberare. nam si ita tenuis cuiuscumque* curialis et exhausta facultas est, ut ei publici oneris necessitas non credatur, ad principis iussit referri notitiam.

 

CTh.12.1.2

Idem a. ad Crispinum. Quoniam dubitasti, utrum ex numero dierum an ex nominatione kalendarum computari duum mensum spatia debeant, forma publici iuris observanda est, quae manifeste declarat, quid pro dierum diversitate praeceperit comprehendi. Dat. kal. octob. Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 oct. 1).

 

CTh.12.1.3

Idem a. Mecilio Hilariano correctori Lucaniae et Brittiorum. Universos decuriones volumus a tabellionum officiis temperare. Nemo autem ad decurionatum vocatus excusare se poterit eo, quod fuerit tabellio, cum et huiusmodi homines, si sint idonei, vocari ad decurionatum oporteat. Lex enim, quae decuriones a tabellionum officiis voluit submovere, ad decurionatum tabelliones vocari non prohibet. Dat. III kal. feb. Sabino et Rufino conss. (316 ian. 30).

 

CTh.12.1.4

Idem a. ad Octavianum comitem Hispaniarum. Hi, qui honoris indebiti arripere insignia voluerunt, cum in consilium primates municipesque coguntur, adsistunt sedentibus his, quibus emeritis omnis honor iure meritoque debetur. Ideoque sublimitas tua nullum omnino faciet praesidatus praerogativa laetari, nisi qui cunctos in patria gradus egressus per ordinem venerit, ita ut illi etiam, qui praesidatum ante tempus reportarunt, post expletos honores civicos honestamentis praestitis potiantur. Proposita XIIII kal. feb. Gallicano et Basso conss. (317 ian. 19).

 

CTh.12.1.5

Idem a. ad Bithynos. Eos qui in palatio militarunt et eos quibus provinciae commissae sunt quique merito amplissimarum administrationum honorem perfectissimatus vel egregiatus adepti sunt, nec non et illos, qui decuriones vel principales constituti cuncta suae patriae munera impleverunt, frui oportet dignitate indulta. Si vero decurio suffragio comparato perfectissimatus vel ducenae vel centenae vel egregiatus meruerit dignitatem declinare suam curiam cupiens, codicillis amissis suae condicioni reddatur, ut omnium honorum et munerum civilium discussione perfunctus iuxta legem municipalem aliquam praerogativam obtineat. Eum quoque, qui originis gratia vel incolatus vel ex possidendi condicione vocatur ad curiam, perfectissimatus suffragio impetrati dignitas non defendit, qua remota tradi eum curiae oportebit. Dat. XII kal. aug. Gallicano et Basso conss. (317 iul. 21).

 

CTh.12.1.6

Idem a. Patroclo. Nulla praeditos dignitate ad sordida descendere conubia servularum etsi videtur indignum, minime tamen legibus prohibetur; sed neque conubium cum personis potest esse servilibus et ex huiusmodi contubernio servi nascuntur. Praecipimus itaque, ne decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine ducente confugiant. Si enim decurio clam actoribus atque procuratoribus nescientibus alienae fuerit servae coniunctus, et mulierem in metallum trudi per sententiam iudicis iubemus et ipsum decurionem in insulam deportari, bonis eius mobilibus et urbanis mancipiis confiscandis, praediis vero et rusticis mancipiis civitati, cuius curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus nullosque habeat liberos vel parentes vel etiam propinquos, qui secundum legum ordinem ad eius successionem vocantur. Quod si actores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii vel compertum facinus prodere noluerunt, metallo eos convenit implicari. Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus ceterisque rebus, quae cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur; si vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus confiscari, poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare. Igitur si legis latae die repperietur quisquam patrimonium suum alienasse atque in dominum servulae contulisse, ordini liceat diligenter inquirere, ut ita rei publicae civitatis quod de facultatibus supra dicti fuerit deminutum, in pecunia sarciatur. Dat. kal. iul. Aquileiae Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 iul. 1).

 

CTh.12.1.7

Idem a. ad edictum. Filios decurionum, qui decem et octo annorum aetate vegetantur, per provinciam Karthaginem muneribus civicis adgregari praecipimus. Neque enim opperiendum est, ut solvantur familia et sacris explicentur, cum voluntates patrum praeiudicare non debeant utilitatibus civitatum. Proposita X kal. mart. Constantino a. VI et Constantio c. conss. (320 febr. 20).

 

CTh.12.1.8

Idem a. ad Florentium. Decuriones ad magistratum vel exactionem annonarum ante tres menses vel amplius nominari debent, ut, si querimonia eorum iusta videatur, sine impedimento in absolvendi locum alius subrogetur. Dat. id. april. Constantinopoli Severo et Rufino conss. (323 [?] apr. 13).

 

CTh.12.1.9

Idem a. ad Hilarianum proconsulem Africae. Si quis decurio vel propriae rei causa vel rei publicae cogatur nostrum adire comitatum, is non ante discedat quam insinuato iudici desiderio proficiscendi licentiam consequatur. Quod si pro sua audacia parvi aliquis hanc fecerit iussionem, deportationis exitum sortiatur. Proposita VII id. iul. Karthagine Crispo III et Constantino III conss. (324 iul. 9).

 

CTh.12.1.10

Idem a. ad Maximum. Quoniam diversis praestitimus, ut legionibus vel cohortibus deputentur vel militiae restituantur, quisquis huiusmodi beneficium proferat, requiratur, utrum ex genere decurionum sit vel ante nominatus ad curiam, ut, si quid tale probetur, curiae suae et civitati reddatur. Quam formam circa omnes, qui iam dudum probati in militaribus officiis agunt vel restituti militiae sacramento muniuntur vel postea per suffragia probabuntur, observari conveniet. Proposita V id iul. Antiochiae Paulino et Iuliano conss. (325 iul. 11).

 

CTh.12.1.11

Idem a. ad Constantium praefectum praetorio. Quoniam relictis curiis nonnulli ad militiae praesidia confugiunt, omnes, qui nondum primipilo inveniuntur obnoxii, solutos militia ad eandem curiam reverti praecipimus: his solis in militia permansuris, qui pro loco atque ordine iam pastui adtinentur. Dat. non. octob. Paulino et Iuliano conss. (325 oct. 7).

 

CTh.12.1.12 [=brev.12.1.2]

Idem a. ad Maximum vicarium Orientis. Si qui vel ex maiore vel ex minore civitate originem ducit, si eandem evitare studens ad alienam se civitatem incolatus occasione contulerit, et super hoc vel preces dare tentaverit vel qualibet fraude niti, ut originem propriae civitatis eludat, duarum civitatum decurionatus onera sustineat, in una voluntatis, in una originis gratia. pp. VIII. kal. ian. paulino et Iuliano coss.

Interpretatio. Si quicumque* curialis de ea, in qua natus est, civitate ad aliam transire voluerit, condicionem* curiae debitam nullatenus possit evadere, nec si hoc ipsum mereri interposita supplicatione tentaverit, nec ullo argumento necessitates aut servitia civitatis suae pro eo, quod habitationem mutare voluit, possit evadere. Nam quicumque* hoc fecerit et se in aliam civitatem transtulerit, hoc iubet, ut in utraque serviat civitate, id est in una pro condicione* nascendi et in alia pro habitandi voluntate deserviat.

 

CTh.12.1.13

Idem a. ad Evagrium praefectum praetorio. Quoniam curias desolari cognovimus his, qui per originem obnoxii sunt, militiam sibi per supplicationem poscentibus et ad legiones vel diversa officia currentibus, iubemus omnes curias admoneri, ut, quos intra XX stipendia in officiis deprehenderint vel originem defugisse vel spreta nominatione militiae se inseruisse, hos ad curiam retrahant et de cetero sciant esse servandum, ut qui derelicta curia militaverit, revocetur ad curiam, non solum si originalis sit, sed et si substantiam muneribus aptam possidens ad militiam confugerit vel beneficio nostro fuerit liberatus. Dat. XVI kal. iun. Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 mai. 17).

 

CTh.12.1.14

Idem a. ad praefectos praetorio. Dudum lege promulgata sanxit nostra clementia, ut filii comitum et praesidum et rationalium magistrorumque privatae, qui tamen ex origine curialium descendunt, ordinibus necterentur. Nunc praecipimus, ut, qui perfuncti muneribus idonei reperti sint iudicio clementiae nostrae accedere ad honores praecepti ad honestas promotiones perveniant, eos vero, quos nescit principalis auctoritas, .... iudicio praefecturae commisimus, uti eos, qui ex genere videntur esse curialium et minus apti iudicio principali, ordinibus propriis restituant, illos vero, quos iudicio nostro proveximus, intactos esse perficiant; ita tamen, ut heredes eorum curiis mancipentur. Si quis sane decurio evertens fiscalia commoda, fugiens curiam ambitu ad senatum urbis inclytum pervenerit, minime admittatur. Dat. VIII kal. dec. Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 [353] nov. 24).

 

CTh.12.1.15

Idem a. ad Annium Tiberianum comitem. Universis provinciarum rectoribus intimato nostram clementiam statuisse veteranorum filios curialibus muniis innectendos; ita ut et ii, qui perfectissimatus sibi honore blandiuntur, trusi in curiam necessariis officiis publicis inserviant. Proposita XI kal. mai. Karthagine Constantio et Maximo conss. (327 apr. 21).

 

CTh.12.1.16

Idem a. Si ad magistratum nominati aufugerint, requirantur et, si pertinaci animo latere potuerint, his ipsorum bona permittantur, qui praesenti tempore in locum eorum ad duumviratus munera vocabuntur, ita ut, si postea repperti fuerint, biennio integro onera duumviratus cogantur agnoscere. Omnes enim, qui obsequia publicorum munerum declinare temptaverint, simili condicione teneri oportet. Dat. III kal. octob. Serdicae Constantino a. VIII et Constantio IIII conss. (329 sept. 29).

 

CTh.12.1.17

Idem a. ad Lucretium Paternum. Vacuatis rescriptis, per quae munerum civilium nonnullis est vacatio praestita, omnes civilibus necessitatibus adgregentur, ita ut nec consensu civium vel curiae praestita cuiquam immunitas valeat, sed omnes ad munerum societatem conveniantur. Dat. VIII kal. nov. Heracleae Constantino a. VIII et Constantio IIII conss. (329 oct. 25).

 

CTh.12.1.18pr.

Idem a. ad viros clarissimos praefectos praetorio. Post alia: ad senatum decurio non adspiret manentibus athuc his, qui eandem dignitatem consecuti sunt. (329 [353] nov. 25).

CTh.12.1.18.1

Filios sane militarium iuxta prius praeceptum aut patris militiam adsequi volumus aut, si detrectaverint militare et XXXV annos impleverint, curiis mancipari. Dat. VII kal. dec. Constantino a. VIII et Constantio IIII conss. (329 [353] nov. 25).

 

CTh.12.1.19 [=brev.12.1.3]

Idem a. ad Evagrium pf. p. Quoniam nonnulli diversarum civitatum curiales intemperanter minores, quibus publica tutela debetur, ad curiae consortium devocarunt, ut septem vel octo annorum constitutos nonnullos nominasse firmentur, decernimus, ut omnino nullus in curiam nominationibus devocetur, nec functionum obsequia subire cogatur, nisi qui decimum et octavum annum aetatis fuerit ingressus. Quod et in futurum arceri volumus, et eos eximi, qui infra eius aetatis terminos constituti iam nominati sunt, curialibus et vinculis absolvantur. Quum enim decimum et octavum annum aetatis intraverint, si militiae nomen inserere iuxta legem datam non potuerint vel supersederint, municipali poterunt dari obsequio. Dat. prid. non aug. Basso et ablavio coss.

Interpretatio. Minores decem et octo annorum aetate curiales nec nominari a quibuscumque* nec ad servitia applicari debere: quia hoc lex sufficere credit, ut a decem et octo annis necessitati publicae, si necesse fuerit, applicentur, ita ut, si qui infra hanc aetatem ante nominati iam fuerint, absolvantur.

 

CTh.12.1.20 [=brev.12.1.4]

Idem a. ad Evagrium pf. p. Nullus decurionum ad procurationes vel curas civitatum accedat, nisi omnibus omnino muneribus satisfecerit patriae vel aetate vel meritis. Qui vero per suffragium ad hoc pervenerit administrare desiderans, non modo ab expetito officio repellatur, sed epistola quoque vel codicilli ab eo protinus auferantur, et ad comitatum destinentur. Dat. prid. id. aug. Basso et Ablavio coss.

Interpretatio. Ista lex hoc praecipit, nullum curialem, nisi omnibus curiae officiis per ordinem actis, aut curatoris aut defensoris officium debere suscipere, nisi omnibus, ut dictum est, ante muneribus satisfecerit, quae patriae ordine debentur. Nam si praefatus contra hanc praeceptionem quolibet suffragio aut sub quocumque* obtentu honoris se munire voluerit, et obtentis careat et, ubi rerum domini fuerint, dirigatur.

 

CTh.12.1.21

Idem a. ad Felicem praefectum praetorio. Quoniam afri curiales conquesti sunt quosdam in suo corpore post flamonii honorem et sacerdotii vel magistratus decursa insignia praepositos compelli fieri mansionum, quod in singulis curiis sequentis meriti et gradus homines implere consuerunt, iubemus nullum praedictis honoribus splendentem ad memoratum cogi obsequium, ne nostro fieri iudicio iniuria videatur. Dat. prid. non. aug. Viminacio Constantio et Albino conss. (335 aug. 4).

 

CTh.12.1.22

Idem a. ad Evagrium praefectum praetorio. Cum decuriones decurionumque filii deque his geniti ad diversas militias confugiant, iubemus eos in quibuscumque officiis militantes exemptos militia restitui curiae exceptis his, qui in palatii nostri iam habentur officiis. Dat. XI kal. sept. Constantinopoli Nepotiano et Facundo conss. (336 aug. 22).

 

CTh.12.1.23

Imp. Constantius a. ad Iulianum. Quamvis eos, qui tertio edicto vocati minime respondere voluerunt, legum severitas obnoxios faciat coetibus curiarum, tamen humaniorem placuit sequi viam et eos admonere edicto, ut intra XXX dies sui praesentiam faciant. Quod si intra hoc tempus neglexerint vel sui praesentiam facere vel defensorem ad iudicia mittere, qui absentiae eorum iustas allegationes deponat, sententia super his lata sine aliquo cunctamine convalescat. Dat. V id. octob. Antiochiae Urso et Polemio conss. (338 oct. 11).

 

CTh.12.1.24

Idem a. Aconio Catullino vicario Africae. Quicumque fugientes obsequia curiarum affectaverint adumbratae nomina dignitatis, etsi eos spes falsi honoris illuserit, XXX argenti libras inferre congantur. Acc. Karthagine prid. id. dec. Urso et Polemio conss. (338 dec. 12).

 

CTh.12.1.25

Idem a. Quoniam emptae dignitatis obtentu curias vacuefactas esse non dubium est, placuit, ut cuncti, qui suffragiis dignitatum insignia consecuti sunt, inmeriti honoris splendore privati civilium munerum sollemnitate fungantur. Eorum sane intemeratas inconcussasque dignitates volumus permanere, qui vel iudicio provinciarum in officium legationis electi sunt vel honestis testimoniis adminiculis enitentes talium dignitatum privilegia insigniaque meruerunt. Dat. V kal. nov. Emesa Urso et Polemio conss. (338 oct. 28).

 

CTh.12.1.26

Impp. Constantius et Constans aa. ad Catullinum vicarium Africae. Cunctos ex comitibus cuiuslibet ordinis et ex praesidibus et rationalibus et magistris studiorum, denique ex perfectissimis honorarios vel affectus eorum ad civica onera constringes, si quidem rectius patriae vel honoribus vel magistratibus expendere debuissent, quaecumque ab his foedantibus honores consumpta sunt. Dat. kal. nov. Urso et Polemio conss. (338 nov. 1).

 

CTh.12.1.27

Idem aa. have Celsine karissime nobis. Rarum karthaginis splendidissimae senatum et exiguos admodum curiales residere conquestus es, dum universi indebitae dignitatis infulas foeda familiaris rei vexatione mercantur. Igitur istiusmodi viri demptis honoribus imaginariis, cuiuscemodi illi erunt quos fuerant consecuti, civicis muneribus subiugentur. Quod quidem per omnem africam sollertissime servari oportet. Dat. VIi id. ian. Treviris Constantio II et Constante aa. conss. (339 ian. 8).

 

CTh.12.1.28

Idem aa. ad Anatolium vicarium Asiae. Constitutionibus perspicue definitum est kalendis martiis nominationes fieri, ut splendidorum honorum munerumque principia primo tempore procurentur. Et cetera. Dat. VI kal. dec. Constantio II et Constante aa. conss. (339 nov. 26).

 

CTh.12.1.29

Idem aa. ordini civitatis Constantinae Cirtensium. Magistratus desertores ad eam gravitas tua faciat necessitatem condicionis urgeri, ut, quascumque pro his expensas civitas prorogavit, refundere protinus ac repraesentare cogantur, et deinceps tenaciter observabit, ne qui derelicta curia in ordinem veniant senatorium, priusquam cunctas functiones civicis honoribus pensitaverint. Dat. XIIII kal. feb. Naisso Acindyno et Proculo conss. (340 ian. 19).

 

CTh.12.1.30

Idem aa. Nemesiano comiti. Curiales omnium civitatum nullam pro re privata nostra debent inquietudinem sustinere nec huiusmodi oneribus veluti extraordinariis occupari, quoniam satis est, si civitatum munera per eos congrue compleantur. Et cetera. Dat. prid. id. aug. Bessae Acindyno et Proculo conss. (340 aug. 12).

 

CTh.12.1.31

Idem aa. ad Catullinum praefectum praetorio. Nullus omnino ex tabulariis vel scribis vel decurionibus eorumque filiis in quocumque officio militet, sed ex omnibus officiis, nec non et si intra nostrum palatium militent, necdum impleto quinquennio repperti et retracti protinus curiis officiisque municipalibus reddantur. Dat. VIII kal. iul. Lauriaco Marcellino et Probino conss. (341 iun. 24).

 

CTh.12.1.32

Idem aa. ad Hilarianum. Militarium filios, qui gestandis armis idonei non esse dicuntur, curiis iam iamque tradi oportet. Nam rei publicae incommodum est curias hominum paucitate languescere. Dat. XVI kal. sept. Marcellino et Probino conss. (341 aug. 17).

 

CTh.12.1.33

Idem aa. Rufino comiti Orientis. Quoniam sublimitas tua suggessit multos declinantes obsequia machinari, ut privilegia rei privatae nostrae colonatus iure sectantes curialium nominationes declinent, sancimus, ut, quicumque ultra XXV iugera privato dominio possidens ampliorem ex re privata nostra iugerationis modum cultura et sollicitudine propria gubernaverit, omni privilegiorum vel originis vel cuiuslibet excusationis alterius frustratione submota curiali consortio vindicetur. Illo etiam curiae similiter deputando, qui minus quidem quam XXV iugerorum proprietatem habeat, ex rebus vero nostris vel parvum vel minorem iugerationis modum studio cultionis exercet. Ita ut omni fraude submota si qui venditione simulata praescriptas lege minuat facultates, omne, quod simulata venditione ad alium transtulit, fisci nostri viribus vindicetur. Quam poenam illi etiam sustinebunt, qui captiosa supplicatione delata speciale rescriptum in fraudem sanctionis extorserint. Dat. non. april. Antiochiae Constantio III et Constante II aa. conss. (342 apr. 5).

 

CTh.12.1.34

Idem aa. ad Auxentium praesidem Augustamnicae. Eos, qui curialibus muneribus obnoxii honorariis dignitatibus gaudent, iuxta legem nostram remoto hoc patrocinio publicis utilitatibus oboedire ac satisfacere prudentia tua decernat. Dat. VI id. april Antiochiae Constantio III et Constante II aa. conss. (342 apr. 8).

 

CTh.12.1.35

Idem aa. Leontio praefecto praetorio. Iterata lege sancimus, ut veteranorum filii, si post sedecim annos militiae munus subire non possint vel armis gestandis habiles non existant, curiis mancipentur. Dat. V kal. iul. Hierapoli Placido et Romulo conss. (343 iun. 27).

 

CTh.12.1.36

Idem aa. ad Titianum. Universi omnino ex comitibus vel ex praesidibus, qui suffragio perceperint dignitates, civilibus oneribus muneribusque teneantur adstricti; plebeiam quoque sustineant capitationem, ne commoda publica cum umbratili suffragiorum pactione lacerentur. Eos tamen a praedictis oneribus excipi oportebit, qui vel in administratione vel in legationibus publicis versati sunt, ita ut, si quis contra interdictum legis nostrae precationem obtulerit, eius patrimonium fisci nostri viribus protinus vindicetur. Dat. prid. kal. iul. Treviris Placido et Romulo conss. (343 iun. 30).

 

CTh.12.1.37

Idem aa. ad Placidum praefectum praetorio. Cautum est, ut, quicumque orti ex decurionibus sese ad militiam contulissent, in quibuscumque stipendiis deprehensi nulla absolvi praerogativa temporis possint, sed ordinibus quos reliquerant traderentur. Hoc et in calcariensibus et fabricensibus et argentariis observetur, ut, quicumque obnoxii officiis vel muneribus civilibus ex supra dictis fabricis fuerint, curiae restituti nec impetrato rescripto liberentur. Dat. V kal. iunias Leontio et Sallustio conss. (344 mai. 28).

 

CTh.12.1.38

Idem aa. ad Anatolium praefectum praetorio. Quoniam nonnulli curiis derelictis domesticorum seu protectorum se consortio copularunt, scholari etiam quidam nomen dederunt militiae aut palatinis sunt officiis adgregati, cunctos iubemus omni frustratione submota ad curias revocari. Ne tamen diuturnitatis ratio videatur esse neglecta, quicumque sub armis militiae munus comitatense subierunt, si necdum quinque stipendia compleverunt nec pro publica defensione proeliis adfuerunt, reddantur. Qui vero palatini nominis praeferunt dignitatem, si curialem trahunt originem, infra tot annos militiae nudati praesidiis oppidaneis restituantur obsequiis. De qua re magistros equitum ac peditum et virum clarissimum comitem domesticorum, nec non etiam sacrarum largitionum comitem et magistrum officiorum et castrensem, sub quibus cuncti esse noscuntur, credidimus commonendos, ut tua insistente prudentia et scribente de nominibus singulorum unusquisque propriae condicioni reddatur. Dat. X kal. iun. Caesenae Constantio IIII et Constante III aa. conss. (346 mai. 23).

 

CTh.12.1.39

Idem aa. ad Anatolium praefectum praetorio. In perpetuum observandum esse sancimus, ut citra iniuriam corporis, quod in servis etiam probrosum atque postremum est, cuncti primarii et curiales praecepta a iudicibus exequantur. Frequenti ergo monitione atque hortatu tam primarios curiarum quam hos, qui magistratus gerunt atque gesserunt, sinceritas tua incitare debebit, ut promptius praecepta suscipiant omni corporalis contumeliae timore sublato. Dat. kal. april. Antiochiae Limenio et Catullino conss. (349 [post a. 350?] apr. 1).

 

CTh.12.1.40

Idem a. ad Taurum praefectum praetorio. Curiales plerique ad inane vocabulum militiae cucurrerunt ac tanta arte rem gerunt, ut nec muniis militaribus obsequantur nec oneribus oppidaneis prosint. Igitur universi nulla praerogativa de vocabulo dignitatis in militia conquisitae nulloque stipendiorum numero suffragante restituantur civitatibus. Dat. XII kal. aug. Ravennae Constantio VI et Constante II aa. conss. (353 357 iul. 21).

 

CTh.12.1.41

Idem a. ordini Carthaginiensium. Ex comitibus et ex praesidibus universi ceterique, qui sine administratione adumbratarum dignitatum codicillos honorarios meruerint, si ex vestro eosdem numero fuisse claruerit, in vestro consortio perseverent, fungantur oneribus et honoribus universis, quos ratio municipalis exposcit, permanentibus dignitatum titulis, quas eisdem constat indultas. Dat. X kal. aug. Constantio a. VI et Constantio II conss. (353 iul. 23).

 

CTh.12.1.42pr.

Idem a. ordini Caesenatium salutem dicit. Si qui ex praesidibus vel perfectissimatus accessione cumulati esse noscuntur, manentibus dignitatibus, quas suffragio meruerunt, nihilo minus in sui ordinis consortio perseverent, fungantur officiis curialibus ac municipalium munerum cura partita vobiscum obsequio capiantur. (354 mai. 22).

CTh.12.1.42.1

Si quis autem clarissimae meruerit infulas dignitatis nec indulti muneris gratiam codicillorum allegatione percepit, impetratae fructum dignitatis amittat. (354 mai. 22).

CTh.12.1.42.2

Et cuncti, qui per officia diversa nomina dederunt militiae, si de curialium numero originem trahunt, soluti sacramentis vestris coetibus adgregentur. Dat. XI kal. iun. Mediolani Constantio a. VII et Constantio III caes. conss. (354 mai. 22).

 

CTh.12.1.43

Idem a. ad Taurum praefectum praetorio. Illudere commodis curiarum decurionibus ac decurionum filiis cautum est non licere, etsi vero adfectu militiae se obsequiis traderent. Cum vero idcirco tantummodo ad militiae sacramenta confugiunt, ut commodis oppidaneis obsequium denegetur, fraudis huius commenta facile comprimentur. Comperimus namque plurimos praedictorum nomen militiae tradidisse vel ad suffragia cucurrisse ita, ut post tempus exiguum honesta missione donentur....et muneribus patriae perferendis curam sedulae mentis intendant. Dat. XVI kal. aug. Mediolani Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 17).

 

CTh.12.1.44

Idem a. ad Martinianum vicarium Africae. Quicumque intra palatium perfectissimus aut comes provectus suffragio est, spolietur honoris indebiti dignitate et si intra provinciam repertus fuerit otiosus, cuius munia vitare studebat, obsequiis competentibus subiugetur. Dat. XI kal. iun. Sirmio Datiano et Cereale conss. (358 mai. 22).

 

CTh.12.1.45

Idem a. ad Martinianum vicarium Africae. Parvi habito generis et originis nexu plerique muniis oppidaneis improbe destitutis ad militiam confugisse dicuntur. Ideoque non eos tantum, qui etiamnunc in militia perseverent, set veteranos etiam statuimus evocari executuros proprias allegationes in iudiciis competentibus, aequum est namque nullum se nomine honestae missionis tueri ut etiamnunc in militia permanentes vel iam otium consecutos recipiant curiae, si sibi obnoxios esse monstraverint. Elicitas quoque epistulas adimi volumus veteranis, curiae decernentes esse reddendos, quos obnoxios esse claruerit. Dat. X kal. iul. Sirmio Datiano et Cereale conss. (358 iun. 22).

 

CTh.12.1.46

Idem a. ad Martinianum vicarium Africae. A solis praecipimus advocatis eorumque consortio dari provinciae sacerdotem. Nec aliquis arbitretur ita esse advocationis necessitatem impositam sacerdotio, ut et ab eo munerum oppidaneorum functio secernatur, cum nulla umquam iura patronis forensium quaestionum vacationem civilium munerum praestituerint. Nullum igitur advocatum a curia, cui tenetur obnoxius, patimur excusari, videlicet si civico nomine aut vinculo incolatus oppidanea necessitas eum detinet obligatum. Itaque aput alios etiam iudices operam dantes negotiis perorandis obnoxios esse decernimus sacerdotio, sic videlicet, ut intra eam provinciam huiusmodi honoribus mancipentur, ubi eos necessitas curialis detinet obligatos. Dat. V kal. iul. Mursae Datiano et Cereale conss. (358 iun. 27).

 

CTh.12.1.47 [=brev.12.1.5]

Imp. Constantius a. .... oppidaneis ordinibus consulentes dudum iussimus, ab iniuriis corporalibus tutam esse debere ordinis dignitatem. Condemnationibus etiam modum imposuimus, qui legibus designatur. Ideoque sancimus, ut, si iudex vel in condemnationibus exprimendis vel in corporalibus iniuriis ultra licitum contra curialem exarserit, ipse quidem auri pondo quinque, officium vero eius decem fisco inferat. Dat. XVIII. kal. iul. Eusebio et Hypatio coss.

Interpretatio. In correctione curialium certam patientiam iudices debent retinere, ut in corpore vel in sanguine curialium non facile audeant desaevire. Nam si qui contra hoc fecerit, ipse quidem iudex quinque libras auri et officium eius decem auri libras fisco inferre cogantur.

 

CTh.12.1.48

Idem a. ad senatum. Si qui forte decuriones munia detrectantes ad senatus nostri sese consortium contulerunt, exempti albo curiae propriis urbibus mancipandi sunt. Qui vero praetorum honore perfuncti sunt residentes in senatu, redhibere debebunt quae ex rationibus fisci aut urbium visceribus abstulerunt, ita ut omnibus deinceps adipiscendi honoris huiusce aditus obstruatur. Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

CTh.12.1.49pr.

Idem a. ad Taurum praefectum praetorio. Solum episcopum facultates suas curiae, sicut ante fuerat constitutum, nullus adigat mancipare, sed antistes maneat nec faciat substantiae cessionem. Sane si qui ad presbyterorum gradus, diaconum etiam seu subdiaconum ceterorumque pervenerint adsistente curia ac sub obtutibus iudicis promente consensum, cum eorum vitam insignem atque innocentem esse omni probitate constiterit, habere debet patrimonium probabilis instituti, ut retineat proprias facultates, maxime si totius populi vocibus expetatur. (361 aug. 29).

CTh.12.1.49.1

Quod si qui forte non curialibus aput iudicem profitentibus, non denique expetente populo ad eos quos diximus gradus clandestinis artibus adspirent aut studio fraudulentae artis irrepserint, patrimonium suum liberis tradant ad curialia obsequia subrogatis. Quod si suboles defuerit, propinquis suis, quos tamen gradus poterant legitimae successionis adtingere, duas tradat propriae substantiae portiones, sibi tertiam reservaturus, scilicet ut per propinquos, si tamen curiales sunt aut etiam si curiae numquam antea obsequium praebuerunt, praebeatur susceptis facultatibus obsequella. Quod si filios aut propinquos non habuerint hi, qui derelicta curia ad cultum divinae reverentiae existimaverint transeundum, duas portiones curia debebit accipere relicta penes eum tertia, quem ante diximus ad ecclesiasticorum consortium insidiosis artibus adspirasse. Ea vero, quae ad curiam ex eorum iure transierint, curiae esse oportet nec ex eius iure transferri. Sed quoniam verendum fuerit, ne alienatis facultatibus aut in aliorum iura ante transscriptis nulla ex parte possit curiae utilitatibus consuli, observari oportet, ut, si patefacta fuerint fraudulenta consilia, qui qualibet necessitudine copulatus est, cum id potuerit demonstrare, easdem percipiat facultates curiae muneribus praebiturus obsequia; vel si propinquorum cesset indago, cuncta ad curiam transferantur quae quolibet titulo alienata probabuntur ex eo tempore, ex quo curiae munia coeperit detrectare qui viam divinae cultionis affectat. (361 aug. 29).

CTh.12.1.49.2

Si praepositi horreorum iique, qui suscepturi sunt magistratum, praepositi etiam pacis seu susceptores diversarum specierum ad ecclesiam crediderint adspirandum, postquam officia impositae sollicitudinis aut honoris adgressi sunt, ipsos primum antistites supernae legis conveniet reluctari ipsisque primum adnitentibus eosdem ad obsequia congrua revocari; aut, si hoc neglexerint, a curialibus iudiciali officio suffragante retrahendi sunt. Et cetera. Dat. IIII kal. sept. Tauro et Florentio conss. (361 aug. 29).

 

CTh.12.1.50pr.

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio. Post alia: decuriones, qui ut christiani declinant munia, revocentur. (362 mart. 13).

CTh.12.1.50.1

Et ab auri atque argenti praestatione, quod negotiatoribus indicitur, curiae immunes sint, nisi forte decurionem aliquid mercari constiterit, ita ut ordines civitatum ex huiusmodi reliquis sarcinarum, ut iam diximus, amoveantur. (362 mart. 13).

CTh.12.1.50.2

Et quoniam ad potentium domus confugisse quosdam relatum est curiales, ut tam foeda perfugia prohibeantur, multam statuimus, ut per singula capita singulos solidos dependat, qui ad potentis domum confugerit et tantundem qui receperit multae nomine inferat. Nam si servus inscio domino susceperit, capite punietur, et ingenuus, qui invito patrono hoc fecerit, deportabitur. Proposita III id. mar. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 mart. 13).

 

CTh.12.1.51

Idem a. Iuliano comiti Orientis. Eos indulserunt veteres principes ex materno genere curialibus Antiochenis adscribi, quos patris dignitas nullius vindicaret iuri civitatis. Dat. V kal. sept. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 aug. 28).

 

CTh.12.1.52

Idem a. ad Iulianum consularem foenices. Non obstat curialium petitioni, quod ii, quos incolas dixerunt, alibi decuriones esse dicuntur; poterunt enim et aput eos detineri, si eorum patitur substantia et ante conventionem incolatui renuntiare noluerunt. Sola vero possessione sine laris collocatione praedictos onerari iuris ratio non patitur, quamvis res decurionum comparasse dicantur. Sane incolatus iure tunc detinendi sunt, si non aut arma gesserunt aut expeditioni militari praefuerunt aut sub praecone administrationis facti sunt senatores. Dat. III non. sept. Antiochiae; acc. id. oct. Tyro Mamertino et Nevitta conss. (362 sept. 3).

 

CTh.12.1.53pr.

Idem a. ad Sallustium praefectum praetorio. Quoniam ex paucis plurima commissa non absurde suspicamur, ex die kal. septembrium omnes omnino praeter sollemnes nominationes factas a curiis in irritum devocamus. De praecedentibus porro iustum agitabis examen. (362 sept. 18).

CTh.12.1.53.1

Placuit etiam designare, quae corpora sint, in quibus nominationis iuste sollemnitas exercetur. Decurionum enim filios necdum curiae mancipatos et plebeios eiusdem oppidi cives, quos ad decurionum subeunda munera splendidior fortuna subvexit, licet nominare sollemniter. Dat. XIIII kal. oct. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 sept. 18).

 

CTh.12.1.54

Idem a. ad Iulianum comitem Orientis. Providendum est eorum novitati decurionum, qui nuper nomen curiis addiderunt, ne praeteritis debitis susceptorum onerentur: sed conventis propter haec debita qui ea praecedentibus delegationibus contraxerunt nullam eos molestiam pro sarcina nominationis alienae sustinere patiaris. Proposita Beryto kal. nov. Mamertino et Nevitta conss. (362 nov. 1).

 

CTh.12.1.55 [=brev.12.1.6]

Imp. Iulianus a. Leontio consulari palaestinae. Qui pater sit tredecim liberorum, non modo ad curiam non vocetur, verum etiam, si sit decurio, honoratissima quiete donetur. Dat. kal. mart. Antiochiae, Iuliano a. IV., et Sallustio coss.

Interpretatio. Haec lex hoc praecipit, eum, qui pater probatur esse tredecim filiorum, non solum ad curiae servitia non tenendum, verum etiam, si curialis sit, honoratissima quiete donandum.

 

CTh.12.1.56

Idem a. Qui nati origine curiali militare munus adamaverunt, ubi X annorum stipendia confecta sunt, iussionum nostrarum auctoritate erunt curia immunes. Si vero intra decennium recens athuc erit ratio militiae limitaneae, causa generis praeponderabit et originis: curiis enim adgregabuntur. Dat. XII kal. ian. Antiochiae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 dec. 21).

 

CTh.12.1.57

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Nemo ad ordinem senatorium ante functionem omnium munerum municipalium senator accedat. Cum autem universis transactis patriae stipendia fuerit emensus, tum eum ita ordinis senatorii complexus excipiet, ut reposcentium civium flagitatio non fatiget. Ii autem, qui legem nostram neglexerint, exempti senatorio albo, quoad municipalibus necessitatibus satisfaciant, non capiant cassi honoris augmentum. Nam qui cupiunt incrementum honoris adipsici, perfunctos se esse muneribus actis debent ordinarii iudicis adprobare, in locum suum scilicet filiis subrogatis, si eos successio familiae ad exsequendam universam legis nostrae mentem docebitur adiuvare. Dat. non. mai. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 7).

 

CTh.12.1.58pr.

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Qui curiali ortus familia ante completa munera patriae senator factus est, fructu careat, quousque muneribus absolvatur: quibus expletis si velit sumptuosum ordinem senatorium vitare, renuntiet dignitati; si permanserit, liberos quos post ediderit habeat senatores praetores iam quaestoresque, non muneri decurionum obnoxios. (364 mai. 13).

CTh.12.1.58.1

Militiae vero nullus gradus, nulla diuturnitas defendet eum, qui ut curialem contrahens originem repetetur. (364 mai. 13).

CTh.12.1.58.2

Sed et qui nexum curialem nascendi opportunitate vitaverit, nisi cum duodeviginti annos expleverit militiam exerceat, per quam parentibus eius immunitas quaesita est, securus esse non poterit propter sortem originis. Dat. III id. mai. Hadrianopoli divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 13).

 

CTh.12.1.59

Idem aa. ad Byzacenos. Qui partes eligit ecclesiae, aut in propinquum bona propria conferendo eum pro se faciat curialem aut facultatibus curiae cedat quam reliquit, ex necessitate revocando eo, qui neutrum fecit, cum clericus esse coepisset. Et cetera. Dat. IIII id. sept. Aquileiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 12).

 

CTh.12.1.60

Idem aa. ad Byzacenos. Sacerdotes vel curiales ultra terminos propriae civitatis non iubeantur sui exhibere praesentiam, in sacerdotibus creandis et in privilegiis, quae isdem deferebantur, veteri more servando. Dat. prid. id. sept. Aquileiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 12).

 

CTh.12.1.61

Idem aa. ad Terentium correctorem Tusciae. Urbis Vulsiniensium principales, qui tamen patronorum adepti fuerint dignitatem, hanc praerogativam laborum atque officiorum ferant, ne interdum ad libidinem prave consulentium iudicum gravibus adficiantur iniuriis. Dat. V kal. novemb. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 28).

 

CTh.12.1.62

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Municipalis, qui ad fabrorum collegium alia officia illusurus irrepsit, statui pristino reformetur, nec in posterum decurionum quis originem trahens ad hoc officium adspirare audeat. Dat. IIII id. dec. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 dec. 10).

 

CTh.12.1.63

Idem aa. ad Modestum praefectum praetorio. Quidam ignaviae sectatores desertis civitatum muneribus captant solitudines ac secreta et specie religionis cum coetibus monazonton congregantur. Hos igitur atque huiusmodi intra Aegyptum deprehensos per comitem Orientis erui e latebris consulta praeceptione mandavimus atque ad munia patriarum subeunda revocari aut pro tenore nostrae sanctionis familiarium rerum carere illecebris, quas per eos censuimus vindicandas, qui publicarum essent subituri munera functionum. Proposita Beryto kal. ian. Valentiniano et Valente aa. conss. (370? 373? ian. 1).

 

CTh.12.1.64

Idem aa. Mauris Sitifensibus. Privilegio militiae paternae se non vindicet, quem avitus curiae nexus adstringit, et patrem sine dubio receptura curia, si intra praedicti temporis calcem suis partibus adfuisset. Quod si militari avo et patre decurione nascetur, paternae erit succedaneus functioni. Dat. VIIII kal. mai. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (?368? 370? 373? apr. 23).

 

CTh.12.1.65

Idem aa. ad Terentium correctorem Tusciae. Omnes curiales, qui qualibet gratia prius ad altiorem gradum properaverint, quam munia universa percurrerint, ad ordinem necessitatum suarum revocentur nec ante ad usurpatam dignitatem admittantur, quam quae patriae debentur impleverint. Non difficile autem intellegitur id, quod senatorio ordini concessum non est, concedi non posse ordinibus civitatum. Dat. V kal. iun. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 28).

 

CTh.12.1.66

Idem aa. ad Rufinum praefectum praetorio. Ordinibus curiarum, quorum nobis splendor vel maxime cordi est, non adgregentur nisi nominati, nisi electi, quos ipsi ordines coetibus suis duxerint adgregandos, nec quis ob culpam, ob quam eximi deberet ex ordine, mittatur in curiam. Dat. XI kal. iul. Ravennae Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. 21).

 

CTh.12.1.67

Idem aa. ad Volusianum praefectum Urbi. Nullus exceptis palatinis qualibet praerogativa fultus a debitis muneribus habeatur immunis. Dat. IIII kal. iul. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. [?] 28).

 

CTh.12.1.68

Idem aa. ad Severum praefectum Urbi. Quaecumque in perniciem ordinis abellinatium sine auctoritate ac iudicio principali ordinarii iudicis nimia arrogatione gesta sunt, neque vetustae consuetudini praeiudicare debebunt neque in futurum quandam necessitatem legis imponere. Dat. prid. non. oct. Veronae Valentiniano et Valente aa. conss. (365 [ 364?] oct. 6).

 

CTh.12.1.69

Idem aa. ad Auxonium vicarium dioeceseos Asianae. Universi, qui praematura cupiditate senatorios coetus honoribus patriae praetulisse noscuntur, habeant quidem incolumem statum senatoriae dignitatis, verum fungantur his honoribus, quos patriae nondum reddiderunt. Quin etiam liberos suos indicent, quos ante senatoriam dignitatem quisque suscepit. Dat. prid. non. oct. Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? 370? 373? oct. 6).

 

CTh.12.1.70

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Quisquis ex hoc corpore, quod susceptioni deputatum est, honorem quemlibet suffragio meruit, etiamsi nostras purpuras adoravit, meritis careat dignitatis. Dat. III kal. feb. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 30).

 

CTh.12.1.71

Idem aa. et Gratianus a. ad Amphilochium consularem Campaniae sive ad Sofronium consularem Piceni. Qui praeterito aliquo vel honore vel munere ad locum indebitum tetenderunt, etiamsi conivente curia vel aliquibus in iudicium causis tamquam probabilibus allatis valuit obreptio, ad ea quae fugerant retrahantur. Quiescat autem illa interlocutio, qua, cum huiusmodi querimoniae deferantur, pronuntiet iudex curiam suum nosse discrimen. Dat. III non. mai. Treviris Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 mai. 5).

 

CTh.12.1.72

Idem aaa. ad Olybrium consularem Tusciae. Si quis negotiator fundos comparaverit et ut aliquorum possessor praediorum vocetur ad curiam, ei necessitatis umbra non adsit, quod propterea pecunia, quam habet in conversatione, mercatoribus indictum aurum argentumque agnoscit, sed nominatione facta eius pareat functionibus, cui se sponte dedit, pecuniae usum in glebae commodum conferendo. Dat. III non. mai. Treviris Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 mai. 5).

 

CTh.12.1.73

Idem aaa. ad Symmachum proconsulem Africae. Qui nullo administrationis honore fultus, nullis vel palatini laboris insignibus vel meritis iustis militiae in consortium senatus nititur pervenire, missa in hanc rem legatione revocetur eique reddatur curiae, quam voluit declinare. Dat. prid. kal. dec. Treviris Valentiniano et Valente IIII aa. conss. (373 [?] nov. 30).

 

CTh.12.1.74pr.

Idem aaa. ad Modestum praefectum praetorio. Post alia: in his, qui ex curiis ad senatus consortia pervenerunt, haec forma servetur, ut, si perfunctus quispiam muneribus et filii subole nixus fuerit, quem senatorio necdum indepto honore suscepit, filium suum curiae functionibus tradat, ipse optata clarissimatus dignitate potiatur. Quod si ei gemina vel numerosa suboles erit, tunc discrimen promptae dudum divalis legis adhibendum est, ut de duobus eius liberis aut pluribus sortiendi unius filii ad collegium senatus habeat optionem, ita ut ei, qui cum patre vel post patrem ad consortium senatus legetur, divisione cum fratribus per sortem successionis patrimonii idonea solius glebae substantia congregetur. Plane si qui curialis factus senator et unius filii posteritate subnixus ipsum senatui poposcerit conecti seque promittat ad curiae munera regressurum, eiusmodi captio minime admittatur. (371 mart. 1).

CTh.12.1.74.1

Ceterum si de numero curialium factus senator filium non habebit, quem functionibus patriae heredem generis ac munerum derelinquat, glebae senatoriae brevibus eximatur circa eos forma data, qui intra annos XI consulatus Constantii decimi et Iuliani III amplissimi ordinis participasse collegium monstrabuntur: ceterum anteriore tempore adscitos ipsa aequum est antiquitate defendi. (371 mart. 1).

CTh.12.1.74.2

Si quis igitur curialis prosapiae senatorio adepto vel a nobis vel a divis principibus honore subnixus sit, quantum ad liberos quidem pertinet, eadem quae superius comprehensa est forma servetur, excepto scilicet eo, qui sine filio sit et, ut statuimus, retrahendus est, nisi vel antiquitate participati senatus vel praestituti temporis praerogativa muniatur vel ius gladii habuit vel praeconum, qui honores concessi ceteris et antiquum instar senatorii nominis fuerint consecuti. (371 mart. 1).

CTh.12.1.74.3

His verae dignitatis titulis et iudicibus adiungendis, qui proprium decus senatorum indepti praeturae insignibus fuerint et honoribus ampliati, vel quos veteris tribunorum plebis appellatione respersos umbra nominis nobis annuentibus constiterit populo praefuisse. (371 mart. 1).

CTh.12.1.74.4

Inanes vero umbras et cassas imagines dignitatum codicillis honorariis sectantes nihil adiuvari praecipimus, exceptis eminentium elatis titulis dignitatum, si et honorario nomine a summo gradu usque ad consularitatem haut exiguis profecto meritis amplissima sibi honestamenta pepererunt, ceteris inferioribus dumtaxat honorariis dignitatibus ad ea officia quae reliquerant deducendis. (371 mart. 1).

CTh.12.1.74.5

Haec super obnoxiis curiali origini. Ceterum suae potestatis et nullis per provincias functionibus obligati si vel longae militiae labore vel proximis erga nos...iuvantibus codicillos senatorios reportaverint, nisi vitiis aut actae vitae obprobriis amplissimo ordine deprehendantur indigni, indepti semel clarissimatus dignitatem perpetuo manebunt in ordine senatorum. Dat. kal. mart. Constantinopoli Gratiano a. II et Probo conss. (371 mart. 1).

 

CTh.12.1.75

Idem aaa. ad Viventium praefectum praetorio. Qui ad sacerdotium provinciae et principalis honorem gradatim et per ordinem muneribus expeditis, non gratia emendicatisque suffragiis, et labore pervenerint, probatis actibus, si consona est civium fama et publice ab universo ordine comprobantur, habeantur immunes, otio fruituri quod continui laboris testimonio promerentur liberumque sit corpus eorum ab his iniuriis, quas honoratos non decet sustinere. Honorem etiam eis ex comitibus addi censemus, quem ii consequi solent, qui fidem diligentiamque suam in administrandis rebus publicis adprobarint. Dat. IIII kal. iul. Treviris Gratiano a. II et Probo conss. (371 iun. 28).

 

CTh.12.1.76

Idem aaa. ad Modestum praefectum praetorio. Ex omnibus domibus producti qui origine sunt curiali, ad subeundam publicorum munerum functionem protrahantur, quippe cum occultatoribus talium praeter iacturam existimationis etiam rerum discrimen incumbat, si ulterius progressi utilitatem publicam privatis studiis et patrociniis postponant. Dat. III id. iul. Ancyrae Gratiano a. II et Probo conss. (371 iul. 13).

 

CTh.12.1.77

Idem aaa. ad Probum vicarium urbis. Nemo originis suae oblitus et patriae, cui domicilii iure devinctus est, ad gubernacula provinciae nitatur ascendere, priusquam decursis gradatim curiae muneribus subvehatur. Nec vero a duumviratu vel a sacerdotio incipiat, sed servato ordine omnium officiorum sollicitudinem sustineat, quod nec his deferri per gratiam aut conivente iudice patimur, qui advocationis praerogativa nituntur; nec vero principalium vel sacerdotalium, cum nullam curialium officiorum agnoverint functionem, in honores primos irrepant. Post munera vero et magistratus gradatim patriae persolutos aditus singulis ad administrationes publicas, nobis quoque adsistentibus recludatur. Et cetera. Dat. VII kal. mart. Treviris Modesto et Arinthaeo conss. (372 febr. 23).

 

CTh.12.1.78

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio. Ad illustres comites et magistros equitum ac peditum scripta porreximus, ut scirent ab omnibus his veteranorum filiis, qui vel curiae addicti sunt vel civilibus muneribus aliisque necessitatibus obsecundant, penitus abstinendum vel, si qui forte retracti essent, eos ita protinus officiis anterioribus redderent nec pro his vicarios expeterent iuniores. Dat. XVII kal. iun. Patavione Modesto et Arintheo conss. (372 mai. 16/7).

 

CTh.12.1.79

Idem aaa. Modesto praefecto praetorio. Quicumque per osdroenam primipilarium maiore laetatur numero filiorum, unum loco suo veluti hereditario iure substituat, alterum pro amore patriae edessenae curiae tradat obsequiis, ceteris quam voluerit militiam provisurus. Sin autem duos tantum procreaverit, cohorti satisfacere cogatur et curiae. Quod si unum procreaverit, eundem ordini patriae restituat, nullo contra hanc formam beneficio valituro. Damus sane licentiam tam patribus eorum quam ipsis, qui huius legis auctoritate civitatum obsequio adgregantur, ut, si quos curiales patrocinio principalium invenerint excusari, in medium proferant, ut et ipsi similibus officiis deputati pareant imperatis. Dat. III non. dec. Antiochiae post cons. Gratiani a. III et Equiti v. c. (375 dec. 3).

 

CTh.12.1.80

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Iuliano praefecto Aegypti. Omnis ordo curialis a tormentis his, quae reis debita sunt, et ab ictibus plumbatarum habeantur immunes, scituro iudice, quod si vel ipse vel eius officium contra vetitum legis aliquid usurpare temptaverit, gravissimo se supplicio esse subdendum. Gravitas igitur tua sanctionis maiestate perspecta non solum a corporalibus curialium iniuriis temperabit, verum etiam tota observatione providebit, ut, si aliquid temerarium ab officio aliquo fuerit perpetratum, severioris poenae discrimine vindicetur. Dat. XVI kal. april. Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 mart. 17).

 

CTh.12.1.81

Idem aaa. ad Neoterium praefectum praetorio. Fabricenses ordinibus restituantur, qui originem curialem et propriae munera declinaverint civitatis; reliqui ne levi quidem inquietudine pulsentur. Dat. XVI kal. april. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 mart. 17).

 

CTh.12.1.82

Idem aaa. Neoterio praefecto praetorio. Omnes ad curiam praecipimus revocari, qui ad munera subeunda originalibus vinculis occupati officia conantur exhibere maiora, sive se splendidissimo senatui tradiderunt sive per officia militantes obsequia patriae denegarunt, si tamen allegationum meritis deseruntur. Dat. XVI kal. april. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 mart. 17).

 

CTh.12.1.83

Idem aaa. Si qui militaris prosapiae se officio cohortis adgregarit et si infractis viribus grandaevam praeferat senectutem aut debilitatis obtentu bellico inconveniens operi iudicetur, de ignaviae latebris vel sera indagatione retractus curiarum functionibus mancipetur. Scripta Petro consulari Foenices Damasco prid. id. mai. Constantinopoli Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 mai. 14).

 

CTh.12.1.84

Idem aaa. ad Camenium vicarium Africae. In nominationibus a singulis quibusque ordinibus celebrandis dudum expressae quantitatis modum eatenus volumus custodiri, ut eorum in duabus, quae concilio adesse debent, partibus numerus derogetur, quos aut obtentus debilitatis alienat aut senectus pigra remoratur aut clericatus obsequia vindicarunt aut crimen desertionis absentat, ut ex reliquo numero duabus tertiis supputandis. Proposita Karthagine XV kal. mart. Syagrio et Eucherio conss. (381 febr. 15).

 

CTh.12.1.85

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Omnes iudices provinciarumque rectores a consuetudine temerariae usurpationis abstineant sciantque neminem omnino principalium aut decurionum sub qualibet culpae aut erroris offensa plumbatarum cruciatibus esse subdendum. Quod si quis forte iudicum in hanc pertinaciam illiciti furoris eruperit, quod audeat principalem ac decurionem et suae, si sic dici oportet, curiae senatorem plumbatarum ictibus subdere, XX librarum auri illatione multatus et perpetua infamia inustus ne speciali quidem rescripto notem eluere mereatur; et officium quinquaginta librarum auri multam fisco nostro cogetur inferre, quoniam, ut pertinaciae iudicis resistat, liberam eidem contradicendi permittimus facultatem. Dat. XII kal. aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. 21).

 

CTh.12.1.86

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Qui labores curialis officii declinantes per illicitae ambitionis compendia provecti non merito probantur esse, sed pretio, nulla debent ratione defendi, sed functionibus debitis redhiberi. Super eorum autem filiis revocandis nullius dubietatis exstet ambiguum. Dat. XII kal. aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. 21).

 

CTh.12.1.87

Idem aaa. ad Florum praefectum praetorio. Universos, qui se tam causarum actionibus quam etiam sacramentis militaribus cessantes ac stipendiis manciparunt, ad obsequium sublimitas tua iubeat redire curiale. Eos vero, quos emptae defensionem praeferre compererit dignitatis, cunctas, quas crediderant subtrahendas, complere praecipiat functiones. Dat. III kal. aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. [?] 30).

 

CTh.12.1.88

Idem aaa. ad Syagrium praefectum praetorio. Post alia: curiales nisi per quinquennium armata militia vel per XXX annos dignitas palatina defendat, certum est origini esse reddendos, ita ut, servata quinquennii de praeterito condicione et in posterum istiusmodi personis a consortio militiae celsioris exclusis, omnes, qui intra praescriptum tempus inter palatinos habentur seu inter protectores aut domesticos, restituantur suae fortunae. Proposita V id. april. Karthagine post cons. Syagri et Eucheri vv. cc. (382 apr. 9).

 

CTh.12.1.89pr.

Idem aaa. ad Syagrium praefectum praetorio. Omnes omnino, quos paterna obsequia municipes fecerunt, resultandi curiae nexibus, quaelibet avorum atque maiorum stemmata referant, licentiam penitus amittant, non minore rectoribus, si hoc concesserint, periculi denuntiatione constrictis. (382 [381] iul. 5).

CTh.12.1.89.1

Veteranorum quoque filios armis inpares seque otio vel debilitate membrorum vel mentis torpore donantes vindicet curiarum necessitas. Dat. III non. iul. Viminacio post cons. Syagri et Eucheri vv. cc. (382 [381] iul. 5).

 

CTh.12.1.90

Idem aaa. Proculo comiti Orientis. Universos, qui ex consulatu divi Pii Constanti X et Iuliani III hoc enim tempus divorum parentium nostrorum Valentiniani et Valentis decreta signarunt, ex genere curiali ad senatoriam dignitatem adspirasse constiterit, vel restituendis omnibus functionibus quas debebunt curabis addicere vel, si cunctis functionibus obsecuti sunt, in substituendis quam maxime idoneis obnoxios facere non desistas. Dat. VIII id. mart. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 [383?] mart. 8).

 

CTh.12.1.91

Idem aaa. Dario consulari. Si qui curiales curia derelicta neque debitas patriae reddiderint functiones nec, cum ipsi discederent, idoneos subrogarunt, ita eos constringi oportet, ut et agenda persolvant et in locum suum idoneos pro publica utilitate constituant. Dat. VIII id. aug. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 aug. 6).

 

CTh.12.1.92

Idem aaa. Floro praefecto praetorio. Si quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandandam, totius dignitatis exceptione depulsa patrimonium eius quod crediderat curiali proscriptio fiscalis invadat. Ille vero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens vilitatem existimationem suam servili obsecundatione damnaverit, deportationis incommodo subiugetur. Dat. X kal. nov. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 oct. 23).

 

CTh.12.1.93

Idem aaa. Clearcho praefecto praetorio. Cuncti, qui ex decurionibus senatorum se splendori et collegio miscuerunt, eorumque omnis suboles, vel quae prius edita est vel quae postmodum docetur esse suscepta, remittatur ad curiam. Dat. VII kal. dec. Antonio et Syagrio conss. (382 nov. 25).

 

CTh.12.1.94

Idem aaa. Constantiano vicario dioeceseos Ponticae. Universos, quos per furtivam militiam et fraudes varias dignitatum obsequia civitatum gravitas tua compererit refugisse ac per ambitum honoris indebiti necessarium patriae ministerium denegasse, ad collegium ordinum et consortium functionum amota revocare dilatione contendat neque eos sub excusatione alicuius officii vel honoris permittat evagari. Qui tunc demum libero poterunt honore gaudere, si universis muneribus nominationibusque completis absolutam possidere coeperint dignitatem. Dat. prid. kal. feb. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 ian. 31).

 

CTh.12.1.95

Idem aaa. ad Eusignium proconsulem Africae. Viri ordinibus nati ad militiae non debent sacramenta confugere. Post XV vero stipendia vinculo prioris ordinis liberetur, qui se tribus lustris adsidue militasse et neque bellicis necessitatibus neque muneribus militaribus ostenderit defuisse. Dat. IIII kal. mart. Mediolano Merobaude II et Saturnino conss. (383 febr. 26).

 

CTh.12.1.96pr.

Idem aaa. Floro praefecto praetorio. Concessum curialibus provinciae Mysiae, ut, si quos e plebe idoneos habent, ad decurionatus munia devocent, ne personae famulantium facultate locupletes onera, pro quibus patrimonia requiruntur, obscuritate nominis vilioris evadant. (383 mart. 5).

CTh.12.1.96.1

In quorum desiderio etiam istud adiectum est, ut originales, qui ad diversa provinciarum officia confugerunt, ex divi Iuliani tempore ad curiales functiones sublata omni ambiguitate retrahantur. Dat. III non. mart. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 mart. 5).

 

CTh.12.1.97

Idem aaa. Cynegio comiti sacrarum largitionum. Scias excepta dioecesi Aegyptiaca ubique servandum esse, ne usquam penitus in susceptionem vel minimi vectigalis decurio conductor accedat, sed eorum professionibus et personis omnis haec diversarum locationum summa credatur, qui ad exhibendam publicis rationibus fidem periculo et fortunae coguntur et vitae. Dat. VIII id. mar. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 mart. 8).

 

CTh.12.1.98

Idem aaa. Postumiano praefecto praetorio. In muneribus peragendis, si qua soluta ante non fuerant, vel in substituendis idoneis, ne quid patriae perisse videatur, vel in filiis retinendis priorum praecepta principum sublimitas tua custodiat. Eos quoque, qui advocationis obtentu curialia onera declinant, agere universa compellat, quae etsi necessitas non exigit, tamen patria non remittit. Ipsos quin etiam filios magistrorum, qui ex curiali stirpe descendunt, simili modo obnoxios esse decernat. Dat. VIII id. april. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 apr. 6).

 

CTh.12.1.99

Idem aaa. ad Hypatium praefectum praetorio. Post alia: iussio, qua sibi iudaeae legis homines blandiuntur, per quam eis curialium munerum datur immunitas, rescindatur, cum ne clericis quidem liberum sit prius se divinis minsteriis mancipare, quam patriae debita universa persolvant. Quisquis igitur vere deo dicatus est, alium instructum facultatibus suis ad munera pro se complenda constituat. Dat. XIIII kal. mai. Mediolano Merobaude II et Saturnino conss. (383 apr. 18).

 

CTh.12.1.100

Idem aaa. ad Hypatium praefectum praetorio. Omnes, qui ex origine curialium se diversis gradibus inseruere militiae, reddi propriis ordinibus oportebit, exceptis his, quibus legis vetustae, quae certum numerum stipendiorum vel palatinae militiae viris statuit, opitulatur auctoritas. Dat. XIII kal. mai. Mediolano Merobaude II et Saturnino conss. (383 apr. 19).

 

CTh.12.1.101

Idem aaa. ad Basilium comitem sacrarum largitionum. Exemplo senatorii ordinis patris originem municeps unusquisque sequatur. Nec valeant specialiter delata rescripta, si quis se matris origine defendens a maiore curia ad minorem transferri fortasse promeruerit, neque ulla pro more provinciae referri sinatur exceptio. Dat. XVI kal. iul. Romae Merobaude II et Saturnino conss. (383 iun. 16).

 

CTh.12.1.102

Idem aaa. Postumiano II praefecto praetorio. Quotienscumque se ex rescriptis nostris aliquid impetrasse contendent ii, quos obnoxios curiae vel origo fecerit vel latum inter partes iudicium designarit, nullam prorsus spem curias declinandi ex colore sacrae iussionis accipiant. Dat. XIIII kal. aug. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 iul. 19).

 

CTh.12.1.103

Idem aaa. ad Proculum comitem Orientis. Voluntate propria unusquisque Syriarchiae munus suscipere debet, non necessitate imposita. Dat. VI kal. aug. Salamariae Merobaude II et Saturnino conss. (383 iul. 27).

 

CTh.12.1.104

Idem aaa. Postumiano praefecto praetorio. Curiales, qui ecclesiis malunt servire quam curiis, si volunt esse quod simulant, contemnant illa, quae subtrahunt. Nec enim eos aliter nisi contemptis patrimoniis liberamus. Quippe animos divina observatione devinctos non decet patrimoniorum desideriis occupari. Dat. VII id. nov. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 nov. 7).

 

CTh.12.1.105

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ob penuriam edessenorum municipum divi parentes nostri statuerunt, ut officii praesidis osdroenae provinciae principum liberi, si singuli essent, memoratae civitatis curialibus iungerentur, sin vero bini, divisa fecunditate singuli militiae, singuli vero curiae necterentur. Quod cum ita sit, iubemus et praesenti lege et superiore servata, ut omnes omnino, qui ordine militiae ad principatum venturi sunt vel venisse monstrantur, etiamsi aliqua calliditatis arte se a principatus munere putaverint subtrahendos, memoratae curiae suos liberos tradant dividantque cum edessena civitate subolem rei publicae profuturam. Hi quoque, qui iam contra legem ante principatum patrum quibuslibet sacramentis innexi sunt, retracti memoratae curiae congregentur. Dat. prid. non. mai. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 mai. 6).

 

CTh.12.1.106

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Curiales quicumque perfuncti provincialibus dignitatibus fuerint, ad persolvenda ea, quae debent patriae, detinentur. Dat. VIII id. iul. Heracleae Richomere et Clearcho conss. (384 iul. 8).

 

CTh.12.1.107

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Quicumque heres curiali vel legitimus vel electus testamento graduve successerit quique fideicommissarius aut legatarius eiusdem arbitrio morientis exstiterit vel si quem liberalitas locupletaverit forte viventis, quos a curiae nexu condicio solet dirimere, sciant pecuniariis descriptionibus pro ea tantum parte patrimonii, in quam quisque successit ad denarismum sive uncias sese auctoris sui nomine retinendum. Dat. prid. kal. sept. Veronae Richomere et Clearcho conss. (384 aug. 31).

 

CTh.12.1.108

Idem aaa. ad Cynegium praefectum praetorio. Ne quis officialium curiae poenae specie atque aestimatione dedatur, nisi si quis forte curiam defugiens ob hoc coeperit militare, ne ingenitis fungatur officiis. Omnes itaque omnino iudices tuae censurae subditos admonebis, ne quis aestimet curiae loco supplicii quemquam deputandum, cum utique unumquemque criminosum non dignitas debeat, sed poena comitari. Dat. VIII id. nov. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 nov. 6).

 

CTh.12.1.109

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Nec cogi ad agonothesiam volumus invitos et ad eum statum cuncta referenda sunt, in quo inveniuntur. Atque ideo curiales, qui universa persolverint nihilque iam vel ex honoribus reliquum habeant, quod debere videantur, dumtaxat huius ac similium pro qualitate generis functionum, postquam patriae cuncta reddiderint quae publica poscit utilitas, etsi praesentare forsitan nolunt, tamen propter personarum condicionem praestare cogendi sunt, ut concessa sibi generaliter atque in perpetuum ex comitibus dignitate laetentur, osculum quoque his in provincia iudicantum et consessus indultus sit. Dat. VI kal. mai. Arcadio a. I et Bautone conss. (385 apr. 26).

 

CTh.12.1.110

Idem aaa. ad Neoterium praefectum praetorio. Universos municipes sibimet debitos ordo aput proprium repetat cognitorem, si quidem nullum magis uniuscuiusque forum competens poterit appellari quam patriae. Si quis tamen provinciam rexerit curialis, aditum sibi interclusum senatoriae dignitatis intellegat, nisi patriae quidquid debet ante dissolverit. Et ne colludio forte municipum quae sunt iussa frustrentur, sciant singularum ordines civitatum XXX libras auri se esse multandos, nisi ad reposcendos proprios sedulis institerint querellis. Dat. V kal. iun. Mediolano Arcadio a. I et Bautone conss. (385 mai. 28).

 

CTh.12.1.111

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Nemo prorsus curialium substituto filio vel quolibet alio deserendorum munerum patriae habeat facultatem, sed unusquisque, qui relicto in aliqua civitate vel filio vel vicario ordini se implicat senatorio, tam suis quam subrogati muneribus obligatus sub specie munerum publicorum enormia utrubique cogatur patrimonii subire dispendia. Dat. prid. kal. mai. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 apr. 30).

 

CTh.12.1.112

Idem aaa. Florentio praefecto Augustali. In consequenda archierosyne ille sit potior, qui patriae plura praestiterit nec tamen a templorum cultu observatione christianitatis abscesserit. Quippe indecorum est, immo ut verius dicamus, illicitum ad eorum curam templa et templorum sollemnia pertinere, quorum conscientiam vera ratio divinae religionis imbuerit et quos ipsos decebat tale munus, etiamsi non prohiberentur, effugere. Emissa XVI kal. iul. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 iun. 16).

 

CTh.12.1.113

Idem aaa. universis comitibus et magistris equitum et peditum. Admonitis viris clarissimis ducibus tribunis praepositis cunctos transfugas statuat illustris magnificentia vestra ad originem pristinam revocari, seu qui diversis officiis dedicati seu qui sacramentis militaribus mancipati sunt. Nemo se annositate tueatur, nemo, si tamen eius pater aut avus decuriones fuerunt, factum suum incongrua usurpatione defendat. Ordines quoque meminerint se condemnationi obnoxios et periculo, si quibuscumque in locis reppertos non, etiam renitentes ac repugnantes, huius statuti auctoritate reddiderint. Dat. III non. sept. Valentiae Honorio n. p. et Evodio conss. (386 sept. 3).

 

CTh.12.1.114

Idem aaa. ad Eusignium praefectum praetorio. Curiales, qui sese privilegio domus nostrae defendi posse crediderint, ad curiam retrahantur et propriis functionibus mancipentur et publica damna sarciant. Tamen si quis ex his domui divinae detectus fuerit quippiam debere, exsolvat. Dat. VIII kal. ian. Honorio n. p. et Evodio conss. (386 dec. 25).

 

CTh.12.1.115

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Clerici ad curiam pertinentes sciant ex patrimonio suo, si ipsi immunes cupiunt permanere, alios idoneos esse faciendos, qui recedentum praesentiam personamque restituant in publicis muneribus subeundis. Dat. prid. kal. ian. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 dec. 31).

 

CTh.12.1.116

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio. Omnes, qui ex origine decurionum ad perorandas causas laudum atque industriae amore ducuntur, reddant patriae, cui nati sunt, debitas functiones nec sese superflui nominis praerogativa defendant, quando quidem facilius parere muniis possint, si necessitatem publicam eo tempore, quo student causis, industriae favore toleraverint. Dat. VI kal. april. Constantinopoli Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 mart. 27).

 

CTh.12.1.117

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Quilibet principalium vel decurionum vel decoctor pecuniae publicae vel fraudulentus in adscriptionibus illicitis vel inmoderatus in exactione fuerit inventus, iuxta pristinam consuetudinem non solum a vobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est, verum a iudicibus ordinariis plumbatarum ictibus subiciatur. Dat. pridie kal. april. Constantinopoli Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 mart. 31).

 

CTh.12.1.118pr.

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Decurio fortunam, quam nascendo meruit, suffragiis atque ambitione non mutet, et si vacare per senectutem potuerit, propter ordinationem, quae per plurimos cito definiri solet, curiam non relinquat. (387 iul. 6).

CTh.12.1.118.1

Illud vero iterata lege praecipimus, ne in locum proprium homo curialis filium suum substituat et ipse otiosus defendatur senatorii nominis dignitate. Si quis vero ad indebitum honorem posthac adspirare ausus fuerit, auctoritate ordinarii iudicis remotus patriae reddatur et civibus. Dat. prid. non. iul. Constantinopoli Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 iul. 6).

 

CTh.12.1.119

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Claudiopolis, prusiadis ac tottai et doridis oppidorum sive mansionum per bithyniam curiales publicis illudere functionibus per suam fugam cognovimus iubemusque, ut edictis primitus evocati utilitatibus se patriae et ei cui nati sunt restituant civitati. Quod si etiam post publicam admonitionem fugae et indevotionis vita praefertur, tunc ex idoneis quibusque corporibus ac potissimum ex his, qui in sublimitatis tuae officio probatam militiam peregerunt, in locum fugacium subrogentur, ita ut, quorum subeunt necessitates, et patrimonia consequantur, illis, qui sponte patriam reliquerunt, id necessitatis habituris, ut perpetuo careant cui nihil commodi contulerunt. Dat. XI kal. iul. Scupis Theodosio a. II et Cynegio conss. (388 iun. 21).

 

CTh.12.1.120

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Universos, qui ad indebitam militiam similiter adspirarunt, datis litteris ad illustrem virum magistrum officiorum, comitem sacrarum ac privatarum, solutos militia ordinibus propriis atque officiis iussimus subrogari. Dat. XVI kal. ian. Mediolano Timasio et promoto conss. (389 dec. 17).

 

CTh.12.1.121

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Qui ante secundum consulatum mansuetudinis meae ex ordine curiali vel presbyteri fastigium vel ministerium diaconi vel exorcistae suscepit officium, omne eius patrimonium immune a curialibus nexibus habeatur ac liberum. Is vero, qui se ad religiosa divini cultus obsequia quocumque sub nomine post memorati consulatus tempora praescripta contulerit, omni sciat cedendum esse patrimonio. Dat. XV kal. iul. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 iun. 17).

 

CTh.12.1.122

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Ii quibus detulimus splendidos magistratus quosque etiam ornavimus insignibus dignitatum, si non habent curiam, cui aut necessitudinis foedere aut nexu sanguinis teneantur, in splendidissimum ordinem senatorium et illam nobilissimam curiam cooptentur. Is vero ratio diversa sit, qui statim ut nati sunt, curiales esse coeperint. Ii namque praerogativa quidem concessae dignitatis utantur atque eos praestiti honoris splendor exornet, sed maneant in sinu patriae et veluti dicati infulis mysterium perenne custodiant; sit illis piaculum inde discedere. De filiis vero eorum ut in avitis curiis debeant permanere, adfatim cautum est, cum adempta sit patribus licentia discedendi. Dat. IIII non. sept. Veronae Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 sept. 2).

 

CTh.12.1.123pr.

Idem aaa. ad Tatianum praefectum praetorio. Dudum super his, qui relicta curia vel senatoriam dignitatem adepti sunt vel christianitatis obtentu curialium se consortio separarunt, evidens sanctionum nostrarum processit auctoritas, ut, si eorum personas vel honor vel religio defenderet, quod ex curiali substantia vel ipsi retinerent vel in alios transtulissent, obnoxium publicis descriptionibus haberetur. (391 iul. 28).

CTh.12.1.123.1

Evidens etiam praecepto nostro tempus expressum est, ex quo consulatu, si qui de curialibus ad ecclesiam confugissent, omni scirent patrimonio curiae esse cedendum. (391 iul. 28).

CTh.12.1.123.2

Quidquid ex substantia curialium ad unumquemque diversa largiendi occasione pervenerit, denarismo vel unciis habeatur obnoxium in ea parte, in qua auctoris sui nomine fuerat retentatum. (391 iul. 28).

CTh.12.1.123.3

Eos vero, qui honores aliquos consecuti naturale nomen dignitate mutarunt, his etiam post honorem muneribus obligamus, quibus debitores patriae monstrabuntur. (391 iul. 28).

CTh.12.1.123.4

Super filiis autem eorum evidens sanctionis definitio est, quae, cum patres patria non concedat excedere, non potest filios curiae muneribus liberare. (391 iul. 28).

CTh.12.1.123.5

Si qui autem divino cultu occupati et sacrosanctis mysteriis servientes legitima filiorum successione nituntur, si nullum filii eorum adhuc in ecclesia locum tenent vel his, quae per leges comprehensa sunt, non defendantur officiis, hos cum patrum facultatibus curiae inservire decernimus. (391 iul. 28).

CTh.12.1.123.6

Vacuas vero et inanes sine naturali successione fortunas, ut evidenter expressimus, sibi curia vindicabit, habitura solacium facultatem, cui desit in functionibus numerus personarum. Dat. V kal. aug. Constantinopoli Tatiano et Symmacho conss. (391 iul. 28).

 

CTh.12.1.124 [=brev.12.1.7]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Philoxeno vicario Thraciarum. Si quis filiam decurionis vel principalis suo iunctam consortio nullis exstantibus liberis fatali sorte perdiderit, atque eius ultimo hereditatem fuerit adeptus arbitrio, si ab omnibus alienus officiis est et nullis, quibus merito excusari possit, privilegiis adiuvatur, eius mox civitatis curiae mancipetur, in qua antea, uxore vivente, sine rerum dominio et proprietate, liber, curiae obnoxias facultates heres coeperit uxoris possidere. Dat. III. non. april. Constantinopoli, Arcadio a. II. et Rufino coss.

Interpretatio. Si quis filiam curialis acceperit uxorem, et haec ipsa in coniugio eius mortua fuerit, et omnia ad maritum, quaecumque* supra dicta videbatur possidere, testamenti voluntate pervenerint, omnibus curiae necessitatibus maritus ille, qui heres est, teneatur obnoxius.

 

CTh.12.1.125

Idem aaa. Victorio proconsuli Asiae. Submoto privilegio militari, quo sibi actuarii blandiuntur, eum, qui evidenter ostenditur curiali patre genitus, mox necessariis atque origini suae debitis functionibus mancipari praecipimus. Dat. VIII kal. mai. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 24).

 

CTh.12.1.126

Idem aaa. ad Potamium praefectum augustalem. Principales devoti et nihil debentes habeant privilegium, ut nihil corporalium molestiarum patiantur, scitura experientia tua, nisi praeceptionis nostrae forma servetur, et officium et ipsam sedis tuae iudiciariam potestatem propositae multae esse subdendam. Dat. X kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 iun. 22).

 

CTh.12.1.127

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Quicumque decursis perfunctus officiis primum obtinuerit in sua curia sequentibus ceteris locum, comitivae tertii ordinis habeat dignitatem, ut ab omnibus eum iniuriis dignitas concessa defendat, ita tamen, ut hoc honore donatus a nexu propriae originis non recedat. Dat. prid. kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 iun. 30).

 

CTh.12.1.128

Idem aaa. Abundantio comiti et magistro utriusque militiae. Militaribus viris nihil sit commune cum curiis; nihil sibi licitum sciant, quod suae non subiectum est potestati; nullum iniuria, nullum verbere, nullum gravi pulsatione, tribunus dux ille an comes sit, curialem principalemve contingat. Si quis posthac temerario et inconsiderato ausu ullum ex principalibus viris usurpata adtrectaverit iniuria, sciat se X auri libris esse multandum. Dat. prid. kal. aug. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 iul. 31).

 

CTh.12.1.129

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Post alia: quicumque est e curia senator effectus, quicumque militiam, cum esset curialis, adgressus est, restituatur obstringendus ei quam declinaverat functioni. Quin etiam iubemus eos ad munera relicta adgnoscenda constringi, quos administrationum honor diversa suffragiorum ambitione provexit, ut eo quidem quem adepti sunt honore non careant, sed ab ea quam reliquerant functione non absint, providendo, ne quispiam curiae natus ad consortium senatoriae dignitatis adspiret, cum ita sibi videat et praeterita et praesenti iussione praescriptum, ut ei vel affectata vel emendicata huius ordinis gratia prodesse non possit. Dat. X kal. dec. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 nov. 22).

 

CTh.12.1.130

Idem aaa. Aureliano praefecto Urbi. Si quis municipum ad senatorium transire ordinem omnibus muniis perfunctus optaverit, bona sua, quibus substitui idoneus possit, sciet curiae semper esse obnoxia. Dat. III kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 febr. 27).

 

CTh.12.1.131

Idem aaa. Aureliano praefecto praetorio. In calefaciendis aput Antiochiam thermis veterem praestationis consuetudinem servari placet. Constat enim merito submovendum, quidquid a Tatiano probatur adiectum. Dat. III kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 febr. 27).

 

CTh.12.1.132

Idem aaa. Aureliano praefecto praetorio. Si quis curialis tres mares filios susceperit, unum dare senatui non vetetur. Dat. VI id. mart. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 mart. 10).

 

CTh.12.1.133

Idem aaa. Silvano duci et correctori, limitis Tripolitani. Quicumque ex numero plebeiorum praesentibus singularum ordinibus civitatum agro vel pecunia idonei comprobantur, muniis curialibus adgregentur. Qui vero nullam rei familiaris substantiam habent, militare in apparitorum numero non vetentur. Dat. VI kal. april. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 mart. 27).

 

CTh.12.1.134

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Omnes, qui curiali obstricti sanguine diversis se officiorum privilegiis et actuum praeiudiciis adgregarunt, reddendos muniis esse non ambigas. Eos etiam, qui adepti honores esse dicuntur, debitis statuas functionibus subrogandos manente privilegio dignitatis. Ac ne ab his sententia promenda se temperet, quos praesidalis officii defendit obscuritas quosve nullum munus alligat naviculariae functionis. Usque eo super hac re iudicantis est sententia porrigenda, ut, quoniam curialium fundos diversis titulis huiuscemodi homines tenere coeperunt, intellegant sese, quos nulla militiae privilegia, nulla honorum suffragia, non aetatis defensabit infirmitas, in eorum locum suscipiendis functionibus subrogandos, quorum vel habendo vel habitando sibi patrimonia praesumpserunt. Dat. prid. id. april. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 apr. 12).

 

CTh.12.1.135

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Nullus vacationem temporariam curialis accipiat, nisi id forte veris ac probatis causis adnotatio nostra concesserit. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 iun. 4).

 

CTh.12.1.136

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Nec debitis curiae licitum potest esse negare aut vitare quod declinare non possunt, nec curiis esse liberum debet eos expetere, quos iustis adsertos privilegiis non poterunt obtinere. Dat. VIIII kal. iul. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundatio conss. (393 iun. 23).

 

CTh.12.1.137pr.

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Omnes, qui municipibus genere aut actu tenentur obnoxii, a militia vel a quibuslibet retrahi mandamus officiis, nec rescripta aut adnotationes ad munerum fugam prodesse permittimus. incolas etiam et vacantes, qui tamen idonei sunt, iubemus adstringi. (393 aug. 9).

CTh.12.1.137.1

Nullus sane solis materni sanguinis vinculis illigetur, quia mulierum infirmitas numquam huiusmodi functionibus reddit obnoxios, a quibus ipsa habeatur immunis. Dat. V id. aug. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 aug. 9).

 

CTh.12.1.138

Idem aaa. Aureliano praefecto praetorio. Curiales, qui gradu meritorum usque ad honorariam pervenerint dignitatem, nulla equorum praestatio maneat, nec gleba senatoria ab his poscatur, quos non ita fecit obligatos. Dat. VI id. dec. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 dec. 8).

 

CTh.12.1.139

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Omnes ilico, qui curiis debiti militarint, patriis muneribus restitui oportet. In qua re sublimis auctoritas tua providebit, ut de singulorum nominibus ad sedem vestram singulae quaeque referant civitates, ne quis dissimulatione suggerentium delitescat, ut cuncti sine frustratione aliqua restituti curiarum muniis cum omni posteritate deserviant. Quod ita fixum volumus intemeratumque servari, ut adversum hoc potestas nulla, nulla denique adnotatio audiatur. Quod si quis ex illis in officia externa transierit, omnis eius substantia iure curiae et possessione teneatur. Dat. III kal. iun. Constantinopoli Arcadio III et Honorio II aa. conss. (394 mai. 30).

 

CTh.12.1.140

Impp. Arcadius et Honorius aa. Theodoro praefecto praetorio. Ad subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus eligantur, ne tales forte nominentur, qui functiones publicas implere non possint. Dat. XIII kal. feb. Olybrio et Probino conss. (395 [397-399?] ian. 20).

 

CTh.12.1.141

Idem aa. Ennoio proconsuli Africae. Inconcussa volumus permanere, quae de incolatus iure antiquitus sunt constituta. Dat. XVII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 16).

 

CTh.12.1.142

Idem aa. Ennoio proconsuli Africae. Nominationum forma vaccillare non debet. Si omnes, qui albo curiae continentur, adesse non possunt, ne paucorum absentia sive necessaria sive fortuita debilitet, quod a maiore parte ordinis salubriter fuerit constitutum, cum duae partes ordinis in urbe positae totius curiae instar exhibeant. Et cetera. Dat. XVII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 16).

 

CTh.12.1.143

Idem aa. Ennoio proconsuli Africae. Fraudem civium non ferendam in dispendium ire civitatum animadvertimus, cum municipes aut peregrinando munera civitatum aut militiae ambitione declinant. Intra quinquennium igitur nisi ad curiam reverterint, facultates eorum pro muneribus et oneribus curiae addici decernimus. Dat. XVII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 16).

 

CTh.12.1.144

Idem aa. Ennoio proconsuli Africae. Ne diu in fraudem civitatum municipes evagentur vel ad militiam socientur, nisi intra quinquennium ad civitates proprias revertantur, facultates eorum pro muneribus et oneribus curiae addicantur. Dat. XVII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 16).

 

CTh.12.1.145

Idem aa. Ennoio proconsuli Africae. Africanis sacerdotales Karthagini restitui ibique arbitratu suo agere dum favorabili editione placuit. quod facientes divi patris nostri beneficium renovamus. Dat. XVII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 16).

 

CTh.12.1.146

Idem aa. Dextro praefecto praetorio. Multos animadvertimus, ut debita praestatione patriam defraudarent, sub umbra potentium latitare. Oportet igitur statui multam, ut, quisquis in praescripti iuris formam inciderit, pro curiali quinque auri libras fisco nostro cogatur inferre, pro collegiato unam. Omnes igitur quos tegunt expellant, ne clementia nostra ob contumaciam dissimulantium in maiorem indignationem exurgat. Dat. XVII kal. iul. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 iun. 15).

 

CTh.12.1.147pr.

Idem aa. Palladio praefecto praetorio. Quicumque decuriones patre atque maioribus adprobantur et armatam quacumque occasione adepti docentur esse militiam, absoluti sacramento militari, ut constitutum est, ad munia civilia revocantur. (416 sept. 9).

CTh.12.1.147.1

Si quos etiam huiusmodi homines palatinorum officiorum consortia retinent, exempti matriculis ad propriam urbem sub prosecutione dirigantur. (416 sept. 9).

CTh.12.1.147.2

Ac si in apparitione praetoriana aliquis inventus fuerit decurio inmorari, pari condicione ad civitatem originariam dirigatur. (416 sept. 9).

CTh.12.1.147.3

Reliqua quoque ministeria atque officia palatina pari forma legis adstringimus, ut quisquis municeps deprehensus fuerit, absolutus militari cingulo reddatur muneribus civitatis. Et cetera. Dat. V id. sept. Ravennae d. n. Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 sept. 9).

 

CTh.12.1.148

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Cum super ordinando sacerdote provinciae publicus esset ex more tractatus, idem nostra auctoritate decretum est, ut ad subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus eligantur nec huiusmodi nominentur, qui functiones debitas implere non possint. Dat. IIII kal. oct. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 [397-399?] sept. 28).

 

CTh.12.1.149

Idem aa. Ennoio suo salutem. Curiales in exitium curiarum se conantur exuere quacumque occasione patrimonii qualitercumque quaesiti naviculariorum onere volentes suam originem commutare. Qua in re, quia totum inhibere non possumus, ratione dividimus. Civitas ergo quem genuit, non amittat: patrimonium, quod ex ordine naviculariorum advenerit, prodat pro moderatione quem ditat, quia nec emere nec donatum adsequi nec damnosam quisque hereditatem adire compellitur, cum et in deliberationibus coniunctionum futurarum commodis prospiciatur heredum. Neminem igitur sublimitas tua ad expediendas publicas necessitates parenti curiae se permittat auferre detque operam, ut et ordines curiarum nostrarum reddantur indemnes et patrimonia naviculariorum non pereant, sed functionis uterque status habeatur incolumis. Dat. VII kal. ian. Olybrio et Probino conss. (395 dec. 26).

 

CTh.12.1.150

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Curiales, qui honorariam adepti sunt comitivam, formidare debent eos, quorum sunt moderationi commissi nec se existimare ideo meruisse dignitatem, ut iudicum praecepta despiciant. Quod si in eadem culpa perseverent, quinque librarum auri multae obnoxius subiugetur, honore quoque quem prodidit spoliandus. Dat. IIII kal. ian. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 dec. 29).

 

CTh.12.1.151 [=brev.12.1.8]

Impp. Arcadius et Honorius aa. petronio vicario Hispaniarum. Municipalia gesta non aliter fieri volumus quam trium curialium praesentia, excepto magistratu et exceptore publico, semperque hic numerus in eadem actorum testificatione servetur. Sic enim et fraudi non patebit occasio et veritati maior crescit auctoritas. Dat. non. mai. Mediolano, Arcadio IV. et Honorio III. aa. coss.

Interpretatione non indiget.

 

CTh.12.1.152

Idem aa. Africano praefecto Urbi. Ne quis ex corpore togatorum provinciales suscipiat functiones, scilicet ut et ambientibus claudatur ingressus et invitis necessitas auferatur. Proposita Constantinopoli III non. aug. Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 aug. 3).

 

CTh.12.1.153

Idem aa. Florentino praefecto Urbi. Nonnulli decurionum honorarias ex protectoribus vel domesticis vel quaslibet alias obtinent missiones. Unde, licet superiore praecepto consultum sit, ut sic penes eosdem emendicata dignitas permaneret, ne quicquam ob hoc patriae negaretur, nunc altius intuentes honoris eius ab his penitus amovemus umbracula, ita ut, si quis id meruit, ac si nihil impetraverit habeatur neque ob hoc sordido quolibet minimove tueatur vel a verberibus, si id modo personae eius qualitas patitur, iudiciariae emendationis excusetur. Dat. XII kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 21).

 

CTh.12.1.154

Idem aa. Florentino praefecto Urbi. Post alia: si qui municipum vel palatinam vel armatam aliquando militiam debitis praetulerit functionibus, nullis privilegiis, nullis postremo temporibus exuatur nec ei annorum spatia stipendiorumque merita supputentur, sed teneat suum curia et perpetua sibi obnoxium vindicatione defendat. Et cetera. Dat. XII kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 21).

 

CTh.12.1.155

Idem aa. Florentino praefecto Urbi. Post alia: quia receptum in splendidissimum ordinem submoveri dignitatibus non oportet, quisquis emensus curialia onera honorum vel administrationis vel quarumcumque aliarum dignitatum infulas impetraverit, ipse quidem decoretur insignibus, sed liberi omnisque successio paternae dignitatis obiectu curialia vincula non exuant, nisi forte quis iam senatore susceptus consortio curiae nobilioris adnectitur. Illustrium quoque virorum liberos, si non otio et torpore degeneri paternam exuere virtutem, fas erit excusari. In his tamen, qui ante expletas curialium munerum functiones meruerint dignitates, speciali humanitate tribuimus, ut, quae illis imponentur a patria, per substitutos praebere, si maluerint, non vetentur, nec agentis persona quaeratur, dummodo debiti non negetur officii. Et cetera. Dat. XII kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 21).

 

CTh.12.1.156

Idem aa. Florentino praefecto Urbi. Post alia: omnes ordines collegia centuriones ac si qui....cuiusque muneribus vel officiis, ubicumque sunt corporati, ita generaliter illigentur, ut testimoniales impetratas sciant sibi nihil honoris privilegii excusationisve conferre. Et cetera. Dat. XII kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 21).

 

CTh.12.1.157

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Omnes, qui quolibet curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad implenda munia teneantur. Dat. id. feb. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 feb. 13 vel sept. 13).

 

CTh.12.1.158

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Vaccillare per apuliam calabriamque plurimos ordines civitatum comperimus, quia iudaicae superstitionis sunt et quadam se lege, quae in Orientis partibus lata est, necessitate subeundorum munerum aestimant defendendos. Itaque hac auctoritate decernimus, ut eadem, si qua est, lege cessante, quam constat meis partibus esse damnosam, omnes, qui quolibet modo curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad complenda suarum civitatum munia teneantur. Dat. id. sept. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 febr. 13 vel sept. 13).

 

CTh.12.1.159

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Omnes omnino curiales in originalibus ac debitis perpetuo curiis perseverent et qui ex his ad provinciarum regimen atque administrationem qualibet fraude atque ambitione pervenerint, sciant se eo quem meruerant honore privandos et non solum ad curiam velut manu mox iniecta revocandos et cunctis rursus ab exordio muneribus servituros, verum etiam media patrimonii parte multandos. Dat. VIII kal. nov. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 oct. 25).

 

CTh.12.1.160

Idem aa. Optato praefecto Urbi. Post alia: si quis ex curia usque ad diem iduum novembrium consulatu domini nostri honorii Augusti fratris aeternitatis meae IIII et Eutychiani viri clarissimi administratione donatus senatorio est ordini mancipatus, senator quidem esse non desinat neque ad novellae legis vincula pertineat, sed de substituto et rebus, ut antea caveramus, omnia incunctanter quae sunt iussa custodiant. Dat. VIII kal. dec. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 [405] nov. 24).

 

CTh.12.1.161

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Post alia: plectibili severitate eorum fraudibus obviandum est, qui genitalem curiam deserentes ad indebita officia fraude callidae molitionis irrepunt. Et quamvis provisum fuerat congruae emendationis occursu, quemadmodum isti militiae nomine et honore suspenso officiis redderentur, tamen quia hoc callido consilio reppererunt, ut evitatis provinciae suae finibus, tamquam istorum tantum interdictus fuisset accessus, peregrinos expeterent commeatus, ne diutius in perniciem curiarum latitandi spes et solacium eos impunitatis exacuat, horum cupiditatibus obviamus, ut ex eorum bonis, qui se vel prosecutioni vel muniis civitatum interdictae dudum ambitione militiae vel qualibet fraude subtraxerint, curiis quas deseruerant consulatur. Itaque si vocati edictis intra anni metas hi tamen, qui manifestis curiae nexibus illigantur, latere potius quam redire maluerint nec suffecerint, qui ad vicem eorum munera patriae post emensum annum, ut ordinis ratio postularit, exsolvant, sciant interpellatis provinciarum moderatoribus ex facultatibus suis suis curiis quas destituerunt consulendum. Neque enim de inmaturo praeiudicio temporis possunt brevitatem causari. Et cetera. Dat. XVII kal. sept. Theodoro v. c. cons. (399 aug. 16 [21]).

 

CTh.12.1.162

Idem aa. Benigno vicario urbis Romae. Ne relictis urbibus plures sese ad corpus centonariorum transferant, spectabilitas tua, quoscumque et ubicumque latentes curiis atque collegiis debitos adprobarit, matura exsecutione restituat, si quidem tot existentibus legibus, quae occultatores certa feriri poena voluerunt, exsecutiones praestare iudices conveniat, non referre. Dat. kal. dec. Mediolano Theodoro cons. (399 dec. 1).

 

CTh.12.1.163

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Si qui ex secundo divi patris nostri consulatu curiam relinquentes clericorum se consortio manciparunt, si iam episcopi vel presbyteri diaconesve esse meruerunt, in sacris quidem et secretioribus dei mysteriis perseverent, sed aut substitutos pro se curiae offerre cogantur aut iuxta legem dudum latam tradant curiae facultates. Residui omnes, lectores subdiaconi vel ii clerici, quibus clericorum privilegia non debentur, debitis mox patriae muneribus praesententur. Dat. III id. dec. Theodoro cons. (399 dec. [?] 11).

 

CTh.12.1.164

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Si quis umquam natus patre curiali vel initis muneribus curiae affectata militia a suis consortibus in iudicio rectoris provinciae lite pulsabitur, nullo fori praescriptionis obice, quae quidem habeat locum, ... licebit. In aliis actionibus aput eundem provinciae moderatorem suis allegationibus utatur. Dat. V kal. ian. Theodoro v. c. cons. (399 dec. [?] 28).

 

CTh.12.1.165

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Quicumque ex iudaeis obnoxii curiae comprobantur, curiae mancipentur. Dat. III kal. ian. Theodoro v. c. cons. (399 dec. [?] 30).

 

CTh.12.1.166

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Iuxta veterem morem mecilianus legatus adstruxit, ut sacerdotum filii inviti ad sacerdotium non cogantur. Antiquam igitur consuetudinem laudabilitas tua praecipiat custodiri, ita ut neque ullus indebite teneatur et tamen idonei sacerdotes deesse non possint. Dat. prid. kal. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. 30).

 

CTh.12.1.167

Idem aa. et Theodosius a. Anthemio praefecto praetorio. Ne quis curialium per substitutionem muneribus se patriae, quibus natus est, abstrahat, intercludi curialibus iussimus licentiam supplicandi. Dat. III non. octob. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo conss. (406 oct. 5).

 

CTh.12.1.168

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Universarum civitatum ordinibus consulentes retro principum statuta firmamus, ut nemo nexui curiae mancipatus ad cuiuslibet militiae sacramentum audeat adspirare vel hoc admisso mox abstractus militia obsequiis oppidaneis mancipetur. Dat. XV kal. iun. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 mai. 18).

 

CTh.12.1.169

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Sescentorum solidorum praebitionem, qua magistratuum census Antiochenae per Syriam civitatis, cum frequenter nutaret, erectus est, gratanter admisimus. Fruatur itaque decora civitas tuae provisionis iugiter incrementis et largitione nostrae clementiae, ut sub hac oblectatione populus sua tristitia consoletur. Dat. V kal. oct. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 sept. 27).

 

CTh.12.1.170 [=brev.12.1.9]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Liberio pf. p. Post alia: eos curiales, qui non expletis muneribus declinarunt esse, quod nati sunt, reddi urbibus debita censura praecipimus etc. Dat. VI. kal. dec. Ravenna, Honorio VIII. et Theodosius III. aa. coss.

Interpretatio. Quicumque* curialis, non actis servitiis, quae debebat, a debito officio declinavit, ad civitatis, unde discessit, servitia revocetur.

 

CTh.12.1.171pr.

Idem aa. Dardano praefecto praetorio Galliarum. Placuit principales viros e curia in Galliis non ante discedere, quam quindecennium in ordinis sui administratione compleverint, per quae annorum moderata curricula impleant patriae gratiam. Et quamvis cunctos deceat revocari, qui brevi tempore videntur elapsi, sectandam tamen moderationem esse censuimus, ut eos tantum ad declinatas necessitates nunc redire iuberemus, qui ante hoc recessisse sexennium deteguntur. Nec quemquam convenit constituta salubriter annorum spatia recusare, quando expletis omnibus splendoris et honoris ornamenta succedunt. (460 [412] dec. 7).

CTh.12.1.171.1

Sane quoniam principalem locum et gubernacula urbium probatos administrare ipsa magnitudo deposcit, sine ordinis praeiudicio consensu curiae eligendos esse censemus, qui contemplatione actuum omnium possint respondere iudicio. (460 [412] dec. 7).

CTh.12.1.171.2

Eum vero, qui usque ad secundum evectus locum administrationem aut aetate implere aut debilitate nequiverit, suffragium meritorum et transactae testimonium vitae, tamquam primus constituto tempore curiam rexerit, obtinere conveniet. Dat. VII id. dec. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (460 [412] dec. 7).

 

CTh.12.1.172pr.

Idem aa. Herculio praefecto praetorio Illyrici. Sententiae conquiescant, quae in praeiudicium curiarum transactis temporibus sub examine magnificae sedis tuae contra rationem veritatis prolatae curiae debitos per gratiam absolverunt, universique, quos sors nascendi municipalibus muneribus obligavit, fortunam propriam subire cogantur. (410 mai. 24 vel iun. 25).

CTh.12.1.172.1

Eos autem, qui sub patrocinio clericatus muneribus debitis patriam fraudaverunt, reddi sub ea condicione praecipimus, ut pro temporis consideratione et gradu, quem in ecclesiis obtinent, vel ipsi ad statum pristinum redeant et functionibus municipalibus obsecundent vel eorum patrimonia curiis consignentur: (410 mai. 24 vel iun. 25).

CTh.12.1.172.2

His etiam, qui ultro se curiarum coetibus inseruerunt, in ea quam elegerunt fortuna residentibus, circa eorum filios legum auctoritate servata. Dat. VIIII kal. iun. Constantinopoli varane v. c. cons. (410 mai. 24 vel iun. 25).

 

CTh.12.1.173pr.

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Ad inferiorum curialium relevandas fortunas et inpressionem potentium cohibendam placuit, ut ab instanti octava indictione descriptiones, quae per singulos ordines agitantur cogentibus diversis negotiis, non sumant ante principium, quam aput acta provinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint auctoritate firmatae. (410 aug. 26).

CTh.12.1.173.1

Sed et aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis, causa et summa comprehendatur, quo et descriptionis aequitas illustretur et describtus documentis evidentibus fulciatur. (410 aug. 26).

CTh.12.1.173.2

Hoc etiam observando, ut quadrimenstruis quoque brevibus, qui ab excellentiae tuae officio sollemniter diriguntur, celebratae descriptionis dispunctio societur, ut vestrae potestatis scientiam formidantes nihil ad relevationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare. (410 aug. 26).

CTh.12.1.173.3

Quod et circa hos optimum est custodiri, quibus lucrativae facultates ex bonis curialium obvenerunt, ut et ipsi fructu provisionis simillimae potiantur. (410 aug. 26).

CTh.12.1.173.4

Quam dispositionem si quis iudicum, numerariorum vel curialium mutilandam crediderit, interminationi, quam vestra sedes statuerit, subiacebit. Dat. VII kal. sept. Constantinopoli Varane v. c. cons. (410 aug. 26).

 

CTh.12.1.174

Idem aa Euchario proconsuli Africae. Duumvirum impune non liceat extollere potestatem fascium extra metas propriae civitatis. Curiales etiam sacerdotio provinciae, sed et filios reddi praecipimus propriae civitati. Dat. VI id. mar. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mart. 10).

 

CTh.12.1.175

Idem aa. Lupiano comiti et magistro militum per Orientem. Hi, quos moderatores provinciarum maximeque foenices, ordinibus civitatum prosequentibus docti, ex consortio curiali ad officium culminis tui demigrasse suggesserint, mox sub fida prosecutione ad eiusdem iudicis transmittantur examen, qui super eorum nominibus rettulerit, vel sponte civilia munera subituri vel, si litigandum putaverint, post sententiam cognitoris, si id ea suggesserit, ordini mancipandi. Dat. XV kal. iun. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mai. 18).

 

CTh.12.1.176

Idem aa. Iuliano II proconsuli Africae. Exceptis his, qui Karthaginiensi curiae munus sacerdotii transegerunt, omnes, quicumque ex aliis provinciis atque civitatibus hoc honore decorantur, ad proprias urbes redire praecipimus. Quidquid sane provinciarum nomine agi sacerdotalium superflua turba consuevit, id ab eo, qui sacerdotium reddet, suo tempore iubemus impleri. Ac ne quid festis ac legitimis diebus subtraxisse videamur, etiam illud definiendum esse censemus, ut, quicumque propter pompam illius diei Karthaginem forte convenerit, intra quinque dies ad propria rediturus ex eadem urbe discedat. Ne autem certa statuta impune ullus audeat violare, XXX librarum auri multam statim a proconsulari officio exigi se cognoscat, qui in Karthaginiensi urbe excepto ipsius decuriae viro habitandi gratia voluerit residere, cum dierum numerum, qui est statutus, excesserit: ipsius quoque dignitatis privilegio spoliandum esse se non dubitet. Inhiberi autem etiam illas occasiones praesenti auctoritate censemus, ne comparatis sacerdotalis aliquis subito aedibus domicilium se habere confingat, cum specialiter statuisse videamur, ut quisque illo redeat, unde eum ducere originem constat. Dat. VI kal. feb. Ravennae post cons. Honorii VIIII et Theodosii V aa. (413 ian. 27).

 

CTh.12.1.177pr.

Idem aa. Leontio praefecto praetorio Illyrici. Etsi veterum principum sanctiones eos, qui nullis curiae nexibus obligati soli genitalis amore vel liberalitatis cupiditate suadente munus curiale subierint, obligari necessitatibus curiarum praecipiunt, tamen vastato Illyrico consulentes aput omnes dumtaxat Illyrici civitates praecipimus observari, ut, quisquis posthac integrae opinionis a consortio curiae penitus alienus ultro munus curiale putaverit subeundum vel oblata dumtaxat pecunia, per quam id ex integro poterit expediri, vel actu muneris ipsius vel insignibus subeundis, id est sive cum populi plausu sive etiam verecundae et tacitae conscientiae remuneratione contentus, adhibito ordine vel maiore eius parte illius videlicet civitatis, in qua munus spontaneum crediderit explicandum, in iudicio rectoris provinciae vel absente eo aput duumviros sive defensorem eiusdem civitatis primo se curiae non teneri incorrupta ordinis adstipulatione perdoceat, dein si certum munus se explicaturum promiserit, curialium praesentium responsione munitus, quod nec ipse nec facultates eius aut successores utpote curialis inquietudinem sustinebunt, liber et ab omni securus molestia curiali promissum munus absolvat, nec enim quod coeperit semiplenum deserere permittatur; ita ut pro hac liberalitate, peracto munere quod sponte promisit, eum honorem in ea civitate habeat, quem curialis habet eodem munere suscepto pariter et impleto. (413 apr. 16).

CTh.12.1.177.1

Sed si quis ex curiali prosapia vel gratia vel angustiis ordinis abusus praetextu legis per munus aliquod se putaverit curia liberandum, post expletum munus et gratiosam vel necessitate expressam professionem ordinis nihilo minus pulsetur a curia utpote curialis. quam legem, ex quo lata est videlicet valituram, per omne dumtaxat Illyricum praecipimus observari. Dat. XVI kal. mai. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 apr. 16).

 

CTh.12.1.178

Idem aa. Seleuco praefecto praetorio. Omnes, qui curiali genere origine vel stirpe gignuntur, curiarum nexibus obligentur. Aequum est enim, ut ingenua matre nascentes et quorum natales origo demonstrat, ex matre ingenua nati maiorum suorum dignitatibus socientur. Nec quisquam privatorum suorum iuri lege nostra putet aliquid derogatum, qua, eorum morem secuti, rei publicae nostrae ex feminis cupimus esse consultum. Et cetera. Dat. XII kal. feb. Ravennae Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 ian. 21).

 

CTh.12.1.179pr.

Idem aa. Seleuco praefecto praetorio. Post alia: senatusconsulti Claudiani auctoritatem firmantes ingenua stirpe creatos, quorum maiores curiae servierunt, civitatibus iussimus redhiberi. quod non solum de futuris, sed etiam de praeteritis observandum esse censemus. (415 ian. 21).

CTh.12.1.179.1

Vacantes quoque et nulla veterum dispositione ullius corporis societati coniunctos curiae atque collegiis singularum urbium volumus subiugari. (415 ian. 21).

CTh.12.1.179.2

Eos etiam, qui ad militiae cuiuslibet sacramenta venerunt, conventos propriis volumus inservire muneribus. (415 ian. 21).

CTh.12.1.179.3

Ita ut, si quis de reddendis ac iungendis eligendisve curialibus vocem reluctationis obiecerit, quinque librarum auri multa protinus feriatur, fisci nostri compendiis profutura. (415 ian. 21).

CTh.12.1.179.4

Servus vero actor sive procurator flammis detur ultricibus, obnoxiis curialibus nihilominus restitutis. Dat. XII kal. feb. Ravennae Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 ian. 21).

 

CTh.12.1.180

Idem aa. Urso praefecto Urbi. Licet augeri coetum amplissimum cupiamus, cuius consortio gratulamur, tamen, si quis functionibus involutus et nexibus municipalis ordinis innodatus codicillos clarissimatus potuerit impetrare, nec suscipiendos eos tua sublimitas nec penitus allegandos esse cognoscat. Nec enim credimus utrumque per unum, prout convenit, posse compleri. Dat. XIIII kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 febr. 17).

 

CTh.12.1.181pr.

Idem aa. Palladio praefecto praetorio. Salvis his, quae iam dudum tam a nobis quam a retro principibus parentibus nostris super curialibus statuta noscuntur, hac etiam generali lege sancimus, ut, si quis suum decurionem vindicare voluerit, si iudicis desit copia, eundem manus iniectione concessa sciat ad examen cognitoris resultantem esse deducendum, ita ut moderator provinciae, si quaestio fortasse fiducia defensionis ulla generatur, nisi intra tres menses causam originis competenti disceptatione cognoverit atque convictum cum poena restituerit debitis muneribus vel liberum ab inquietudine vindicaverit, X librarum auri multam cogatur exsolvere, eius etiam officium pari damni irrogatione teneatur. (416 mai. 3).

CTh.12.1.181.1

Si quos sane curiae obnoxios in diversis officiis atque militia subterfugientes decurionatum ante esse claruerit, si per suffectam personam et periculo suo idoneam originis nexum procurare noluerint, exutos sacramento militiae ad civitates proprias dirigi convenit sub prosecutione idonea, ita ut de eorum nominibus, qui armatum adpetierint sacramentum, ad viros illustres magistros militum scripta mittantur, ut eorum auctoritate soluto cingulo militari reddantur muniis civitatum. Dat. V non. mai. Ravennae d. n. Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 mai. 3).

 

CTh.12.1.182

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Nemo posthac munerum ordine transcUrso ad altioris curiae honores audeat pervenire, sed prius universis functionibus per ordinem propriae civitatis expletis tum demum ad competentem honorem singuli venire deproperent. Dat. VII kal. sept. Eudoxiopoli Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 aug. 26).

 

CTh.12.1.183

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Neminem obnoxium curiae et publicis functionibus involutum ad incongruam sibi fortunam deinceps adspirare elicitis codicillis clarissimatus magnitudo tua permittat, ut singulae civitates retineant obnoxios suis muneribus. Super hoc enim etiam et illustris praefectura urbana nostra est commonita sanctione. Dat. XV kal. mai. Constantinopoli Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418 apr. 17).

 

CTh.12.1.184

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Liberos curialium vel cohortalinorum quandoque susceptos, sive ante praerogativam et tempora expressa praesumptae militiae sive post decursa stipendia, originalem sequi condicionem oportet, quoniam satis est parentibus eorum vacationem a nostra clementia pro remuneratione fuisse concessam. Dat. XVII kal. mai. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 apr. 15).

 

CTh.12.1.185

Impp. Theodosius et Valentinanus aa. Celeri proconsuli Africae. Semel securitatem de refusione munerum emissam ab alio proconsule non liceat refricari. Et ideo spectabilitas tua saluberrimae ac iustissimae praeceptionis formam secuta prohibebit in posterum eos ad discussionem transacti muneris constringi, quos claruit acceptae securitatis prosperitate laetari. Dat. V kal. mai. Ravennae post cons. Felicis et Tauri vv. cc. (429 apr. 27).

 

CTh.12.1.186

Idem aa. Celeri proconsuli Africae. Legatio proconsularis provinciae per bubulcum spectabilem virum comitem curiales pro aliis, qui nec in eodem territorio possident, deflevit adstringi, quod ab obnoxiis saepe debetur devotissimi quique cogantur exsolvere. Quae res pro arbitrio compulsorum vel opinatorum sive iudicum in eam famam mali iugitate pervenit, ut nullus paene curialis idoneus in ordine cuiusquam urbis valeat inveniri. Cuius praesumptionis abolita consuetudine iubemus neminem curialem pro alieni territorii debitis adtineri, sed tantum municipem pro gleba propria conveniri. Spectabilitas tua, salubrem sanctionem secuta, unumquemque debitorem suo deinceps nomine faciet adtineri. Dat. V kal. mai. Ravennae post cons. Felicis et Tauri vv. cc. (429 apr. 27).

 

CTh.12.1.187

Idem aa. Isidoro praefecto praetorio. Qui ante hanc legem spectabilium vel illustrium quocumque modo sortiti sunt dignitatem, parto semel honore et privilegiis perfruantur. Si qui vero postea ex decurionibus vel subiectis curiae ad spectabilium gradum processerint, per se tam curialia quam senatoria subeant munera eorumque liberi post senatoriam suscepti dignitatem patrum obstringantur exemplo. Quod si qui inter illustres etiam viros locum occupaverint non laborioso administrationis actu, sed honorario titulo dignitatis, senatui quidem per se respondeant, curiae vero per substitutos suarum periculo facultatum satisfaciant; quorum liberos et post eorum illustrem dignitatem progenitos non solum senatorum, sed etiam decurionum munia per se, non per subrogatos, subire conveniet. Et cetera. Dat. III non. april. Constantinopoli Isidoro et senatore conss. Eodem exemplo Eubulo praefecto praetorio Illyrici. (436 apr. 3).

 

CTh.12.1.188

Idem aa. Isidoro praefecto praetorio. Post alia: si qui decurio aut subiectus curiae ullam ante hanc legem gessit militiam aut coeptam dudum etiamnunc gerit aut causidicinam in foro amplissimae praefecturae Orientis atque Illyrici vel urbano profitetur iudicio, in eodem latarum pridem constitutionum sanctio observetur. Post hanc vero legem si quis ex his ausus fuerit ullam affectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod patriae debetur valeant declinare. Et cetera. Dat. III non. april. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 apr. 3).

 

CTh.12.1.189

Idem aa. Isidoro praefecto praetorio. Alexandrinis principalibus, etsi advocatione fungantur, nihilo minus peregrinatio ne incumbat nec cura publica nisi in sua tantum civitate committatur. Et primus curiae, qui in muneribus universis expletis ad summum pervenerit gradum, comitivae primi ordinis frui per quinquennium dignitate praestita nec senatoriis minime functionibus obstringatur, in curia tamen permaneat. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).

 

CTh.12.1.190

Idem aa. Isidoro praefecto praetorio. Quinque primates ordinis Alexandrini a corporalibus iniuriis immunes esse censemus, ut voce libera commoditates patriae defendant, cum possint, si quid egerint criminose, pecuniariis coherceri dispendiis. Aestimabuntur autem praesente curia viri spectabilis augustalis iudicio. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).

 

CTh.12.1.191

Idem aa. Isidoro praefecto praetorio. Eum, qui XXX annos in Alexandrina civitate civilibus inhaeserit muneribus, corporalibus muniis, non pecuniariis excusari conveniet, habita consideratione videlicet meritorum, ut hoc bene cogniti privilegium consequantur nec eo passim fruantur indigni. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).

 

CTh.12.1.192

Idem aa. Isidoro praefecto praetorio. Si quos spontaneos hypomnematografi munificos suis exhortationibus ad publicas nominaverint functiones, Augustalis iubemus non expectandum esse consensum, qui fit plerumque venalis, sed utriusque partis sufficere voluntatem, ut incipiat functio, quam nullus incusat, tum ad memoratum iudicem tam nominati quam etiam creatoris consona relatione currente: quam si suscipere vel confirmare distulerit, sciat se XXV auri librarum condemnatione plectendum. Dat. prid. non. aug. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 aug. 4).


CTh.12.2.0. De praebendo salario.


CTh.12.2.1

Imp. Constantius a. ad Marcellinum comitem Orientis. Post alia: nulli salarium tribuatur ex viribus rei publicae nisi ei, qui iubentibus nobis specialiter fuerit consecutus. Gravitas igitur tua placitis obsequatur. Et cetera. Dat. V non. octob. Constantinopoli Limenio et Catullino conss. (349 oct. 3).


CTh.12.3.0. De praediis et mancipiis curialium sine decreto non alienandis.


CTh.12.3.1

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio. Si quis decurionum vel rustica praedia vel urbana vel quaelibet mancipia venditor necessitate coactus addicit, interpellet iudicem competentem omnesque causas singillatim quibus stranguilatur exponat, ut mereatur valituram in perpetuum comparatori probata adsertione sententiam. Ita enim fiet, ut nec inmoderatus venditor nec emptor inveniatur iniustus. Denique nihil erit postmodum, quo venditor vel circumventum se insidiis vel obpressum potentia comparatoris queri debeat, quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de voluntate patuerit comparantis. Quod si quis contra vetitum occultis molitionibus per subpositas fraude personas cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator exstiterit, sciat se pretio quod dederit et loco, quem comparaverit, esse privandum. Dat. VIII kal. dec. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 nov. 24).

 

CTh.12.3.2pr.

Impp. Honorius et Theodosius aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Quoniam de constitutione inclytae recordationis avi nostri de alienandis praediis curialium promulgata dubitatum est, utrum soli principales sine decreti interpositione collegarum possessiones emere vetentur an omnibus comparandorum huiuscemodi fundorum copia sine praedicta observatione negata sit, generali sanctione decernimus, ut, si curialis praedium urbanum aut rusticum vendat cuiuscumque condicionis emptori, apud rectorem provinciae idoneas causas alienationis alleget, non perfunctorie a iudice, sed verissime requirendas, ut ita demum distrahendae possessionis facultatem accipiat, si alienationis necessitatem probaverit. Infirma enim erit venditio, si haec fuerit forma neglecta, ita ut et pretium emptor amittat et venditori cum fructibus illaesam possessionem restituat. Quae quidem de futuris contractibus observanda sunt. (423 aug. 9).

CTh.12.3.2.1

Praeteritas vero emptiones in osdroena specialiter provincia confectas, licet ex tempore legis sub divo avo nostro promulgatae sine gestorum testificatione a qualibet persona celebratas infirmari oporteat, tamen ex prima transacta nuper indictione ita volumus infirmari, ut alterius fortunae vel honoris homines, qui sine decreto praedia curialium in memorata provincia compararunt, receptis pretiis possessiones quas emerant dominis restituant ita ut, si usuras vel sumptus rei melioratae poposcerint, a venditore percipiant, fructus invicem reddituri. Dat. V id. aug. Eudoxiopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 aug. 9).


CTh.12.4.0. De imponenda lucrativis descriptione.


CTh.12.4.1

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Ii qui ex lucrativa causa possessiones detinent, quae aliquando curialium fuerint, pro singulis earum iugis et capitibus quaternas siliquas annuas ordinibus nomine descriptionis exsolvant, ita ut praebitionis istius forma non praeiudicet illis civitatibus, in quibus consuetudo praecedens vel pacta quaedam vel alia necessitas ampliorem summam exigi persuadet. Et cetera. Dat. V id. iun. Constantinopoli Felice et Tauro conss. (428 iun. 9).


CTh.12.5.0. Quemadmodum munera civilia indicantur.


CTh.12.5.1

Imp. Constantinus a. Tiberiano comiti per Africam. Ii magistratus, qui sufficiendis duumviris in futurum anni officium nominationes impertiunt, periculi sui contemplatione provideant, ut, quamvis populi quoque suffragiis nominatio in Africa ex consuetudine celebretur, tamen ipsi nitantur pariter ac laborent, quemadmodum possint ii, qui nominati fuerint, idonei repperiri. Nam aequitatis ratio persuadet, nisi idonei fuerint nominati, ipsos, quorum est periculum, adtineri. Dat. Nicomediae III kal. aug. Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 iul. [?] 30).

 

CTh.12.5.2

Idem a. ad concilium provinciae Africae. Sacerdotales et flamines perpetuos atque etiam duumvirales ab annonarum praeposituris inferioribusque muneribus inmunes esse praecipimus. Quod ut perpetua observatione firmetur, legem hanc incisam aeneis tabulis iusssimus publicari. Proposita XII kal. iun. Karthagine Feliciano et Titiano conss. (337 mai. 21).

 

CTh.12.5.3

Impp. Arcadius et Honorius aa. Probino proconsuli Africae. Quis tam inveniri iniquus arbiter rerum potest, qui in urbibus magnifico statu praeditis ac votiva curialium numerositate locupletibus ad iterationem quempiam transacti oneris impellat, ut, cum alii necdum paene initiati curiae sacris fuerint, alios continuatio et repetitae saepe functiones adficiant? Dat. XVI kal. april. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 mart. 17).


CTh.12.6.0. De susceptoribus, praepositis et arcariis.


CTh.12.6.1

Imp. Constantinus a. ad edictum. Si quem susceptorem evertisse constiterit rationem et ad solvendum non esse idoneum, creator eius hac necessitate teneatur, ut, quidquid ille dilapidavit, ipse de propriis rebus instauret compellaturque damnum omne sarcire, quod non esset illatum, si in idoneis nominandis competens adhibitum esset examen. Dat. VII id. april. Crispo II et Constantino II cc. conss. (321 apr. 7).

 

CTh.12.6.2pr.

Idem a. ad Eufrasium rationalem trium provinciarum. Post alia: pro multis etiam et in diversis locis constitutis liceat simul auri pondus inferre, ita ut pro omnibus fundis securitas emissis cautionibus detur, ne separatim ab unoquoque auro exacto multis et adsiduis incrementis provincialium utilitas fatigetur. (325 iul. 19).

CTh.12.6.2.1

Hoc quoque addimus, ut unusquisque quod debet intra anni metas, quo tempore voluerit, inferat et per tabularium apparitorem illatio cognoscatur absque omni mora auro suscipiendo, ne quis in aliena civitate sumptus faciat vel, quod est gravius, legem commissi frustratus incurrat. Nam si solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis contestationem debebit proponere, ut hoc probato et ipse securitatem debitam commissi nexu liberatus cum emolumentis accipiat et qui suscipere neglexerit, eius ponderis quod debebatur duplum fisci rationibus per vigorem officii tui inferre cogatur. Dat. XIIII kal. aug. Paulino et Iuliano conss. (325 iul. 19).

 

CTh.12.6.3

Impp. Constantius et Constans aa. Claudio praefecto annonae Alexandriae. Susceptores centesimae dimidium, annotatores vero ceterorumque officiorum diversos homines, quos rationibus constat obnoxios esse, alterum dimidium habere censuimus, et nihil impetratoribus beneficii per rescriptum adversus ordinem constitutionis possint prodesse commenta. Dat. kal. aug. Limenio et Catullino conss. (349 aug. 1).

 

CTh.12.6.4

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Ad virum clarissimum proconsulem Africae dari litteras iubemus, ut, sive ex principalium sive ex honoratorum numero pro merito fidei suae industriaeque susceptor vestium electus fuerit, huiusmodi necessitatis sarcinam uno dumtaxat anno sustinere praecipiatur: exceptis tamen his, qui palatinae militiae privilegiis muniuntur vel qui officiis ac ministeriis functi merito stipendiorum, merito dignitatis ornatum se adprobant consecutos: ita tamen, ut creationis periculum a proconsulari officio non recedat. Dat. XIIII kal. iul. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. 18).

 

CTh.12.6.5

Idem aa. ad Secundum praefectum praetorio. Perpenso prospeximus studio, ut susceptores et praepositi horreorum ex praesidali officio, qui per diversa officia militiae sacramenta gestarunt, congrua ratione crearentur. Sed quoniam praeses ciliciae adseruit deesse ex his corporibus quibus possit haec sollicitudo committi, ne in praesens tempus fisci nostri seu publica emolumenta vaccillent, excellentia tua, ubi eos deesse perviderit, quos susceptores ac praepositos creari scitis prioribus iusseramus, vetustum morem consuetudinemque sectabitur, scilicet ut ex eo ordine constituantur, ex quo ante consueverant ordinari, modo ut ipse ciliciae praeses et ceteri magnitudinis tuae litteris urgeantur, ut idoneos ex diversis officiis tota sagacitate vestigent eosque gerere praestitutam scitis nostrae mansuetudinis sollicitudinem faciant. Nam si qui per gratiam fuerint praetermissi, necesse habet exigere publica commoditas ultionem. Nec enim dubium est eos officiales, qui nunc diversis officiis obsecundant, plurimos praetermittere, quorum si qui in huiusmodi fuerint arte deprehensi, dabunt poenas, facultatibus traditis curiis, etiam capitis ac salutis. Dat. IIII non. iul. Caesarea Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iul. 4).

 

CTh.12.6.6

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Tametsi iam lege apertissime cautum sit de officiis diversis, quae extra palatium sunt, susceptores debuisse constitui, tamen et hac iussione similiter designamus ab his, qui in officio magistrorum equitum et peditum militarunt, si quidem ordinis sint militaris, inquietudinem submovendam, eligendos autem susceptores e diversis officiis, scilicet quae extra palatium deputantur, additis etiam largitionalibus civitatum, quos post militiam volumus inter cetera corpora susceptionis munus agnoscere. Dat. XV kal. aug. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iul. 18).

 

CTh.12.6.7

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Ad susceptionem specierum veniant, qui ante omnia sciant se decuriones non esse. Ex corpore igitur diversorum officiorum quisquis idoneus repperitur tam moribus quam facultatibus, veluti matriculae per singulas provincias nomen suum adscribat, ut hac ordinatione dispositi annuas susceptiones peragant, ita ut nihil praeterea muneris pertimescant, atque expleta susceptione erogationibusque perfectis transacto illo officio cum aput iudicem fidele obsequium comprobarint, iudicii nostri digna praemia consequantur. Adiungi autem ad hoc corpus debent etiam illi, qui ex officiis singulis sint, hoc est ex tabulariis et numerariis similibusve officiis eorum officiorum, de quorum ordine hoc corpus constitui volumus. Quicumque vero ex his ad honores potiores per suffragium pervenerint, susceptionis munus perfungantur ita, ut salva sit dignitas quam habent, nec ex hac ordinatione curiale consortium pertimescant. Dat. prid. non. aug. Sirmio Valentiniano et Valente aa. conss. (365 aug. 4).

 

CTh.12.6.8

Idem aa. ad Secundum praefectum praetorio. Iuxta inveteratas leges nominatores susceptorum et eorum, qui ad praeposituram horreorum et pagorum creantur, teneantur obnoxii, si minus idonei sint qui ab iisdem fuerint nominati, nec quicquam ex eorum substantia celebrata per interpositam personam emptione mercentur. Dat. III kal. aug. Constantinopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iul. [?] 30).

 

CTh.12.6.9

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae. Susceptores specierum idcirco per illyrici provincias ex officialium corpore creari praecepimus, quod cognitum est illos et re et fide idoneos haberi quam eos, qui in curia suscipere consueverint. Verum in provinciis africae tua sinceritas hoc ab his officium iubeat amoveri atque eos susceptores specierum annonariarum manere, quos ad hanc necessitatem vetus consuetudo constringit, maxime cum, si susceptores de curia dati aliquid vel neglegentia vel fraude decoxerint, ad redintegrationem specierum, sicuti moris est, ordo qui creaverit possit artari. Acc. prid. kal. sept. Constantinae Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? aug. 31).

 

CTh.12.6.10

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Susceptores novi non modo praesentis anni debita, verum etiam species, quae ex reliquis inferuntur, quia novae sunt ac recentes, suscipiant. Dat. prid. kal. nov. Romae Valentiniano et Valente aa. conss. (365 oct. 31).

 

CTh.12.6.11

Idem aa. ad Florentium comitem sacrarum largitionum. Neminem biennio iugi allegationis officiis inservire permittat, neminem ab huiusmodi munere ad idem munus adstringi, nisi prius se vinculo sollicitudinis superioris absolverit. Nam neque eos qui placuerint gravare iusti est neque illos qui displicuerint tenere prudentis. Integro igitur singuli anniversario anno transcurso cogantur exponere, quibus titulis suscepta disperserint, ut facilius, si quis in furto fuerit deprehensus, recentem queat redintegrare iacturam. Dat. XV kal. oct. Mantebri Gratiano n. p. et dagalaifo conss. (366 sept. 17).

 

CTh.12.6.12

Idem aa. ad Rufinum praefectum praetorio. Nulla debet esse causatio, quin solidi ex quocumque titulo congregati, sicut iam pridem praecepimus, in massam obryzae soliditatemque redintegrentur. Et ita fiat omnis illatio, ut largitionalium et prosecutorum allectorumque fraudibus aditus obstruatur. Facile etenim eos provinciae rector a dispendio vindicabit, qui binis solidis seu ternis necessitatem solutionis implebunt, si, postquam viritim nominatimque susceperint solidos plurimorum ea, quam superius memoravimus, qualitate poscenda, omnium debitum confletur in massam. Sane si idem suscipientium deprehenditur quod fuerat ante fastidium, cum obryzae materies adferatur, quae non potest displicere, sub congrua animadversione plectendus est, qui id calumniatur et reprobat, quod ad compendium simplicis satisfactionis inventum est. Prius tamen ad comitatum mansuetudinis nostrae massa obryzae, quae fuerit repudiata, mittatur, ut qua sit mente reiecta, videamus. Dat. IIII id. nov. Gratiano n. p. et Dagalaifo conss. (366 nov. 10).

 

CTh.12.6.13pr.

Idem aa. ad Germanianum comitem sacrarum largitionum. Quotienscumque solidi ad largitionum subsidia perferendi sunt, non solidi, pro quibus adulterini saepe subduntur, sed aut idem in massam redacti aut, si aliunde qui solvit potest habere materiam, auri obryza dirigatur, pro ea scilicet parte, quam unusquisque dependit, ne diutius vel allecti vel prosecutores vel largitionales adulterinos solidos subrogando in compendium suum fiscalia emolumenta convertant. (367 ian. 8).

CTh.12.6.13.1

Illud etiam cautionis adicimus, ut, quotienscumque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepto. Et cetera. Dat. VI id. ian. Romae Lupicinio et Iovino conss. (367 ian. 8).

 

CTh.12.6.14

Idem aa. Alexandriano comiti rerum privatarum. Singulas tantum dependant centesimas, qui reditus domui nostrae debitos arcariis quotannis iuxta consuetudinem tradunt, ita tamen, ut earum quoque singularum centesimarum ratio semper evidens scientiae tuae digesta referatur, ut erogationibus cunctis aperta instructione patefactis reliquorum ratio ex eadem centesima possit agnosci. Dat. VII kal. oct. Dorostoli Lupicino et Iovino conss. (367 sept. 25).

 

CTh.12.6.15

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Probo praefecto praetorio. A possessoribus per tres vices petatur annona. In epimetris autem eam consuetudinem sinceritas tua faciat observari, ut in aridis quidem fructibus centesimam levandi dispendii causa a possessore susceptor accipiat, laridi vero et vini vicesimam consequatur. Proposita VII id. ian. Savariae Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 ian. 7).

 

CTh.12.6.16

Idem aaa. ad Chilonem. Frumenta, quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus annotentur. Non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta constitui. Dat. V id. april. Treviris post cons. Gratiani a. III et Equiti v. c. (375 apr. 9).

 

CTh.12.6.17

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. have Hypati karissime nobis. Unus posthac in una dioecesi auri vel argenti susceptor ne sit, nec diu penes ipsos susceptores maneat facta collatio, sed statim quodcumque a provincialibus fuerit exsolutum, sacris thesauris inferatur. Dat. III kal. mai. Constantinopoli post cons. Antoni et Syagri. (383 apr. 29).

 

CTh.12.6.18

Idem aaa. Flaviano proconsuli Asiae. Quisquis posthac, quem exactionis vel susceptionis provincia manet, non specialiter et quid et in qua specie et ex quibus titulis et pro qua indictione videatur accepisse rescripserit, quadrupli eius rei, quam debitor dedisse se dicit, illatione multetur. Officium quoque, nisi ad fraudes, si forte deinceps iteratae fuerint, detegendas....tale commissum et inquisitioni subiaceat. Dat. VI id. mai. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 mai. 10).

 

CTh.12.6.19

Idem aaa. ad Postumianum praefectum praetorio. In singulis stationibus et mensurae et pondera publice collocentur, ut fraudare cupientibus fraudandi adimant potestatem. Dat. V non. octob. Merobaude II et Saturnino conss. (383 oct. 3).

 

CTh.12.6.20 [=brev.12.2.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Cynegio pf. p. Exactores vel susceptores in celeberrimo coetu curiae, consensu et iudicio omnium, sub actorum testificatione firmentur, provinciarumque rectoribus eorum nomina, qui ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. Et animadvertant, quicumque* nominaverint, ad discrimen suum universa, quae illi gesserint, redundare. Dat. VI. kal. nov. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio coss.

Interpretatio. Exactores et susceptores publicae functionis non secretim, sed publice praesentibus aliis curialibus vel populo necessitates agendas expediendasque suscipiant: et qui nominati vel electi fuerint, iudicibus innotescant: scituris his, qui de electione talium fuerint apud acta professi, quod, si quid everterint, ad eorum, a quibus electi sunt, dispendium pertinebit.

 

CTh.12.6.21pr.

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio. Modios aeneos seu lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modiis sciat, quid debeat susceptoribus dare; ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sextariorumque vel ponderum normam putaverit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum. (386 nov. 28).

CTh.12.6.21.1

Et submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagensimas, hordei quadragensimas, vini et laridi vicensimas susceptoribus dari praecipimus. Humanitatis autem necessitate commoniti susceptoribus in armeniae susceptionibus longinquitatis causa frumenti et hordei quadragensimas, vini et laridi quintas decimas dari praecipimus. Dat. IIII kal. dec. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio v. c. conss. (386 nov. 28).

 

CTh.12.6.22 [=brev.12.2.2]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Paulinum praefectum Augustalem. Non perpetui exactores in continuata vexandorum provincialium potestate, veluti concussionum dominatione, teneantur, sed per annos singulos iudiciaria sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo civitatis aut raritas ordinis eos per biennium esse compellat. Quod nisi factum fuerit, scias, te et officium tuum non minus mulcta quam gravi poena esse plectendum. Dat. prid. kal. dec. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio v. c. coss.

Interpretatio. Lex ista hoc iubet, non debere exactores, qui uno anno exegerint, secundi anni exactionem suscipere et possessores superflua exactione vexare. Sed hoc observari debere, ut annis singulis iudiciaria electione mutentur, nisi forte aut consuetudo civitatis aut raritas curialium per biennium eos exactores esse compellat. Aliter enim si factum fuerit, et iudicem et officium suum mulcta pariter et gravis poena constringat.

 

CTh.12.6.23

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Susceptores praesentibus defensoribus et modum iugationis possessorum et species singulas vel earum numerum quantitatemque perscribant. Dat. IIII kal. dec. Constantinopoli Timasio et Promoto conss. (389 [?] nov. 28).

 

CTh.12.6.24

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad senatum et populum. Post alia: susceptores canonis horreorumque praepositi singulis annis audiente viro spectabili vicario et praefecto annonae expensionem susceptarum specierum probare cogantur, ita ut, si qui eorum idonei probabuntur, quinquennio in huius officii statione permaneant et electi deinceps de curiis memorato muneri subrogentur. Et cetera. Dat. XII kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 15).

 

CTh.12.6.25

Idem aa. Firmino comiti rerum privatarum. Palatinum iubemus procurare officium, ut nullus praepositurae vel cuiuscumque susceptionis subeat munus, antequam iuxta legem divae memoriae Gratiani et susceptorum substantiae et fideiussorum facultates diligenti descriptione collectae ad eiusdem officii notitiam perferantur, cessante responso, quod per subreptionem in aerarii nostri dispendium elicitum est. Dat. XV kal. april. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 mart. 18).

 

CTh.12.6.26

Idem aa. Benigno vicario urbis Romae. Securitates semel publicatas et gestis lectas vini susceptoribus imputari et coeptam arcae discussionem volumus in apertum quaesita ratione deduci et omnes publicas securitates quae gestis tenentur a susceptoribus ferri accepto. Dat. VI id. iun. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. 8).

 

CTh.12.6.27pr.

Idem aa. Pompeiano suo salutem. Ne fraude susceptorum, dum subducunt eos, qui apochas scripserunt, denuo soluta poscantur, manifeste sancimus, ut periculo totius corporis intra ipsam indictionem mutare eos non liceat, a quibus emissae sunt securitates, nisi falsitatis arguantur, et plurima improbare non audeant. (400 dec. 31).

CTh.12.6.27.1

Item a tabulariis quadrimenstruos breves publicari iubemus, ut, si isdem relatae securitates fideliter continent debitum, duplex non teneat exactio. (400 dec. 31).

CTh.12.6.27.2

Si autem aliquid a susceptore vel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat, nemo eorum semel in interversione convictus id rursus officium gerat, in quo ante decoxit, etsi rescriptum nostrum elicitum clandestina supplicatione detulerit. Dat. prid. kal. ian. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 dec. 31).

 

CTh.12.6.28

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Si apochae ad susceptores nomine militum deferantur, nihil ex ea pecunia intra provinciam tibi creditam prorogetur, quam sub testificatione gestorum ad instructionem provinciae numidiae vel mauretaniae oportet integram pervenire, ut illic devotissimus miles emolumenta sibi debita ex integro consequatur. Si quis autem post interdictum mansuetudinis nostrae apochas putaverit esse deferendas, inaniter eas sciat esse delatas nec in acceptum ei qui susceperit referendum. Dat. IIII kal. mart. Mediolano post cons. Stilichonis et Aureliani vv. cc. (401 febr. 26).

 

CTh.12.6.29

Idem aa. et Theodosius a. Septimino proconsuli Africae. Dudum praecepimus, ut ex corpore negotiatorum ad suscipiendam tuendamque aurariae nostrae rationem adponeretur idoneus, qui tamen fide omnium et periculo fuisset electus. Et nunc eadem renovantes ex negotiatorum sive quolibet alio corpore ad suscipiendam arcae rationem idoneum adponi praecipimus ea dumtaxat condicione servata, ut tam de suis quam officii sui facultatibus iudices noverint eruendum, si quid ille ex commissa sibi ratione crediderit usurpandum. Dat. X kal. mart. Ravennae Theodosio a. I et Rumorido conss. (403 febr. 20).

 

CTh.12.6.30

Idem aaa. Lucio comiti sacrarum largitionum. Duos tabularios et susceptores totidem per universas provincias oportere constitui clementia nostra praecepit. Super hoc autem admonuimus et praetorianam amplissimam praefecturam, quo sciret eos, qui aurum largitionale susceperunt, nihil cum arcae ratiociniis habere commune, iudices autem provinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali poena plectendos, si hoc vel in praesenti non fuerit custoditum vel postea commutatum. Dat. VI kal. feb. Basso et Philippo conss. (408 ian. 27).

 

CTh.12.6.31

Impp. Honorius et Theodosius aa. Euchario suo salutem. Humilibus officiis aut extraordinariis oneribus occupari curiales non patimur, ne publica vaccillet utilitas. Susceptionem itaque vestium aequius est ab officio proconsulari vel ab his qui in eodem meruerunt sollemniter procurari. Horum namque interest huiusmodi explorare rationem et quaerere qualitatem eorum, quorum ad contuendum cura commodior est. Neque enim aequum est, ut ad officium lucella, ad curialem susceptionis tantum damna pertineant. Hanc igitur ab ordinibus iniuriam submovemus, exceptis his, si qui curialium officio memorato aut militasse aut militare fuerit deprehensus. Dat. prid. kal. mart. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 febr. 29).

 

CTh.12.6.32pr.

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Volusiano praefecto praetorio. Post alia: aurum sive argentum quodcumque a possessore confertur, arcarius vel susceptor accipiat, ita ut provinciae moderator eiusque officium ad crimen suum noverit pertinere, si possessoribus ullum fuerit ex aliqua ponderum iniquitate illatum dispendium. (429 febr. 27).

CTh.12.6.32.1

Possessori sane securitatem sub designatione titulorum arcarius vel susceptor emittat et quidquid ex pronvinciis ad nostrum dirigetur aerarium, id non solum ad illustres viros aerarii nostri comites, sed etiam ad eminentiam tuam pari relatione deferatur. (429 febr. 27).

CTh.12.6.32.2

Contra haec nostra si quicquam vetito ausu palatinus audebit, licebit provinciae moderatori eundem correptum ad sublimitatis tuae iudicium sub prosecutione dirigere, licebit provinciali, etsi probatur obnoxius, palatini contra vetitum exactionem sibi vindicantis temeritatem legitime repellere. Quam si provincialis pulsare nequiverit et delata ad illustres viros aerarii comites querimonia impediente palatino officio non meruerit ultionem, tunc demum licebit magnificentiae tuae possessorum querellas et probata aput se dispendia vindicare. Dat. III kal. mart. Ravennae post cons. felicis et tauri vv. cc. (429 febr. 27).

 

CTh.12.6.33

Idem aa. Theodosio praefecto praetorio. A Byzacena provincia dudum impetratum fuisse comperimus, ut urbium suariorum curiales horreorum custodiam curamque susciperent; ideoque sancimus proconsularis provinciae horreis non praefici principalem. Dat. XV kal. mar. Ravennae Theodosio XIII et Valentiniano V aa. conss. (430 febr. 15).


CTh.12.7.0. De ponderatoribus et auri illatione.


CTh.12.7.1

Imp. Constantinus a. ad Eufrasium rationalem trium provinciarum. Si qui solidos appendere voluerit, auri cocti septem solidos quaternorum scripulorum nostris vultibus figuratos adpendat pro singulis unciis, XIIII vero pro duabus, iuxta hanc formam omnem summam debiti illaturus. Eadem ratione servanda, et si materiam quis inferat, ut solidos dedisse videatur. Aurum vero quod infertur aequa lance et libramentis paribus suscipiatur, scilicet ut duobus digitis summitas lini retineatur, tres reliqui liberi ad susceptorem emineant nec pondera deprimant nullo examinis libramento servato, nec aequis ac paribus suspenso statere momentis. Et cetera. Proposita XIIII kal. aug. Paulino et Iuliano conss. (325 iul. 19).

 

CTh.12.7.2

Imp. Iulianus a. ad Mamertinum praefectum praetorio. Emptio venditioque solidorum, si qui eos excidunt aut deminuunt aut, ut proprio verbo utar cupiditatis, adrodunt, tamquam leves eos vel debiles nonnullis repudiantibus impeditur. Ideoque placet quem sermo Graecus appellat per singulas civitates constitui Zygostaten, qui pro sua fide atque industria neque fallat neque fallatur, ut ad eius arbitrium atque ad eius fidem, si qua inter vendentem emptoremque in solidis exorta fuerit contentio, dirimatur. Dat. VIIII kal. mai. Salonae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 apr. 23).

 

CTh.12.7.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Dracontium. Si quid ex proscriptionibus vel condemnationibus deposcitur, si quid ex ceteris titulis, qui annui atque sollemnes sunt vel veteres vel recentes, aut peculiaris in singulis aut certa per paucos aut uniformis in cunctos cogit indictio, non in materia conferatur, sed sub condicionalium oculis ac periculis diu multumque flammae edacis examine in ea obryza detinetur, quemadmodum pura videatur. Dat. prid. non. aug. Nemasia post cons. Gratiani n. p. et Dagalaifi. (367 aug. 4).


CTh.12.8.0. De auri publici prosecutoribus.


CTh.12.8.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Auri prosecutores partim nulla praemissa, ut adsolet, prosecutoria aurum praesumunt, partim diutius retentant quod statim fuerat adsignandum. Ideoque censemus, ne quis absque praecepto viri illustris comitis sacrarum largitionum vel coquendum aurum sumat vel capiat deinceps retinendum. Dat. XIII kal. aug. Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 iul. 20).


CTh.12.9.0. De his, quae ex publica collatione illata sunt, non usurpandis.


CTh.12.9.1

Imp. Constantinus a. Nullus iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione obposita vel invadat vel conetur invadere. Dat. prid. non. mart. Treviris Paulino et Iuliano conss. (325 [?] mart. 6).

 

CTh.12.9.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. have, Lampadi karissime nobis. Nullus penitus ex eo, quod refertur in conditis vel in arca continetur, ad quemlibet titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum iussione perceperit. Dat. III id. april. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 apr. 11).

 

CTh.12.9.3

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio. Post alia: sciant iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel eo, quod ex isdem titulis exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malunt gravissima severitate suam licentiam coherceri. Dat. XVI kal. iun. Mediolano Theodoro cons. (399 mai. 17).


CTh.12.10.0. Ne praefectianus exactoris vel curiosi vel horreorum custodis fungatur officio.


CTh.12.10.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Zosimum praesidem Epiri Novae. Comperimus imperatoriae iussionis auctoritate neglecta praefectianos ad perniciem provincialium exitiumque remeasse et exactionibus in provincia meritis tuis credita vel potius lucris et quaestibus suis contra vetitum laborare, praeterea vel horreorum gerere custodiam vel curarum ius atque arbitrium sibi praesumere. Horum si quis existat, volumus huius auctoritate praecepti in futurum susceptorum officiis eum deputari deque eius nomine universa clementiae nostrae auribus intimari. Dat. XIIII kal. dec. Mediolano Valentiniano et Valente IIII aa. conss. (373 [365] nov. 18).


CTh.12.11.0. De curatoribus kalendarii et fideiussoribus eorum.


CTh.12.11.1pr.

Imp. Constantinus a. Locrio Verino suo salutem. Aput eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes kalendarii perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exolvant, cum simul et rei publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri. (314 ian. 30).

CTh.12.11.1.1

Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicae civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari. Itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen kalendario civitatis alicuius invenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur. Ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quae aput eum resederit transferri ad idoneum oportebit. (314 ian. 30).

CTh.12.11.1.2

Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores quidem, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere, cum huiusmodi casibus rem publicam placuerit fortuita dispendia sustinere; qui vero aliquid ex eiusdem bonis principali liberalitate fuerint consecuti, iuxta legem latam obnoxii erunt rei publicae habita solidarum facultatum consideratione, quae fuerant debitoris, cum pecuniam rei publicae sumeret, ut pro rata corporis, quod ex largitate nostra retinent, competentem sortis atque usurarum partem exigantur. (314 ian. 30).

CTh.12.11.1.3

Quod si quis debitor non comparuerit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id quoque debitum convenit ad dispendium rei publicae pertinere. Ideoque periculo curatoris kalendari et magistratuum et creatorum aput idoneos vel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est. Proposita III kal. feb. Volusiano et Anniano conss. (314 ian. 30).

 

CTh.12.11.2

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Hellenium vicarium urbis. Kalendariorum nomen tam oleariae arcae quam frumentariae non multo ante oratio ad senatum missa noscitur antiquasse. Ne igitur ea, quae aboleri ante censuimus, novis calumniarum facibus inardescant, tua providebit instantia. Nos enim, quo sanctius quae cauta sunt observentur, XX librarum auri multa iudicem censuimus esse plectendum ac primates officii capitali cohercendos esse sententia. Dat. non. aug. Honorio n. p. et Evodio conss. (386 aug. 5).


CTh.12.12.0. De legatis et decretis legationum.


CTh.12.12.1

Impp. Constantius et Constans aa. ad Taurum praefectum praetorio. In Africanis provinciis universis conciliis liberam tribuo potestatem, ut congruente arbitrio studii condant cuncta decreta aut commodum quod credunt consulant sibi, quod sentiunt eloquantur decretis conditis missisque legatis. Nullus igitur obsistat coetibus dictator, nemo conciliis obloquatur. Dat. kal. aug. Mediolano Arbitione et Lolliano conss. (355 aug. [?] 1).

 

CTh.12.12.2

Idem aa. et Iulianus c. Musoniano praefecto praetorio. Nullus ad gentem axumitarum et homeritarum ire praeceptus ultra annui temporis spatia debet Alexandriae de cetero demorari nec post annum percipere alimonias annonarias. Dat. XVIII kal. feb. Mediolano indictione XV Constantio a. VIII et Iuliano c. conss. (356 ian. 15).

 

CTh.12.12.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Provinciales desideriorum suorum decreta initio aput acta ordinariorum iudicum prosecuti ad sedis tuae eminentiam mittant, ut impudentior petitio refutetur aut iustior petita commoda consequatur. Si qua autem eiusmodi fuerint, quae magnificentiam tuam probabili cunctatione destringant, super his satis erit consuli scientiam nostram, ita ut cunctas petitiones cum litteris tuis legatorum unus advectet. Dat. III kal. iun. Serdicae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. [?] 30).

 

CTh.12.12.4

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Iuxta legem divi Constantini nihil post tractatum habitum civitatum voluntate mutetur sive mutiletur, sed integrae atque illibatae civitatum petitiones ad magnificentissimae sedis tuae notitiam perferantur, ut sit examinis tui, quaenam ex his auxilio tuo implenda protinus, quae clementiae nostrae auribus intimanda videantur. Dat. VII id. sept. Aquileiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 7).

 

CTh.12.12.5

Idem aa. Victori duci Aegypti. Cum legati gentilium venerint, obsignari eorum tabulas oportet, ut ad mansuetudinem nostram fides earum, quae a regulis profectae fuerint, litterarum et numerus perferatur, ne per hanc occasionem etiam addendi in epistulis possit his facultas aperiri. Dat V kal. ian. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 dec. 28).

 

CTh.12.12.6

Idem aa. et Gratianus a. ad Claudium proconsulem Africae. Legati, qui ad comitatum nostrum non cum necessariis desideriis et probabilibus rebus advenerint, cum iniuria sui ad provinciam animalibus propriis revertentur. Dat. IIII non. feb. Treviris Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 febr. 2).

 

CTh.12.12.7

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio. Cum desideria sua singulae civitates cupiunt explicare, non viritim legatos mittant ad nostri numinis comitatum, sed tractatu habitoque conventu tres e provincia, qui petitiones advehant, deligantur; multae competentis denuntiatione praestrictis his, ....qui provincias moderantur. Dat. VI kal. aug. Constantinopoli Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iul. [?] 27).

 

CTh.12.12.8

Idem aaa. ad Severum praefectum Urbi. Quaecumque civitas legatos ad sacrarium nostrum voluerit ordinare, libera ei tribuatur facultas, ita tamen, ut a te probata atque elimata ad nos desideria perferantur. Proposita Karthagine VIII kal. april. post cons. Syagrii et Eucherii vv. cc. (382 mart. 25).

 

CTh.12.12.9pr.

Idem aaa. ad provinciales. Sive integra dioecesis in commune consulerit sive singulae inter se voluerint provinciae convenire, nullius iudicis potestate tractatus utilitati earum congruus differatur neque provinciae rector aut praesidens vicariae potestati aut ipsa etiam praefectura decretum aestimet requirendum. (382 mai. 10).

CTh.12.12.9.1

Illud etiam addimus, ut si integra dioecesis unum vel duos elegerit, quibus desideria cuncta committat, redae cursualis unius isdem tribuatur evectio; si vero singulae provinciae separatim putaverint dirigendos, singularum angariarum copia praebeatur, dummodo, sicut licere volumus oppressis deflere quae perferunt, ita provinciales nostri nec incassum peregrinationem suscipiendam eaque ad sacras aures deferenda cognoscant, quae probabiliter principibus adserantur nec superfluis perennitatem nostram existiment actibus occupandam. Dat. VI id. mai. Brixiae Antonio et Syagrio conss. (382 mai. 10).

 

CTh.12.12.10

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Principio praefecto praetorio. Quotienscumque ex diversis provinciis ad sacrum mansuetudinis nostrae comitatum legationes, quas instruxere decreta, necesse erit commeare, in auditorio quidem celsitudinis tuae universa tractentur, sed ita, ut nullum finem capiat ordo gestorum illibataque rerum decisio singularum nostro auditui sententiaeque servetur, ita ut deinceps excellentia tua, cum in consistorio mansuetudinis nostrae secundum consuetudinem ex decretis petitiones legatorum de nostris scriniis recitantur, motum proprii arbitrii ratione decursa sententiis, quas pandimus, referat. Dat. non. nov. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 nov. 5).

 

CTh.12.12.11

Idem aaa. ad Eusignium praefectum praetorio. Si quis vel civitatis vel provinciae vel corporis alicuius ita prosequi desideria voluerit, ut non omnia mandata litterarum, decretorum auctoritate demonstret, inauditus ac sine effectu remeare protinus iubeatur. Dat. XV kal. mart. Ticini Honorio n. p. et Evodio conss. (386 febr. 15).

 

CTh.12.12.12pr.

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Apodemio praefecto praetorio per Illyricum. Si quod extraordinarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio vel vestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii perferatur. Provincialium enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, vobis solis agnoscere atque explorare permittimus, nobis probationem ac iudicium reservamus. (392 iul. 28).

CTh.12.12.12.1

Ad provinciale concilium in una frequentiore totius provinciae urbe cunctos volumus convenire, qui primatum honorantur insignibus, exceptis praefectoriis, quos dignitatibus ampliatos indignum a consiliantibus praeteriri, indignius vero ad publicum cum honoris iniuria devocari; unde honestum esse censemus de singulis quae tractanda erunt intra domos suas eos consuli, (392 iul. 28).

CTh.12.12.12.2

Ut nec plebi mixta dignitas inclinetur nec eius, cuius praesentiae copia deerit, probatum in re publica consilium neglegatur; scilicet ut in loco publico de communi utilitate sententia proferatur atque id, quod maioris partis probarit adsensus, sollemnis firmet auctoritas. Dat. V kal. aug. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 iul. 28).

 

CTh.12.12.13pr.

Idem aaa. Apodemio praefecto praetorio. Provinciale concilium quo tempore iniri debeat, cum adsensu omnium atque consilio propria auctoritate definiat, ita ut ipse conventus in una opulentiore totius provinciae urbe absque ullius iniuria celebretur. Inde quod in consilium communia vota deducunt, vel in aede publica vel in aliqua fori parte tractetur, ad quam omnium possit esse concursus, ne quid dispositio paucorum tegat, quod in communem utilitatem expetat sollicitudo cunctorum. (392 sept. 10).

CTh.12.12.13.1

Si quis autem eorum virorum, quos emeritos honor a plebe secernit, provincialium extraordinario cupit interesse concilio, pro suo loco atque ordine servata reverentia dignitatis vel ad eum locum, in quo cunctorum desideria possit agnoscere, ire debebit vel procuratoribus destinatis sententiae suae promere voluntatem, modo ut, quod voluerit paucorum voluntas, publica convocetur auctoritas. Dat. IIII id. sept. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 sept. 10).

 

CTh.12.12.14

Imppp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio et patricio. Omnium legationum provincialium instructiones aput sublimitatem tuam actis legi pensarique praecipimus, ut, quae digna nutu vel indulgentia nostrae clementiae probabuntur, eligere ac referre ad nos sublimitas tua non ambigat. Nam remedia fessis quibusque necessaria nostro arbitrio decernentur. Dat. XIIII kal. octob. Constantinopoli Basso et Filippo conss. (408 sept. 18).

 

CTh.12.12.15

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Quotiens legatio destinatur, universos curiales praecipimus, qui intra urbem consistunt, si non aegritudine vel alia inexcusabili necessitate impediuntur, in locum curiae convenire et decreta sua propria subscriptione firmata viro spectabili praefecto augustali insinuare, ut eius relatione tuis virtutibus intimata et sub examine tuo perpensa venire necne legati debeant, ordinetur: nulli penitus legatione libera committenda et auro coronario non, sicut nuper factum est, ab his colligendo, qui venditis honoribus, ut ad gradus altiores venirent, contra licitum coemerunt, quos quidem recepta summa quam dederunt universa munia patriae implere praecipimus, sed a curia omni praestando vindicta huius facinoris tuae sublimitati permissa. Et cetera. Dat. III non. octob. Constantinopoli d. n. Theodosio a. VII et Palladio v c. conss. (416 oct. 5).

 

CTh.12.12.16

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio praefecto praetorio. Civitatum postulata, decreta urbium, desideria populorum liquido tua sublimitas recognoscit ad imperialis officium pertinuisse responsi admissosque sacrariis nostris semper sui imperatoris aspectu decoratos esse legatos; dixisse libere, quae illorum fuerant a communi fidei constantiaeque commissa. Dat. kal. iun. Nicomediae dd. nn. Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (426 iun. 1).


CTh.12.13.0. De auro coronario.


CTh.12.13.1

Imp. Iulianus a. ad Sallustium praefectum praetorio. Aurum coronarium munus est voluntatis, quod non solum senatoribus, sed ne aliis quidem debet indici. Licet quaedam indictionum necessitas postulaverit; sed nostro arbitrio reservari oportebit. Dat. III kal. mai. Mamertino et Nevitta conss. (362 apr. 29).

 

CTh.12.13.2

Imppp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Universi, quos senatorii nominis dignitas non tuetur, ad auri coronarii praestationem vocentur exceptis his, quos lex praeterita ab hac collatione absolvit. Omnes igitur possessores aut inter decuriones coronarium aurum aut inter senatores glebalem praestationem deinceps recognoscant. Dat. V kal. sept. Emonae divo Ioviano et Varroniano v. c. conss. (364 aug. 28).

 

CTh.12.13.3

Idem aa. ad Probum praefectum praetorio. Nullus exceptis curialibus, quos pro substantia sui aurum coronarium offerre convenit, ad oblationem hanc adtineatur. Dat. VIIII kal. iul. Savariae Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? iun. 23).

 

CTh.12.13.4

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio praefecto Urbi. Quae diversarum ordines curiarum vel amore proprio vel indulgentiarum laetitia vel rebus prospere gestis admoniti in coronis aureis signisque diversis obtulerint, in quacumque fuerint oblata materia, in ea suscipiantur, ne id, quod voluntate offertur, occasione obryzae incrementi, necessitatis iniuria insequatur. Dat. IIII id. aug. vico Augusti Auxonio et Olybrio conss. (379 aug. 10).

 

CTh.12.13.5

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ad collationem auri coronarii placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. Dat. XV kal. feb. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 ian. 18).

 

CTh.12.13.6

Idem aaa. Gaddanae satrapae Sofanenae. Aurum coronarium his reddi restituique decernimus, quibus illicite videtur ablatum, ut secundum consuetudinem moris antiqui omnes satrapae pro devotione, quae Romano debetur imperio, coronam ex propriis facultatibus faciant serenitati nostrae sollemniter offerendam. Dat. XVIII kal. iul. Constantinopoli Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 iun. 14).


CTh.12.14.0. De irenarchis.


CTh.12.14.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Irenarcharum vocabula, quae adsimulata provincialium tutela quietis ac pacis per singula territoria haud sinunt stare concordiam, radicitus amputanda sunt. Cesset igitur genus perniciosum rei publicae; cesset rescriptorum irenarchas circiter inconvulsa simplicitas et celsitudinis tuae sedes provinciarum defendenda suscipiat pacis huiusmodi, locupletioribus commissura, praesidia. Dat. VIII kal. ian. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 dec. 25).


CTh.12.15.0. De centurionibus.


CTh.12.15.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Vincentio praefecto praetorio. Hac auctoritate sancimus, ut, quicumque centurionum corpus deseruit nullis dignitatum privilegiis excusatus, debitum munus subire cogatur. Dat. id. septemb. Mediolano Theodoro cons. (399 sept. 13).


CTh.12.16.0. De mancipibus.


CTh.12.16.1

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Albino praefecto Urbis Romae. Quicumque vel rescripti adversus veteres sanctiones subreptiva defensione munitur vel de minusculis corporibus aut certe otiosis idoneus adprobatur, functioni mancipatus est addicendus. Dat. XVII kal. sept. Romae Timasio et Promoto conss. (389 aug. 16).


CTh.12.17.0. De his, qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerint.


CTh.12.17.1pr.

Imp. Constantinus a. Dalmatio. Quoniam cognovimus nonnullos vacationem a nobis personalium munerum impetrasse, alienos pro suis liberis nostris conspectibus offerentes, iubemus eos, cum hoc probatum sit, indulto beneficio privari, eos autem, qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus adplicetur, patribus, qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda. (324 iun. 19).

CTh.12.17.1.1

Quod si quis propter censum tenuem vacationem meruerit atque hoc probaverit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocabatur obsequia. Dat. XIIII kal. feb. Sirmio Crispo III et Constantino II conss. (324 iun. 19).


CTh.12.18.0. Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit.


CTh.12.18.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Tatianum praefectum Aegypti. Iudiciario omnes vigore constringes, ne vacuatis urbibus ad agros magis, quod frequenti lege prohibetur, larem curiales transferant familiarem. Dat. VI id. mai. Marcianopoli Lupicino et Iovino conss. (367 mai. 10).

 

CTh.12.18.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano praefecto praetorio. Post alia: curiales omnes iubemus interminatione moneri, ne civitates fugiant aut deserant rus habitandi causa, fundum, quem civitati praetulerint, scientes fisco esse sociandum eoque rure esse carituros, cuius causa impios se vitando patriam demonstrarint. Dat. XVIII kal. ian. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 [?] dec. 15).


CTh.12.19.0. De his, qui condicionem propriam reliquerunt.


CTh.12.19.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Vincentio praefecto praetorio Galliarum. Destitutae ministeriis civitates splendorem, quo pridem nituerant, amiserunt: plurimi siquidem collegiati cultum urbium deserentes agrestem vitam secuti in secreta sese et devia contulerunt. Sed talia ingenia huiusmodi auctoritate destruimus, ut, ubicumque terrarum repperti fuerint, ad officia sua sine ullius nisu exceptionis revocentur. De eorum vero filiis, qui tamen intra hos proxime quadraginta annos docebuntur fuisse suscepti, haec forma servabitur, ut inter civitatem et eos, quorum inquilinas vel colonas vel ancillas duxerint, dividantur, ita ut in ulteriorem gradum missa successio nullam calumniam perhorrescat. Et cetera. Dat. III kal. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano vv. cc. conss. (400 iun. 29).

 

CTh.12.19.2

Idem aa. Vincentio praefecto praetorio Galliarum. Actiones publicas privatasque non eadem ratione concludimus, si quidem statui publico impensius providendum est. Eum igitur, qui curiae vel collegio vel burgis ceterisque corporibus intra eandem provinciam per XXX annos; in alia XL sine interpellatione servierit, neque res dominica neque actio privata continget, si colonatus quis aut inquilinatus quaestionem movere temptaverit. Et cetera. Dat. III kal. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. 29).

 

CTh.12.19.3

Idem aa. Vincentio praefecto praetorio Galliarum. Post alia: manente hoc praecepto mansuetudinis nostrae, ut is, qui XXX annis docebitur functus officiis neque ulla umquam interpellatione pulsatus, intra eandem dumtaxat provinciam nihil calumniae super statu suo a privato neque a rei dominicae actoribus pertimescat, intra definiti temporis metas si quis docebitur fuisse conventus, iure legitimo in ordinaria sede pulsabitur, ut illic de statu eius sententia proferatur. Primates sane ordinum defensoresque civitatum poenae denuntiatione constringimus, ne passim vagari curiae vel collegii defugas in publica damna patiantur. Quod si per gratiam tacuisse detegentur, poenam relegationis excipiant. Dat. III kal. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. 29).