IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER TERTIUS DECIMUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11




CTh.13.1.0. De lustrali collatione.


CTh.13.1.1

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. ad Taurum praefectum praetorio. Negotiatores omnes protinus convenit aurum argentumque praebere, clericos excipi tantum, qui copiatae appellantur, nec alium quemquam esse inmunem ab huius collationis obsequio. Dat. IIII non. dec.; acc. Romae VIII id. feb. Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (356 dec. 2).

 

CTh.13.1.2

Idem a. et caes. ad Taurum praefectum praetorio. Praeter eos, quos manifesta probatio demonstrat sub armis militiae sacramenta tolerasse quosque, cum requiem sortirentur, in pecuniarum certo numero inmunitatem claruerit consecutos, universi, qui negotiandi videntur exercere sollertiam, ad onus collationis adstringantur. Acc. VI id. iul. Karthagine Constantio a. X et Iuliano c. III conss. (360 iul. 10).

 

CTh.13.1.3

Idem a. ad senatum. Rusticanos colonosque vestros inter negotiatores describi non oportet, scilicet si nequaquam exercent negotiationis industriam, siquidem in eo negotiationem et mercimonia non oporteat aestimari, si ea homines vestri ac rusticani etiam in vestris possessionibus commorantes distrahant, quae in his terris quas incolunt adque in eodem rure gignuntur. Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

CTh.13.1.4pr.

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio. Post alia: decuriones, qui ut christiani declinant munia, revocentur. (362 mart. 13).

CTh.13.1.4.1

Et ab auri atque argenti praestatione, quod negotiatoribus indicitur, curiae inmunes sint, nisi forte decurionem aliquid mercari constiterit, ita ut ordines civitatum ex huiusmodi reliquis sarcinarum, ut iam diximus, amoveantur. Proposita III id. mar. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 mart. 13).

 

CTh.13.1.5

Impp. Valentinianus et Valens aa. Secundo praefecto praetorio. Negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, si modo mercandi videantur exercere sollertiam et christianos, quibus verus est cultus, adiuvare pauperes et positos in necessitatibus volunt, potiorum quoque homines vel potiores ipsos, si tamen his mercandi cura est, ad necessitatem pensitationis adhibeas, praesertim cum potiorum quisque aut miscere se negotiationi non debeat aut pensitationem debeat, quod honestas postulat, primus agnoscere. Dat. XV kal. mai. Constantinopoli divo Ioviano et Varroniano conss. (364 apr. 17).

 

CTh.13.1.6

Idem aa. ad Florentium comitem sacrarum largitionum. Aurum mercatoribus adque argentum, quo erogatio publica iuvetur, indiximus; igitur exceptione inmunitatis nullus utetur. Omnium enim regionum huiusmodi homines, omnium dignitatum hanc virilem iuvandae rei publicae partem sine aliqua privilegii venia iussimus sustinere. Exceptio autem eos tantummodo in hac communi fere sorte defendet, qui proprio rure per se aut homines suos qui evidentissime cognoscuntur negotiantes non tam mercatorum loco haberi debent quam sollertium strenuorumque dominorum. Dat. VI id. sept. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 8).

 

CTh.13.1.7

Idem aa. ad Probum praefectum praetorio. Qui in sudore bellandi stipendiorum gradu usque ad protectores meruerunt, .... unius vaginae pretium, etiamsi aliis mercimoniis studere videantur. Si quid autem supra hunc modum in mercimonii commutatione habeant, pro eo, quod amplius potuerit inveniri, ad necessitatem collationis artentur. Omnes vero omnino, qui alterius nomine dignitatis emeritaeque militiae honore cumulati sunt, etsi per homines suos id exercent, ad oblationis obsequia adstringantur. Proposita Karthagine kal. april. Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 apr. 1).

 

CTh.13.1.8

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Claudium proconsulem Africae. Hi tantum ad auri argentique detineantur oblationem merces emendo adque vendendo commutantes, qui in exercitio tabernarum usuque versantur, non etiam coloni rei nostrae, qui ea distrahunt, quae in dominicis possessionibus annus tulerit. Dat. VI kal. mai. Treviris Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 apr. 26).

 

CTh.13.1.9

Idem aaa. ad Leontium consularem Foenices. Omnes iam nunc studio negotiationis intenti, seu conchylioleguli seu ex aliquolibet corpore mercatores, ad pensitationem auri, quod negotiatoribus indicitur, compellantur. Beneficium enim quibusdam datum plebis iniuria est. Proposita Beryto prid. kal. iul. Modesto et Arinthaeo conss. (372 iun. 30).

 

CTh.13.1.10

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Italicum vicarium Italiae. Colonos rei privatae vel ceteros rusticanos pro speciebus, quae in eorum agris gigni solent, inquietari non oportet. Eos etiam, qui manu victum rimantur aut tolerant, figulos videlicet aut fabros, alienos esse a praestationis eius molestia decernimus, ut hi tantum, qui pro mercimonio et substantia mercis ex rusticana plebe inter negotiatores sunt, sortem negotiationis agnoscant, quos in exercendis agris ingenitum iam pridem studium non retinet, sed mercandis distrahendisque rebus institutum vitae et voluntatis implicuit. Dat. non. feb. Mediolano Gratiano III et Equitio v. c. conss. (374 febr. 5).

 

CTh.13.1.11

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Etsi omnes mercatores spectat lustralis auri depensio, clerici tamen intra Illyricum et Italiam in denis solidis, intra Gallias in quinis denis solidis inmunem usum conversationis exerceant. Quidquid autem supra hunc modum negotiationis versabitur, id oportet ad functionem aurariam devocari. Dat. III. non. iul. Aquileiae auxonio et Olybrio conss. (379 iul. 2/5).

 

CTh.13.1.12

Idem aaa. ad Atticum praefectum praetorio. Nemo negotiator muneribus publicis eximatur exceptis his dumtaxat, qui innocenti industria fructus domesticos suis possessionibus innatos simpliciter vendunt, officiis et exactoribus pro his negotiatoribus adtinendis, quos excusatos subtractosve esse constiterit, in duplam quantitatem eius summae, quam illi inferre debuerant. Dat. III id. mart. Mediolano Richomere et Clearcho conss. (384 mart. 13).

 

CTh.13.1.13 [=brev.13.1.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. have Postumiane karissime nobis. Singuli quique, si per eos vernacula quaeque vendantur, functione auraria non teneantur; si vero emendi vendendive compendiis ultro citroque quaesitis familiaris rei amplitudo cumuletur, etsi militares sint, memoratae praestationi nectantur. Dat. VI. id. nov. Richomere et Clearcho coss.

Interpretatio. Si quicumque* rem, quae ei nata est, aut quam non emit, vendat, ad solutionem aurariam minime teneatur. Si vero emendi vendendique studio probabitur huc illucque discurrere, etiamsi militans est, ad solutionem teneatur aurariam.

 

CTh.13.1.14

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Principium praefectum praetorio. Eos, quos peractae militiae labor decurso stipendiorum ordine vel protectoris honore cumulavit vel honestae vel causariae missionis necessitate donavit, quindecim solidorum in mercimoniis omnibus inmunitatem habere iubemus, agnituros publicum munus, si ultra praestitutum legis nostrae modum emendis vendendisque rebus laxiore sumptu operam voluerint commodare. Dat. prid. non. novemb. Veronae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 nov. [?] 4).

 

CTh.13.1.15

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Si quis potentior negotiatorem quempiam, quominus aurum debitum inferat, contra fisci nostri commoditates putaverit defendendum, ipse defensor negotiatoris adscriptam ei quem defenderit summam cogatur expendere. Dat. XVIII kal. mai. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 apr. 14).

 

CTh.13.1.16

Impp. Arcadius et Honorius aa. Clearcho praefecto Urbi. Omnes corporatos, de quibus orta querimonia est, quam maturissime praecipimus conveniri, ut aut commoda negotiatorum sequentes a clericorum excusatione discedant aut sacratissimo numini servientes versutis quaestibus intuitu tuae sinceritatis abstineant. Distincta enim stipendia sunt religionis et calliditatis. Dat. VIII id. mai. Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 mai. 8).

 

CTh.13.1.17

Idem aa. Ianuarino consulari Numidiae. A negotiatoribus aurum lustrale dependi non ignoramus et cum ad eos soleat distributionis cura recurrere, quos necessitas collationis adstringit, non convenit municipes hoc onere subiacere. Sciant igitur de corpore suo, sicut in omnibus fere civitatibus, mancipes eligere absque ulla aerarii nostri deminutione, a curialibus alienae functionis distributione reiecta. Dat. prid. non. iun. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 iun. 4).

 

CTh.13.1.18

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Omnes negotiatores lustralem conferre convenit pensionem. Non solum igitur hi, qui probantur in territoriis sive in civitatibus exercere commercia, subcumbant aurariae functioni, verum etiam, qui studentes fenori crescentis in dies singulos pecuniae accessione laetantur. Dat. prid. kal. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. 30).

 

CTh.13.1.19

Idem aaa. Septimino proconsuli Africae. Omnes devotionem aurariae functionis agnoscant, quos diversi mercimonii cura constringit, ita ut, quibus negotiandi sollicitudo est, ad solutionem teneantur. Dat. VII kal. april. Ravennae d. n. Theodosio a. I et Rumorido conss. (403 mart. 26).

 

CTh.13.1.20

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Functiones, quas conferentium frequentia extenuata debilitat, ad stabilitatem revocandae sunt, ut, quod simul et sub una conventione petebatur, sub parva ac minima contributione absque consensu conferentium praebeatur. Hoc in lustralis auri collatione in perpetuum decernimus observari, illud videlicet praecaventes, ne quis a nostra clementia vectigal huiusmodi audeat postulare. Dat. VIII kal. iun. Varane v. c. cons. (410 mai. 25).

 

CTh.13.1.21

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Nemo mercator vel possessor rerum, quae lustralis auri collationi tenentur obnoxiae, patrociniorum fiducia vel nomine cuiuslibet altissimae dignitatis a praedicta se functione aestimet subtrahendum, nec si ad domum dominae ac venerabilis Augustae pulcheriae germanae nostrae seu nobilissimarum sororum pietatis nostrae pertineat. Dat. XII kal. sept. Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418 aug. 21).


CTh.13.2.0. De argenti pretio, quod thensauris infertur.


CTh.13.2.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano praefecto praetorio. Iubemus, ut pro argenti summa, quam quis thensauris fuerat illaturus, inferendi auri accipiat facultatem, ita ut pro singulis libris argenti quinos solidos inferat. Dat. XI kal. mart. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 febr. [?] 19).


CTh.13.3.0. De medicis et professoribus.


CTh.13.3.1pr.

Imp. Constantinus a. ad Volusianum. Medicos, grammaticos et professores alios litterarum inmunes esse cum rebus, quas in civitatibus suis possident, praecipimus et honoribus fungi; in ius etiam vocari eos vel pati iniuriam prohibemus, ita ut, si quis eos vexaverit, centum milia nummorum aerario inferat a magistratibus vel quinquennalibus exactus, ne ipsi hanc poenam sustineant, (321/4 aug. 1).

CTh.13.3.1.1

Servus eis si iniuriam fecerit, flagellis debeat a suo domino verberari coram eo, cui fecerit iniuriam, vel, si dominus consensit, viginti milia nummorum fisco inferat, servo pro pignore, donec summa haec exsolvitur, retinendo. (321/4 aug. 1).

CTh.13.3.1.2

Mercedes etiam eorum et salaria reddi praecipimus. (321/4 aug. 1).

CTh.13.3.1.3

Quoniam gravissimis dignitatibus vel parentes vel domini vel tutores esse non debent, fungi eos honoribus volentes permittimus, invitos non cogimus. Proposita kal. aug. Sirmio Crispo et Constantino cc. conss. (321/4 aug. 1).

 

CTh.13.3.2

Idem a. ad Rufinum praefectum praetorio. Archiatri omnes et ex archiatris ab universis muneribus curialium, senatorum et comitum perfectissimorumque muneribus et obsequiis, quae administratione perfunctis saepe mandantur, a praestationibus quoque publicis liberi inmunesque permaneant nec ad ullam auri et argenti et equorum praestationem vocentur, quae forte praedictis ordinibus aut dignitatibus adscribuntur. Huius autem indulgentiam sanctionis ad filios quoque eorum statuimus pervenire. Dat. XII kal. iun. Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 [354] mai. 21).

 

CTh.13.3.3

Idem a. ad populum. Beneficia divorum retro principum confirmantes medicos et professores litterarum, uxores etiam et filios eorum ab omni functione et ab omnibus muneribus publicis vacare praecipimus nec ad militiam comprehendi neque hospites recipere nec ullo fungi munere, quo facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant. Proposita V kal. octob. Constantinopoli Dalmatio et Zenofilo conss. (333 sept. 27).

 

CTh.13.3.4

Imp. Iulianus a. ad Archiatros. Ratio aequitatis exposcit, ut veterum privilegia principum circa vos censeamus esse firmanda. Proinde nostrae mansuetudinis sanctione subnixi securi a molestiis munerum omnium publicorum reliquum tempus aetatis iugiter agitabitis. Dat. IIII id. mai. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 mai. 12).

 

CTh.13.3.5

Idem a. magistros studiorum doctoresque excellere oportet moribus primum, deinde facundia. Sed quia singulis civitatibus adesse ipse non possum, iubeo, quisque docere vult, non repente nec temere prosiliat ad hoc munus, sed iudicio ordinis probatus decretum curialium mereatur optimorum conspirante consensu. Hoc enim decretum ad me tractandum referetur, ut altiore quodam honore nostro iudicio studiis civitatum accedant. Dat. XV kal. iul., acc. IIII kal. augustas Spoletio Mamertino et Nevitta conss. (362 iun. 17).

 

CTh.13.3.6

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Si qui erudiendis adulescentibus vita pariter et facundia idoneus erit, vel novum instituat auditorium vel repetat intermissum. Dat. III id. ian. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 ian. 11).

 

CTh.13.3.7

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio. Reddatur unusquisque patriae suae, qui habitum philosophiae indebite et insolenter usurpare cognoscitur, exceptis his, qui a probatissimis adprobati ab hac debent colluvione secerni. Turpe enim est, ut patriae functiones ferre non possit, qui etiam fortunae vim se ferre profitetur. Dat. XIIII kal. feb. Sirmio Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 ian. 19).

 

CTh.13.3.8pr.

Idem aaa. ad Praetextatum praefectum Urbi. Exceptis portus xysti virginumque vestalium quot regiones urbis sunt, totidem constituantur archiatri. Qui scientes annonaria sibi commoda a populi commodis ministrari honeste obsequi tenuioribus malint quam turpiter servire divitibus. (370 [368] ian. 30).

CTh.13.3.8.1

Quos etiam ea patimur accipere, quae sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute promittunt. (370 [368] ian. 30).

CTh.13.3.8.2

Quod si huic archiatrorum numero aliquem aut condicio fatalis aut aliqua fortuna decerpserit, in eius locum non patrocinio praepotentium, non gratia iudicantis alius subrogetur, sed horum omnium fideli circumspectoque delectu, qui et ipsorum consortio et archiatriae ipsius dignitate et nostro iudicio dignus habeatur. De cuius nomine referri ad nos protinus oportebit. Dat. III kal. feb. Treviris Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 [368] ian. 30).

 

CTh.13.3.9pr.

Idem aaa. ad Olybrium praefectum Urbi. Si qui in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus, non ante eorum particeps fiat, quam primis qui in ordine repperientur septem vel eo amplius iudicantibus idoneus adprobetur, ita ut, quicumque fuerit admissus, non ad priorum numerum statim veniat, sed eum ordinem consequatur, qui ceteris ad priora subvectis ultimus poterit inveniri. (370 mart. 10).

CTh.13.3.9.1

Hisque annonarum compendia, quae eorum sunt meritis dignitatique praestanda, tua sinceritas iuxta dispositionem prius habitam faciat ministrari. Dat. VI id. mart. Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 mart. 10).

 

CTh.13.3.10

Idem aaa. ad Principium praefectum Urbi. Medicis et magistris urbis Romae sciant omnes inmunitatem esse concessam, ita ut etiam uxores eorum ab omni inquietudine tribuantur inmunes et a ceteris oneribus publicis vacent, eosdemque ad militiam minime comprehendi placeat, sed nec hospites militares recipiant. Dat. III kal. mai. Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 [?] apr. 29).

 

CTh.13.3.11

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. Antonio praefecto praetorio Galliarum. Per omnem dioecesim commissam magnificentiae tuae frequentissimis in civitatibus, quae pollent et eminent claritudine, praeceptorum optimi quique erudiendae praesideant iuventuti: rhetores loquimur et grammaticos Atticae Romanaeque doctrinae. Quorum oratoribus viginti quattuor annonarum e fisco emolumenta donentur, grammaticis Latino vel Graeco duodecim annonarum deductior paulo numerus ex more praestetur, ut singulis urbibus, quae metropoles nuncupantur, nobilium professorum electio celebretur nec vero iudicemus, liberum ut sit cuique civitati suos doctores et magistros placito sibi iuvare compendio. Trevirorum vel clarissimae civitati uberius aliquid putavimus deferendum, rhetori ut triginta, item viginti grammatico Latino, Graeco etiam, si qui dignus repperiri potuerit, duodecim praebeantur annonae. Dat. X kal. iun. Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 mai. 23).

 

CTh.13.3.12

Idem aaa. Vindiciano. Archiatrorum, qui intra penetralia regalis aulae totius vitae probitate floruerunt, nulla dignitatem sequatur expensa neque eorum fatiget heredes. Ab his etiam, qui comitivae honore donati sunt, ut consuetudo poscebat, sordidi muneris interpellatio conquiescat. Nam dilecti a patribus adque suscepti honoris ac muneris incrementa servamus. Dat. XVIII kal. octob. Treviris Auxonio et Olybrio conss. (379 sept. 14).

 

CTh.13.3.13

Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius aaa. ad Pinianum praefectum Urbi. Si quid impetratis subrepticiis in iudicio suo magnificentia tua ita viderit actitatum, ut his legibus, quae ad relationes promulgatae sunt, videatur aliquid inminutum, rescissis omnibus, quae per gratiam gesta videbuntur, eorum tenorem super archiatris ordinandis, quae a divae memoriae patre nostro constituta sunt, a nobis quoque confirmata ex huius auctoritate rescripti faciet omnifariam custodiri. Dat. XI kal. feb. Mediolano Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 ian. 22).

 

CTh.13.3.14

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ea, quae principes veteres archiatris sacri palatii, salutaris ac necessariae artis professoribus, sacro et mansuro in aeternum iudicio detulerunt, et antiquorum contemplatione iussorum et laborum praesentium intuitu roborata in perpetuum manere praecipimus nec ulla cuiuspiam improbitate convelli. Dat. VI id. mart. Constantinopoli Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 mart. 10).

 

CTh.13.3.15

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Post alia: archiatrorum privilegia, quae iis vetustis sanctionibus attributa sunt, illibata volumus permanere ac tenere perpetem firmitatem. Hoc quoque addendum esse censuimus, ut qui egerunt administrationes aut earum honore fungentur vel dimissi e palatio testimonialium suffragio munientur, ad descriptiones senatorias non vocentur, sed ab omnibus muniis absoluti liberi adque securi dignitatis praemiis perfruantur. Dat. VII kal. august. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 iul. 26).

 

CTh.13.3.16

Impp. Honorius et Theodosius aa. Monaxio praefecto praetorio. Grammaticos oratores adque philosophiae praeceptores nec non etiam medicos praeter haec quae retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia inmunitatesque frui hac praerogativa praecipimus, ut universi, qui in sacro palatio inter archiatros militarunt cum comitiva primi ordinis vel secundi, nulla municipali, nulla curialium collatione, nulla senatoria vel glebali descriptione vexentur, seu indepta administratione seu accepta testimoniali meruerint missionem, sint ab omni functione omnibusque muneribus publicis inmunes nec eorum domus ubicumque positae militem seu iudicem suscipiant hospitandum. Quae omnia filiis etiam eorum et coniugibus illibata praecipimus custodiri, ita ut nec ad militiam liberi memoratorum trahantur inviti. Haec autem et professoribus memoratis eorumque liberis deferenda mandamus. Dat. prid. kal. dec. Constantinopoli Constantio et Constante conss. (414 nov. 30).

 

CTh.13.3.17

Idem aa. Helioni magistro officiorum. Artium liberalium professoribus ac praecipue medicis, qui cum comitivae primi ordinis ac secundi militant dignitate, privilegia et beneficia a retro principibus praestita nec non etiam nova ipsis eorumque filiis clementia nostra detulit, ut cohaerens sanctio protestatur: quae tenaciter observari oportet. Dat. prid. kal. dec. Constantinopoli Constantio et Constante conss. (414 nov. 30).

 

CTh.13.3.18

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Helioni magistro officiorum. Habente propriam firmitatem secundo nostrae maiestatis oraculo, quod de excusandis sive praebendis his quae militantibus debentur hospitiis promulgatum est, illa, quae dudum circa archiatros et magistros sanximus litterarum, observentur. Hos enim pro necessariis artibus et liberalibus disciplinis hospitali molestia, quoad viverent, liberari praecipimus. Illibata ergo permaneant illa, quae quondam circa archiatros, quos in palatio nostro primi vel secundi ordinis comites militasse constiterit, et circa liberalium litterarum magistros videntur a nobis iustissime constituta. Dat. XIIII kal. septemb. Hierio et Ardabure conss. (427 aug. 19).

 

CTh.13.3.19

Idem aa. Proculo praefecto Urbi. Archiatrorum sacri palatii obsequia cogitantes id praesenti sanctione decernimus, ut, si qui ex his aut primi ordinis adepti fuerint comitivam aut maioris gradum dignitatis ascenderint, secundum id, quod eis dudum per sacras constitutiones indultum est, a glebali collatione specialiter inmunes sint, non praeiudicante eis novella lege, per quam iussimus, exceptis quibusdam dignitatibus quae illic nominatae sunt, senatoria munera omnes agnoscere. Dat. III id. iul. Constantinopoli Felice et Tauro conss. (428 iul. 13).


CTh.13.4.0. De excusationibus artificum.


CTh.13.4.1

Imp. Constantinus a. ad Felicem. Architectis quam plurimis opus est; sed quia non sunt, sublimitas tua in provinciis Africanis ad hoc studium eos impellat, qui ad annos ferme duodeviginti nati liberales litteras degustaverint. Quibus ut hoc gratum sit, tam ipsos quam eorum parentes ab his, quae personis iniungi solent, volumus esse inmunes ipsisque qui discent salarium competens statui. Proposita VI kal. sept. Karthagine Optato et Paulino conss. (334 aug. [?] 27 [?]).

 

CTh.13.4.2

Idem a. ad Maximum praefectum praetorio. Artifices artium brevi subdito comprehensarum per singulas civitates morantes ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit adcommodandum; quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos filios erudire. Dat. IIII non. aug. Feliciano et Titiano conss. (337 aug. 2).

 

CTh.13.4.3

Impp. Constantius et Constans aa. ad Leontium praefectum praetorio. Mechanicos et geometras et architectos, qui divisiones partium omnium incisionesque servant mensurisque et institutis operam fabricationi stringunt, et eos, qui aquarum inventos ductus et modos docili libratione ostendunt, in par studium docendi adque discendi nostro sermone perpellimus. Itaque inmunitatibus gaudeant et suscipiant docendos qui docere sufficiunt. Dat. prid. non. iul. Leontio et Sallustio conss. (344 iul. 6).

 

CTh.13.4.4

Impp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Chilonem vicarium Africae. Picturae professores, si modo ingenui sunt, placuit neque sui capitis censione neque uxorum aut etiam liberorum nomine tributis esse munificos et ne servos quidem barbaros in censuali adscriptione profiteri, ad negotiatorum quoque collationem non devocari, si modo ea in mercibus habeant, quae sunt propria artis ipsorum. Pergulas et officinas in locis publicis sine pensione optineant, si tamen in his usum propriae artis exerceant, neve quemquam hospitem inviti recipiant, lege praescripsimus neve pedaneorum iudicum sint obnoxii potestati arbitriumque habeant consistendi in civitate, quam elegerint, neve ad prosecutiones equorum vel ad praebendas operas devocentur; neve a iudicibus ad efficiendos sacros vultus aut publicorum operum expolitionem sine mercede cogantur. Quae omnia sic concessimus, ut, si quis circa eos statuta neglexerit, ea teneatur poena, qua sacrilegi cohercentur. Dat. XII kal. iul. Treviris Gratiano a. III et Equitio conss. (374 iun. 20).


CTh.13.5.0. De naviculariis.


CTh.13.5.1

Imp. Constantinus a. ad Volusianum. Si navicularius originalis levamentarius fuerit, nihilo minus aput eosdem, aput quos et parentes eius fuisse videntur, firmiter permanebit. Dat. XIIII kal. april. Volusiano et Anniano conss. (314 mart. 19).

 

CTh.13.5.2

Idem a. Amabiliano praefecto annonae. Navicularios ad consortium pistorum urbicorum nominatos neque ulla hereditatis successione pistoribus obnoxios absolvi ab hoc munere oportebit. Quod si hereditario iure forsitan pistoribus teneantur, facultatem habeant, si forte maluerint, obventicias pistorum hereditates eidem corpori reddere aut quibuscumque proximis defuncti cedere, ut ipsi a pistorum consortio liberentur. Quod si hereditatem amplectantur, necesse est successionis ratione pistorii muneris societatem eos suscipere et ex propriis facultatibus onera navicularia sustinere, viro clarissimo praefecto urbi super hac re videlicet disceptante. Dat. kal. iun. Treviris Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 iun. 1 [dec. 30]).

 

CTh.13.5.3pr.

Idem a. Amabiliano praefecto annonae. Si quis navicularius per obreptionem vel quacumque ratione inmunitatem impetraverit, ad excusationem eum admitti nullo modo volumus. (319 [315] mai. 28).

CTh.13.5.3.1

Sed et si quis patrimonium naviculario muneri obnoxium possidet, licet altioris sit dignitatis, nihil ei honoris privilegia, in hac parte dumtaxat, opitulentur, sed sive pro solido sive pro portione huic muneri teneatur. Nec enim aequum est, ut patrimonio huic functioni obnoxio excusato commune onus non omnes pro virili sustineant portione. Proposita V kal. iun. Constantinopoli Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319 [315] mai. 28).

 

CTh.13.5.4

Idem a. Helpidio. Ex quocumque Hispaniae litore portum urbis Romae navicularii navis intraverit, quae onus dumtaxat fiscale subvexerit, eandem sine interpellatione cuiusquam abire praecipimus nec ulli extraordinario oneri deservire, ut facilius iniuncta sibi possit implere obsequia. Dat. VIII id. mart. Thessalonicae Crispo III et Constantino III conss. (324 mart. 8).

 

CTh.13.5.5pr.

Idem a. ad Ablavium praefectum praetorio. Navicularios omnes per orbem terrarum per omne aevum ab omnibus oneribus et muneribus cuiuscumque fuerint loci vel dignitatis, securos vacuos inmunesque esse praecipimus, sive decuriones sint sive plebei seu potioris alterius dignitatis, ut a collationibus et omnibus oblationibus liberati integris patrimoniis navicularium munus exerceant. (326 sept. 18).

CTh.13.5.5.1

Naves quoque eorum, quantaecumque fuerint, ad aliud munus ipsis invitis teneri non convenit, ad quodcumque litus accesserint; litorum custodibus et vectigalium praepositis exactoribus decurionibus adque rationalibus et iudicibus scituris, quod qui hanc legem violaverit capite punietur. Dat. XIIII kal. octob. Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 sept. 18).

 

CTh.13.5.6

Idem a. ad Felicem. Commoda nobis visa est ea dispositio, quae expresse navicularios in hunc ordinem formavit, ut non promiscue, sed per vicissitudines rite servatas iuges cursus agnoscerent et exiguos implerent, quo ita levamentis alternantis auxilii cunctorum fortunae et tenuiorum potissimum confirmarentur nec necessitas fieret aliquos semper longiora lustrare ac plerisque obnoxios casibus fieri. Quod ne ulterius possit accidere, labor omnibus par et iustus adiunctus sit et subsidia pari ratione deferantur nec tenuiores in querellas infructuosae complorationis incurrant. Proposita VII id. sept. Karthagine Optato et Paulino conss. (334 sept. [?] 7 [?]).

 

CTh.13.5.7

Idem a. naviculariis Orientis. Pro commoditate urbis, quam aeterno nomine iubente deo donavimus, haec vobis privilegia credidimus deferenda, ut navicularii omnes a civilibus muneribus et oneribus et obsequiis habeantur inmunes et ne honores quidem civicos, ex quibus aliquod incommodum sentiant, subire cogantur. Ab administratione etiam tutelae, sive legitimae sive eius, quam magistratus aut provinciae rectores iniungunt, habeantur inmunes. Et vacatione legis iuliae et papiae potiantur, ut etiam nullis intervenientibus liberis et viri ex testamento uxorum solidum capiant et ad uxores integra voluntas perveniat maritorum. De proprietate etiam vel hereditate vel qualibet alia civili causa pulsati ne ex rescripto quidem nostro ad extraordinarium iudicium evocentur, sed agentibus in suo foro respondeant. Et ad exemplum alexandrini stoli quaternas in frumento centesimas consequantur ac praeterea per singula milia singulos solidos, ut his omnibus animati et nihil paene de suis facultatibus expendentes cura sua frequentent maritimos commeatus. Accepta kal. dec. Optato et Paulino conss. (334 dec. 1).

 

CTh.13.5.8

Idem a. ad Severum. Navicularios Hispaniarum neque ad extraordinaria teneri officia neque alicubi retentos moras sustinere oportet, sed relatorias traditarum specierum intra decem dies a susceptoribus percipere, cumque ad aliquas insulas portus litora stationes accesserint, ostensis relatoriis nullam prorsus inquietudinem sustinere. Dat. XIIII kal. iun. Nepotiano et Facundo conss. (336 mai. 19).

 

CTh.13.5.9

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. Olybrio praefecto Urbi. Nullam vim oportet navicularios sustinere delegatas species annonarias transferentes nec concussiones perpeti nec aliquod genus incommodi, sed venientes ac remeantes omni securitate potiri, decem auri libras multa proponenda his, qui eos inquietare temptaverint. Dat. kal. iun. Romae Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 iun. 1 [mai. ...]).

 

CTh.13.5.10

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Ampelium proconsulem Africae. Navicularios Africanos, qui idonea publicis dispositionibus ac necessitatibus ligna convectant, privilegiis concessis dudum rursus augemus. Dat. XIII id. mart. Hadrianopoli divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mart. [?] 8?).

 

CTh.13.5.11

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Quisquis ex naviculariorum corpore defugiens solita munia ad honores indebitos venit, in corporis sui consortia revertatur. Et cetera. Dat. III id. ian. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 11).

 

CTh.13.5.12

Idem aa. ad Demetrianum praefectum annonae Africae. Si quis naviculariorum ex nostrae perennitatis indulto fori translationem potuerit optinere, fructu careat impetrati. Circa feminarum vero personas veterum statuta teneantur, ut, in quibus foris antiqua eas dispositione constet adscriptas, illic navicularii oneris munus agnoscant. Ut enim in litibus causisque privatis fora easdem sequi convenit maritorum, ita in publicis necessitatibus originis debent servare rationem. Dat. prid. id. mai. Treviris Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 mai. 14).

 

CTh.13.5.13

Idem aa. ad Olybrium praefectum Urbi. Sicut olim de linteonibus et naviculariis divus Constantinus instituit, ita nunc ex omnibus sexaginta ad praesentis necessitatis teneantur impensas, quos tamen idoneos et communis delectus adseruit et facultatum inspectio comprobavit et sententia tuae sublimitatis adstruxit. Quibus, si quem aut necessitas fatalis aut inopia repentina aut aliquis casus inviderit, ex vocationibus obnoxiis oportebit idoneum subrogari. Sed sollicita inspectione prospiciatur, ne a quoquam amplius postuletur quam necessitas exegit lavacrorum vel instituta iam dudum forma praescripsit. Dat. IIII non. dec. Treviris Valentiniano n. p. et victore conss. (369 dec. 2).

 

CTh.13.5.14pr.

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus, aaa. ad Modestum praefectum praetorio. Iuxta eum tenorem, quem a divo principe Constantio datum musoniani clarissimae memoriae praefecti praetorio executione constat esse roboratum, intra Orientales provincias naviculariorum corpus impleri iubemus, ea videlicet statutorum ratione servata, ut per eminentiam tuam numerus naviculariorum designetur tam intra Orientem quam intra Aegyptiacas partes, qui praesenti possit indictione compleri, excusandis videlicet pro denum milium modiorum luitione quinquagenis numero iugis in annonaria praestatione dumtaxat, ita ut vestes adque equi ceteraeque canonicae species ab indictione eadem non negentur. (371 febr. 11).

CTh.13.5.14.1

Ad conficienda vero competentia navigia a provincialibus cunctis primitus materiae postulentur, reparationem deinceps per singulos annos isdem naviculariis ex concessa iugorum inmunitate curaturis. (371 febr. 11).

CTh.13.5.14.2

Eorundem autem naviculariorum ex fide nobis nomina loca substantiae nuntientur brevibus duplici ratione conscriptis, quot videlicet de veteribus quotque sint et quales recenti adsociati delectu. (371 febr. 11).

CTh.13.5.14.3

His autem naviculariis, qui fuerint instituti, servari privilegia Africana decernimus, ita ut facultatibus propriis per succedaneas hereditatum vices perpetuo sint obnoxii functioni. (371 febr. 11).

CTh.13.5.14.4

Et sunt corpora, de quibus navicularii ex indictione quinta decima constituendi sunt iuxta sacram iussionem ita: ex administratoribus ceterisque honorariis viris praeter eos, qui intra palatium sacrum versati sunt, de coetibus curialibus et de veteribus idoneis naviculariis et de ordine primipilario. Et de senatoria dignitate ut, si qui voluerint freti facultatibus, consortio naviculariorum congregentur. Dat. III id. feb. Constantinopoli Gratiano a. II et Probo conss. (371 febr. 11).

 

CTh.13.5.15

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Quisquis naviculariorum codicillis optaverit ornari, praebitioni equorum intellegat se esse subdendum. Accepta XII kal. aug. Constantinae Auxonio et Olybrio conss. (379 iul. 21).

 

CTh.13.5.16pr.

Idem aaa. corpori naviculariorum. Delatam vobis a divo Constantino et Iuliano principibus aeternis equestris ordinis dignitatem nos firmamus. Quod cum ita sit, si quis contra interdicta innumerabilium sanctionum corporali vos iniuria pulsare audeat, digna expiatione est luiturus ausum inmanis admissi, apparitione quoque sua ultimo supplicio deputanda, cuius monitio hanc debet sollicitudinem sustinere, ut iudices prava forsitan indignatione succensos ab illicitis tempestiva suggestione deducat. (380 febr. 6).

CTh.13.5.16.1

Huic illud additur, ne, qui certum ordinem ex nostra definitione retinetis, ulli vos alteri hominum generi haerere vereamini nec timeatis vos civitatium municipibus innecti. Ex nullo itaque nexu, nulla causa, nulla persona decurionum vos obsequia contingent, cum praesertim priscis constitutionibus, quarum series orationis paginis antelata est, magis illud invaluisse perhibeatis, ut plerumque et ordinarios curiales naviculariorum sibi necessitas vindicaret. (380 febr. 6).

CTh.13.5.16.2

Quod vero ad negotiationis commodum advehendasque merces spectat ac respicit, in eo sollers cura competentium iudicum providebit, ut optentu nominis vestri non passim ac sine consideratione negotiatorum lateat inmunitas nec ipsi dudum delati beneficii privilegiis fructuque fraudemini. Dat. VIII id. feb. Treviris Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 febr. 6).

 

CTh.13.5.17

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio. Omnes navicularii per omne aevum ab omnibus oneribus et muneribus et collationibus et oblationibus subleventur, cuiuscumque loci fuerint vel dignitatis. Et quicumque contra istam fecerit legem, seu custos litorum seu vectigalium praepositus seu exactor vel decurio seu rationalis vel iudex cuiuscumque provinciae, exhibitus sublatis universis facultatibus suis capitali sententiae subiugetur. Dat. XII kal. mai. Aquileiae Honorio n. p. et Evodio conss. (386 apr. 20).

 

CTh.13.5.18

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Alexandro praefecto Augustali. Iudaeorum corpus ac samaritanum ad naviculariam functionem non iure vocari cognoscitur; quidquid enim universo corpori videtur indici, nullam specialiter potest obligare personam. Unde sicut inopes vilibusque commerciis occupati naviculariae translationis munus obire non debent, ita idoneos facultatibus, qui ex his corporibus deligi poterunt ad praedictam functionem, haberi non oportet inmunes. Dat. XII kal. mart. Constantinopoli Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 febr. 18).

 

CTh.13.5.19

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Quae de naviculariis et curialibus ordinasti, maneant illibata adque perpetua; sint perpetuo navicularii, quia, qui merito esse debeant, providisti. Ac si, cum obierint, subolem non relinquent, quilibet in eorum facultatibus qualibet ratione successerit, auctoris sui munus agnoscet. Manebit vero in ordine curiali et ei filius in officium curiale succedat. Nihil hic subripiendum decerpet ambitio; ipsa denique, si quoquo modo annotatio elicita fuerit, excludatur. Dat. VI id. sept. Veronae Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 sept. 8).

 

CTh.13.5.20

Idem aaa. Hypatio praefecto Augustali. eum, qui agentum in rebus militiam adeptus est, certis et debitis, eatenus naviculariae inquietudinis suspicione submota, frui privilegiis non vetamus, si nec genere neviculariorum corpori cohaeret nec nauarchiae obnoxias functioni retinet facultates. Dat. prid. id. april. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 12).

 

CTh.13.5.21

Idem aaa. Apodemio praefecto praetorio Illyrici et Africae. Unusquisque navicularius noverit intra biennium aut securitatem suscepti oneris reportandam aut periculorum adprobandam esse fortunam. Dat. XV kal. mart. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 febr. 15).

 

CTh.13.5.22

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Naviculariorum vires ac debitas huic necessitati origines in ipsis provinciis honoratorum fides lecta pensabit mansurumque aliquid definiet vel revocando excusatos vel debitos obligando. Quos compositis omnibus ad nos referre necesse est scituros a nobis de suo iudicio iudicandum. Dat. III non. sept. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 sept. 3).

 

CTh.13.5.23

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Solos navicularios a vectigali praestatione inmunes esse praecipimus. Omnes vero mercatores teneri ad supra dictam praestationem in solvendis vectigalibus absque aliqua exceptione decernimus. Dat. III id. decemb. Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 dec. 11).

 

CTh.13.5.24

Impp. Arcadius et Honorius aa. provincialibus Africae. Ne qua causatio vectigalium nomine relinquatur, hoc observari decernimus, ut nulla omnino exactio naviculariis ingeratur, cum sibi rem gerere probabuntur, sed a praestatione vectigalium habeantur inmunes. Dat. VII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 26).

 

CTh.13.5.25

Idem aa. Ennoio suo salutem. De naviculariis et curialibus aliquid sanxissemus, nisi divi patris nostri super his personis processisset auctoritas. Dat. VII kal. ian. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 dec. 26).

 

CTh.13.5.26

Idem aa. Eusebio praefecto praetorio. Comperimus navicularios susceptas species in negotiationis emolumenta convertere eo, quod abutantur Constantinianae legis indulto, quae his ex die susceptarum specierum concluso biennio securitates reportare permisit. Quod nos quoque non prohibemus, sed tantum sententiae consultae definitionis addimus, ut intra annum quo susceperint inferant species et eiusdem consulis securitates reportent, quae etiam diem illationis edoceant. Biennium autem propter adversa hiemis et casus fortuitos in reportandis securitatibus non negamus, dummodo intra tempus superius designatum fides peracti constet officii. Quod ad omnium notitiam volumus pervenire, ut cognoscant transmissionem vel traditionem intra annum susceptionis esse complectendam. Dat. X kal. ian. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 dec. 23).

 

CTh.13.5.27

Idem aa. ad senatum et populum. Post alia: navicularios tertiam urbani canonis portionem inter prima navigationis iubemus deferre exordia. Quorum classem incuriae vetustate collapsam praetoriana praefectura restituat, ita ut omnes, qui praedia his obligata muneribus quibuslibet modis vel contractibus impetrarunt, secundum possessionis modum ad commeandi vocentur officium. Et cetera. Dat. XVII kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 15).

 

CTh.13.5.28

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Post alia: provideatur, ut naves singuli quique naviculariae obnoxii functioni ad necessarium et constitutum modum exaedificare cogantur, ut onera debita et iusta suscipiant. Qui scient se de propriis periclitaturos esse fortunis, nisi in his praeparandis debitae capacitatis summam modumque servaverint. Dat. XIIII kal. mart. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 febr. 16).

 

CTh.13.5.29

Idem aa. Flaviano praefecto Urbi. Deprehensae fraudes iure puniuntur. Solidos itaque, quos sublimitas tua eruere valuit ab his, qui in navicularios praedas egerunt, volumus naviculariorum commodis reservari. Et ne simpli poena in raptores constituta crescat audacia, in posterum sancimus, ut, quicumque in rapinis fuerit deprehensus, in poenam quadrupli teneatur. Proposita Romae in foro Aproniani VIIII kal. feb. Stilichone et Aureliano conss. (400 ian. 24).

 

CTh.13.5.30

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Venerandae urbis intuitu naviculariis privilegia certa delata sunt, quae quicumque temerare temptaverit, nostra auctoritate propositam multam lege inferre cogatur. Dat. XVII kal. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. 15).

 

CTh.13.5.31

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. Universa, quae consultis nostris vel decretis illustris praefecturae indulta sunt naviculariis, si nulla melior utiliorque sententia commutavit vel auctoritas sanctionis infregit, firma servari decernimus. Dat. XV kal. sept. Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 aug. 18).

 

CTh.13.5.32

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Cum nauarchorum coetus circiter provincias Orientis inopia navium titubaret et investigandae classis optentu insularum secessus obiret et navigandi opportunitate transacta iudiciorum indignatio sine transvectionis expectaretur effectu, merito celsitudo tua praefecto Augustali et insularum praeside conventis Alexandrinae et Carpathiae classis summates et nonnullos alios naucleros eo professionis adduxit, ut onus frumentarii commeatus, qui per Orientales nauarchos ex Alexandrinae civitatis conditis consuerat ad sacratissimam urbem transferri, in suam fidem susceptum ad eadem augustissimae urbis horrea comportarent, solaciis pro mercedula praestitis ex tributariae pensitationis inmunitate vel ex eo, quod vocatur filikon, nec non etiam aliis, quae tuae cognitionis limavit examen; ita ut, super naufragiorum, quae contigerint casibus usitato more habita quaestione, si qui calculus modiationis dicatur tempestate maris deperisse, sub tuae sedis auditione nequaquam feratur acceptus, sed haec dispendii lacuna in omne naviculariorum concilium, pro rata scilicet contingentis muneris, deferatur. Haec igitur nostra lege firmamus. Dat. XIIII kal. feb. Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 ian. 19).

 

CTh.13.5.33

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Qui fiscales species susceperit deportandas, si recta navigatione contempta litora devia sectatus eas avertendo distraxerit, capitali poena plectetur. Dat. XIIII kal. aug. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 iul. 19).

 

CTh.13.5.34

Idem aa. Faustino praefecto praetorio. Post alia: iudices, qui in portibus dioeceseos suae onusta navigia, cum prosperior flatus invitat, sub praetextu hiemis inmorari permiserint, una cum municipibus et corporatis eiusdem loci fortunarum propriarum feriantur dispendiis. Navicularii praeterea poenam deportationis excipiant, si aliquid fraudis eos admisisse fuerit revelatum. Dat. XVIII kal. sept. Ravennae Varane v. c. cons. (410 aug. 15).

 

CTh.13.5.35

Idem aa. Seleuco praefecto praetorio. Universos, quos naviculariae condicioni obnoxios invenit antiquitas, praedictae functioni conveniet famulari. Personas igitur memoratas et eorum heredes et praedia persequenda esse decernimus, ut canon sacratissimae urbis vel expeditionalium portuum necessitas impleatur. Dat. prid. non. mar. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio v. aa. conss. (412 mart. 6).

 

CTh.13.5.36pr.

Idem aa. naviculariis per Africam. Tributa naviculariis privilegia hac interminatione firmamus, ut, si quis cuiuslibet dignitatis iudicum vel militantum crediderit neglegenda et aditus negaverit petitum a se tuitionis praesidium, patrimonium suum noverit istius functionis oneribus addicendum sine ulla spe veniae, quam de nobis sub annotationis indulto meruerit. (412 mart. 17).

CTh.13.5.36.1

Illud etiam addimus, ut decem librarum auri multa tam naviculariis quam iudicibus nec non proconsuli et vicario spectabilibus viris et viro clarissimo annonae praefecto officiisque eorum proponatur, si umquam ordini memorato, vel ipsi coegerint vel sponte cupienti quod non potest fieri, de centesimis suis auferri permiserint vel de propria substantia quidquam sportulae nomine cuiquam donare vel offerre personae, ut a singulis constitutum multae pondus non ambigant exigendum. Accipientem quoque quadruplum fisco nostro iubemus exsolvere. Et cetera. Dat. XVI kal. april. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mart. 17).

 

CTh.13.5.37

Idem aa. naviculariis per Africam. Post alia: si ulla dignitas vel apparitio frumenti curam sustinens dirigendi a naviculario magistrove navis aliquid accepisse detegitur, probato crimini pro motu iudicis poena non desit. Et cetera. Dat. XVI kal. april. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mart. 17).

 

CTh.13.5.38pr.

Idem aa. Albino praefecto Urbi. Dissimulationi et corruptelae urbani vel annonarii officii exquisitis remediis mansuetudo nostra prospexit, ut, si quando navicularius extra modum centesimarum diametrum incidisset, intra quinque dies, ex quo portum venerabilis urbis esset ingressus, adhibitis tribus illustribus viris urbana praefectura, praesente quoque annonario cognitore, quid evenisset detrimenti, inquireret et quicumque in hac fraude fuisset inventus, sub elogio, adiuncto idoneo executore, mox ad Africam adque ad viri clarissimi praefecti annonae iudicium deduceretur, soluturus instantia memorati, quidquid debere fuerit deprehensus. (414 sept. 17).

CTh.13.5.38.1

Hac itaque lege decernimus, ut, si ultra diem praefinitum permiserit navicularium protelari, quinque libras auri se adque officium suum sciat aerario nostro debere inferre. Apparitionem quoque praefecturae urbanae multa trium librarum auri feriendam esse censuimus. Praefectus annonae duas libras auri sacris largitionibus inferre cogetur, nisi eius praecipue instantia intra diem constitutum fuerit adcelerata cognitio. Huiusmodi igitur inquisitio etiam diebus feriatis et devotionum absque ulla observatione peragenda est. Dat. XV kal. oct. Ravennae Constantio et Constante conss. (414 sept. 17).


CTh.13.6.0. De praediis naviculariorum.


CTh.13.6.1

Imp. Constantinus a. ad decretum naviculariorum. Alienationes possessionum a naviculariis factas fugiendi muneris gratia praeiudicare vobis non sinimus. Ideoque volumus, ut comparatores supra scriptarum possessionum interpellato praefecto annonae ad id obsequium compellantur, cui se obnoxios esse fecerunt. Dat. V kal. nov. Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 oct. 28).

 

CTh.13.6.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Post alia: patrimonia naviculariorum, quae quolibet genere in extraneorum dominia demigrarunt, in corporis sui ius proprietatemque remeent. Dat. III id. iun. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 11).

 

CTh.13.6.3

Idem aa. ad Musifilum vicarium Africae. Adversus petitionem naviculariorum de suo iure certantium spatium non praescribat annorum, etiam illis adsertionibus remotis, quibus nonnulli amplexantur quae divorum principum consecuti fuere permissu. Sed et si est quidquam naviculario iuri obnoxium, quod domus nostrae proprietatem spectat, tolerare praecipimus navicularias functiones. Dat. prid. kal. aug. vangionibus Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? iul. 31).

 

CTh.13.6.4

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae. Post alia: naviculariae facultates naviculario corpori reddantur, si bona rite retinentes subire eorum onera nolint, quorum possessione fruuntur. Ceterum si sponte cognoscunt naviculariam functionem sine exceptione potioris vel cuiuscumque, bona ad se transmissa sine inquietudine possideant, cum pro rata ex parte debitis fungantur officiis. Et cetera. Dat. IIII kal. mai. Remis Lupicino et Iovino conss. (367 apr. 28).

 

CTh.13.6.5

Idem aa. ad Aurelianum praefectum annonae. Temporibus praescriptionem in vindicatione rerum ad navicularios pertinentium cognoscat tua gravitas esse succisam. Domum etiam mansuetudinis nostrae in his, quae naviculario nomine obnoxia sunt, agnoscere praecipimus debitam functionem. Dat. III kal. octob. Lupicino et Iovino conss. (367 sept. 29).

 

CTh.13.6.6

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad provinciales Afros. Fundi omnes ad naviculariorum dominium pertinentes et ad aliorum iura translati fisco vel re publica vel naviculario vel quolibet alio distrahente sive donante vel ad filios vel propinquos vel extraneos transferente, etsi ad navicularios translati sint, reddantur dominis actione in rem et persecutione concessa, nisi maluerint hi, ad quos res pervenerint, onus agnoscere, cui erat ille obnoxius, cuius nomine vindicatio competit, evictionis ac melioratae rei perceptorumque fructuum inspectione habita. Et cetera. Dat. VII id. april. Treviris Modesto et Arinthaeo conss. (372 apr. 7).

 

CTh.13.6.7pr.

Idem aaa. Chiloni proconsuli Africae. In his, quae navicularii vendunt, quoniam intercipere contractum emendi vendendique fas prohibet, emptor navicularii functionem pro modo portionis comparatae subeat, res enim oneri addicta est, non persona mercantis. Neque navicularium ilico iubemus fieri eum, qui aliquid comparavit, sed eam partem quae empta est pro suo modo ac ratione esse munificam. Nec enim totum patrimonium ad functionem navicularii muneris occupandum erit, quod habuerit qui rei exiguae mercator accessit, sed illa portio, quae ab initio navicularii fuit, ad pensionem huius functionis sola tenenda est, residuo patrimonio, quod ab hoc vinculo liberum est, otioso et inmuni servando. (375 aug. 3).

CTh.13.6.7.1

Domos vero, quarum cultu decus urbium potius quam fructus adquiritur, ubi a naviculariis veneunt, pro tanto modo ad hanc pensionem obligari placet, quantum habebant emolumentum, cum pecunia mutuarentur. Ubi vero spatia loci et exiguitas nullam habuit pensionem aut extructio, cuius est ardua difficilisque molitio aut decus sumptuosum, aut, ut est plerumque liberale institutum, habitationem quis suam ornamento urbis adiecit, nolumus munificentiam quae postea addita est improbam licitationem aestimationis excipere, sed vetusta potius loci species et pensio cogitetur quam cultus hodiernus, qui per industriam hominis animosi accessit. Dat. III non. aug. post cons. Gratiani a. III et Equiti v. c. (375 aug. 3).

 

CTh.13.6.8

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio. Hi, qui fundos naviculariae functioni adscriptos a naviculariis acceperunt quolibet ad se titulo transeuntes, secundum agri opinionem, quae antiquitus habetur adscripta, naviculariam functionem suscipere cogantur. Neque eas condiciones sibi aestiment profuturas, quas venditor minus idoneus in se receperit impositas ementis arbitrio, hac tamen ratione servata, ut, si ad minus idoneum fuerit translata possessio, etiam auctores transscripti praedii teneantur obnoxii sitque hoc in promptu, ut damnis fiscalibus primitus ab idoneis consulatur. Et cetera. Dat. XIIII kal. mart. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 febr. 16).

 

CTh.13.6.9

Impp. Honorius et Theodosius aa. Sebastio comiti. Post alia: navalem haeresim in omnibus volumus custodiri, ut usque ante viginti annos quaecumque possessiones sub hastaria sorte distractae sunt et propter contractum publicum navali fuerant haeresi separatae, si huic oneri ante eas subiacuisse constiterit, rursus ad debitam functionem teneantur obnoxiae. Et cetera. Dat. prid. id. mai. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II conss. (417 mai. 14).

 

CTh.13.6.10pr.

Idem aa. Proculo praefecto praetorio. Si quod praedium in quolibet africani cespitis loco per quinquaginta annorum curricula ad navalem functionem nulla sollicitudo revocavit nec pulsatum aliquando intra designatam annorum seriem super hac parte constiterit ac praedictae annositatis cursum sine ulla navalis haeresis conventione transcenderit, nullis patimur sollicitudinibus agitari. (423 mai. 18).

CTh.13.6.10.1

Illud quoque penitus abolendum esse censemus, ut, quem non personae alicuius super navicularia functione probamenta confutarant, ulla chartarum post quinquaginta annorum seriem molestia rediviva conveniat. Dat. XV kal. iun. Ravennae Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mai. 18).


CTh.13.7.0. De navibus non excusandis.


CTh.13.7.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano praefecto praetorio. Cunctis per Aegyptum intimetur viginti librarum auri multae esse subdendos eos, qui naves suo nomine vel defensione a transvectionibus publicis excusare temptaverint, publica iactura navium quoque dominis feriendis, qui neglectis necessitatibus publicis potiorum voluerunt patrociniis excusari. Dat. prid. id. mart. Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 mart. 14).

 

CTh.13.7.2

Idem aa. Longiniano praefecto praetorio. Multi naves suas diversorum nominibus et titulis tuentur. Cui fraudi obviantes praecipimus, ut, si quis ad evitationem publicae necessitatis titulum crediderit adponendum, sciat navem esse fisco sociandam. Nam ut privatos quoque non prohibemus habere navigia, ita fraudi locum esse non sinimus, cum omnes in commune, si necessitas exegerit, conveniat utilitatibus publicis oboedire et subvectionem sine dignitatis privilegio celebrare. Nisi igitur intra triginta dies haec fraus fuerit remota, universa navigia, quae ad exceptiones confugiunt, dominis auferantur. Dat. III id. ian. Ravennae Arcadio a. VI et Probo conss. (406 ian. 11).


CTh.13.8.0. Ne quid oneri publico imponatur.


CTh.13.8.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Rufino praefecto praetorio. Oneri publico sarcinam privatam ne quis imponat nec audeat portitores frumenti ad suscipiendum onus aliqua necessitate compellere. Hoc enim facto adque commisso non in dispendium solum adque naufragii damnum tenebitur obligatus, verum etiam publicae cohercitionis experietur vigorem. Dat. V id. ian. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 ian. 9).


CTh.13.9.0. De naufragiis.


CTh.13.9.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Modestum praefectum praetorio. Si quis navicularius naufragium sustinuisse adfirmat, provinciae iudicem, eius videlicet, in qua res agitur, adire festinet ac probet aput eum testibus eventum relatioque ad sublimissimam referatur praefecturam, ita ut intra anni spatium veritate relata remedium ex indulgentia consequatur. Quod si per huiusmodi neglegentiam praefinitum anni spatium fortasse claudatur, supervacuas serasque actiones emenso anno placuit non admitti. Dat. Proposita Beryti non. iun. Modesto et Arinthaeo conss. (372 iun. 5).

 

CTh.13.9.2

Idem aaa. ad Demetrianum praefectum annonae Africae. Si quando causatio est de impetu procellarum, medium ex his nautis numerum navicularius exhibeat quaestioni, quos eum in navi pro modo capacitatis constat habuisse, quo eorum tormentis plenior veritas possit inquiri. De casu autem navis, quae ad urbem Romam directa fuerit, intra annum quidquid acciderit iudiciis publicetur, de his vero, quae ad portus expeditionales longius vel Constantinopolim sint profectae, intra biennium oblato praedicto numero nautarum super fide casus examen agitetur. Addimus etiam, ut, si intra praefinitum tempus nulla fuerit delata querimonia, omnis posthac deplorationum aditus obstruatur. Accepta Aquileiae, lecta actis. (a. 372/5....).

 

CTh.13.9.3pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. naviculariis Afris salutem. Quotiens obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur praefecti annonae duorum vel trium quaestione destrictum, purgandi in alios nautas licentia offeratur. Quid est enim, quod non abunde intra praefinitum numerum sollers quaesitor inveniat? Circa magistros navium, quibus est scientia plenior, inmoretur; qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferetur. (380 febr. 6).

CTh.13.9.3.1

Sane si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, sequimur constantinianae legis providam sanctionem, ut adfectionibus naviculariorum intra iudicia constitutis super eorum quaeratur interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit. Cuius rei examen placuit unius lustri spatio terminari, (380 febr. 6).

CTh.13.9.3.2

Ut omnis in posterum .... ut a duarum semis centesimarum, quae ex hibernis oneribus postulantur a vobis, petitio conquiescat. (380 febr. 6).

CTh.13.9.3.3

Placuit sane, ut, novembri mense navigatione subtracta, aprilis, qui aestati est proximus, susceptionibus adplicetur. Cuius susceptionis necessitas ex kal. aprilib. in diem kal. octob. mansura servabitur; in diem vero iduum earundem navigatio porrigetur. (380 febr. 6).

CTh.13.9.3.4

Et quia ordinem vestrum ampliari etiam hominum adiectione gaudemus, quoscumque vacuos publico invenerit officio, in complexum vestri ordinis adplicate, dummodo is, qui in municipalibus manet causis, nominatione ordinis non teneatur. Dat. VIII id. feb. Treviris Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 febr. 6).

 

CTh.13.9.4pr.

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Quae in naufragiis pereunt, nolumus nobis cum possessoribus, vel senatoribus vel privatis, esse communia, si quidem naufragii detrimentum fiscus agnoscat; quod interdum non grandis dispendii esse monstratur, si vexatam fluctibus navem levis iactura defendat quam si pondere suo gravatam pelagi unda submergat. (391 iul. 18).

CTh.13.9.4.1

Ubi vero non est testis periculi, restituantur damna naufragii et dispendia prosecutoris fraudibus inferantur, ut ad eorum iniuriam retorqueantur, qui minus idoneos nominarunt, non ad eos redeant, quos semel constiterit fuisse devotos. Dat. XV kal. aug. Constantinopoli Tatiano et Symmacho conss. (391 iul. 18).

 

CTh.13.9.5

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad senatum et populum. Post alia: navicularios, quos vis adversa naufragii prohibuerit suscepta deferre, vel de oneribus pravitate submersis vel de diametris aliisque iacturis, quia excludere casus et inclementem non possumus cohibere fortunam, praefectus annonae et vicarius urbis fidem probare gestorum congrua iudicatione compellant, moram et neglegentiam punituri. Dat. XVII kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 15).

 

CTh.13.9.6

Impp. Honorius et Theodosius aa. naviculariis per Africam. Post alia: de submersis navibus decernimus, ut levato velo istae causae cognoscantur. Et si quisquam de talibus negotiis aliquid accepisse detegitur, iudex, aput quem constiterit, his conquerentibus qui nudantur pro qualitatibus personarum multandi removendi proscribendi habeat potestatem. Si vero causarum talium cognitores, libelli datione vel planaria interpellatione commoniti, intra metas temporis constituti, hoc est intra biennium causis talibus veteri lege praescriptum, has causas audire neglexerint et legitimum tempus fuerit elapsum, praeiudicium noceat eatenus cognitori, ut naviculario propter vitium iudicis absoluto mediam oneris eius partem, propter cuius probandam amissionem legitimo dumtaxat tempore cognitio petebatur, iudex cogatur inferre, residuam vero officium eius exsolvat. Dat. XVI kal. april. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mart. 17).


CTh.13.10.0. De censu sive adscriptione.


CTh.13.10.1 [=brev.13.2.1]

Imp. Constantinus a. ad populum. Quoniam tabularii civitatum per collusionem potentiorum sarcinam ad inferiores transferunt, iubemus, ut, quisquis se gravatum probaverit, suam tantum pristinam professionem agnoscat etc. Pp. XV. kal. febr. Romae, Constantino a. III. et Licinio III. coss.

Interpretatio. Si tabularii aut hi, quibus exactionis libri traduntur, potentiores voluerint relevare et, quod relevaverint, inferioribus addiderint, is, qui gravatum se probaverit, non amplius dissolvat, quam secundum censum se ostenderit suscepisse.

 

CTh.13.10.2

Idem a. ad Eusebium virum perfectissimum praesidem Lyciae et Pamfyliae. Plebs urbana, sicut in Orientalibus quoque provinciis observatur, minime in censibus pro capitatione sua conveniatur, sed iuxta hanc iussionem nostram inmunis habeatur, sicuti etiam sub domino et parente nostro Diocletiano seniore Augusto eadem plebs urbana inmunis fuerat. Dat. kal. iun. Constantino a. III et Licinio III conss. (313 iun. 1).

 

CTh.13.10.3

Imp. Constantius a. ad Dulcitium consularem Aemiliae. Si quis praedium vendere voluerit vel donare, retinere sibi transferendos ad alia loca colonos privata pactione non possit. Qui enim colonos utiles credunt, aut cum praediis eos tenere debent aut profuturos aliis derelinquere, si ipsi sibi praedia prodesse desperant. Dat. III kal. mai. Mediolano Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 mai. 30).

 

CTh.13.10.4

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Viventium praefectum praetorio Galliarum. In virginitate perpetua viventes et eam viduam, de qua ipsa maturitas pollicetur aetatis nulli iam eam esse nupturam, a plebeiae capitationis iniuria vindicandas esse decernimus; item pupillos in virili sexu usque ad viginti annos ab istiusmodi functione inmunes esse debere, mulieres autem, donec virum unaquaeque sortitur. Dat. X kal. dec. Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? nov. 22).

 

CTh.13.10.5 [=brev.13.2.2]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Florentium pf. p. Galliarum. Si quis census inquisitione completa gravatum se esse credat, apud provinciae iudicem pulset, quem mavult, ex die clausi renuntiatique census spatia praestituta dinumerans; ut, si necessitatibus publicis occupatus domesticis commodis defuit, quum census agitatus est, intra anniversarii temporis circulum fiducia competitionis assistat, si vero praesentem sciat se esse censitum, intra quinque menses, quibuscumque* viribus fultus immineat, ultra non habeat huius vocis arbitrium. Dat. III. non. iun. Remis, Lupicino et Iovino coss.

Interpretatio. Si aliquis in causa publica occupatus, quum descriptio agitaretur, per absentiam suam se esse gravatum queratur, intra anni spatium apud iudicem loci querelas suas allegare debebit. Nam si praesentem fuisse constat, non plus quam quinque menses ad exsequendas querelas suas sibi noverit fuisse concessum, quibus transactis agendi copia denegetur.

 

CTh.13.10.6

Idem aa. et Gratianus a. ad Viventium praefectum praetorio. Nulla vidua, nemo pupillus ex utroque sexu, donec eos ingrediatur annos, qui iam tutoribus curatoribusve publicis non egeant, exactionem plebis agnoscat. Simili autem devotione habeantur immunes et si quae se sacrae legis obsequio perpetuo dedicarunt. Dat. III kal. april. Treviris Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 mart. 30).

 

CTh.13.10.7

Idem aaa. ad Modestum praefectum praetorio. Sicubi subscriptorum modo sorte fatali morientibus de scripto aliquid fuerit inminutum contraque in vicina vel contermina eius vel in eodem vel ubilibet simili substantia ratione nascendi ultra conscriptorum numeris adcreverit, modus censuum intraque servetur, ut ex eo, qui superest, ille, qui defuerit, suppleatur. Hoc autem ut rite celebretur, auctoritas tua iudicibus tantum, id est rectoribus provinciarum, permittat potestatem, ita ut iidem, cum querimonia defensorum vel plebeiorum ad eos fuerit nuntiata, exhibitis partibus secundum fidem rerum coram cognoscant ac stabilitatem census finita altercatione componant, eos tantum, qui mortui videbuntur, ex adcrescentibus repleturi. Ceterum illos, qui relictis censibus aufugerunt, ad excusationem pertinere non est aequum, quando quidem eum, qui videbitur aufugisse, constat esse revocandum. Dat. XVII kal. feb. Constantinopoli Gratiano a. II et Probo conss. (371 ian. 16).

 

CTh.13.10.8pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad populum. Nemo aliquid inmune possideat; sit irritum, si quid domui nostrae tale concessimus; exaequationes censuum, quas consensus provinciarum, quas nostra responsa, quas censorum et peraequatorum officia, quas auctoritates denique ordinariorum et amplissimorum iudicum necessaria emendatione vel constitutione probaverant, inconcussa aeternitate permaneant. Inmunitates vero specialiter datae, iugatio vel capitatio libris publicis et civitatum ac provinciarum encautariis sine aliqua probatione factae penes fruentes ereptae in functionem pristinam redeant. (383 mart. 5).

CTh.13.10.8.1

His nostrae serenitatis edictis civitatum tabulariis erit flamma supplicium, si cuiusquam fraude ambitu potestate iniusta cuiuspiam profiteretur inmunitas, ac non secundum praecedentem definitionem omnes omnino, abolita specialium inmunitatium gratia, necessitas tributariae functionis firmata censorum peraequatorum provincialium iudicum peraequatione constrinxerit. Dat. III non. mar. Mediolano Merobaude ii et Saturnino conss. (383 mart. 5).


CTh.13.11.0. De censitoribus, peraequatoribus et inspectoribus.


CTh.13.11.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio. Si quis sacrilega vitem falce succiderit aut feracium ramorum fetus hebetaverit, quo declinet fidem censuum et mentiatur callide paupertatis ingenium, mox detectus capitale subibit exitium et bona eius in fisci iura migrabunt. Illo videlicet vitante calumniam, qui forte detegitur laborasse pro copia ac reparandis agrorum fetibus, non sterilitatem aut inopiam procurasse. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 iun. 4).

 

CTh.13.11.2

Idem aaa. et Arcadius a. Cynegio praefecto praetorio. Cum antea per singulos viros, per binas vero mulieres capitis norma sit censa, nunc binis ac ternis viris, mulieribus autem quaternis unius pendendi capitis adtributum est. Quocirca sublimis auctoritas tua huiusmodi censibus per Comanensium et Ariarathensium Armeniae secundae, Amasenorum Helenoponti et Diocaesarensium Cappadociae secundae urbes salubris ac temperatae peraequationis modum monumentis publicis iubebit adnecti. Dat. VI k. april. Constantinopoli Honorio et Evodio conss. (386 mart. 27).

 

CTh.13.11.3

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Si peraequatore misso aliquis aut procuratorem suum retraxerit aut colonum ad contumaciam retractionis armaverit, ad eum censuum modum, quem vel eo vel procuratore illius absente peraequator adposuerit, ad nostrae sanctionis auctoritatem tenebitur. Dat. VI kal. april. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 mart. 27).

 

CTh.13.11.4

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Qui fundum aliquem, velut afanticorum mole depressum, cupit aliquatenus relevari, omne nihilominus patrimonium suum admisso patiatur inspectore censeri. Quod quidem etiam ad singularum civitatium legationes convenit custodiri, ut scilicet omne territorium censeatur, quotiens defectorum levamen exposcitur, ut squalida adque ieiuna in culta adque opima compensent. Nemini autem citra nostram conscientiam in quantolibet modo tributariam suspendere liceat functionem. Quod enim ad tempus differri iubebit, aut perpetuo amittitur aut sub acerbiore reliquorum mole repetendum est. Dat. III non. april. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 apr. 3).

 

CTh.13.11.5

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Qui gravatos se a peraequatoribus conqueruntur et iniusto oneri inpares esse proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quid interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per deformia et criminosa commercia sibi impositum esse deplorant, ut aliis demeretur. Sed in eo tempus placuit definiri, ne plures frustra litibus premerentur, si nullis intercepta metis actio tolleretur. Quare cum fuerint traditi codices et completa peraequatio, intra annum cui videbitur de iniusto onere conqueratur, iniquitatem peraequatoris accuset ac praestitam gratiam habita competitione convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat, quem debitae functioni fraus clandestina subtraxerat. Emenso autem eo tempore actio denegabitur sequestratis minoribus, qui fuerint indefensi; his etiam, qui aberunt causa rei publicae. Qui tamen ex eo tempore quae sunt statuta custodient, ex quo ad agendum habere potuerint facultatem. Dat. III kal. dec. Constantinopoli d. n. Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 nov. 29).

 

CTh.13.11.6pr.

Impp. Arcadius et Honorius aa. Herodi. Actus stratoris, qui possessores iuris emphyteutici sub peraequationis colore turbavit, iubemus aboleri, alio ad id negotium dirigendo. Quem observare conveniet, ut pristinis dominis, si quidem idonei comprobantur, cuncta restituat, novis vero ad redhibenda omnia, quae per eum vel suspensa vel minuta vel dilata sunt, strenuus exactor incumbat. (396 [394] febr. 14).

CTh.13.11.6.1

Si quid etiam latioribus ac fecundioribus fundis addi in praestatione potest, tenax inquisitor incumbat. In omnibus vero subsignationem facultatium, quae in huiusmodi locationibus prima est quaerenda, suscipiat. Dat. XVI kal. mart. Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 [394] febr. 14).

 

CTh.13.11.7

Idem aa. Hilariano. Peraequationem omnibus necessariam esse non ignoramus, ideoque praecipimus, ut nullus electus contra iudicium culminis tui rescripti se privilegii alicuius auctoritate defendat, quoniam per cognitos ac probatos viros compendia provincialium iudicum volumus ordinari. Dat. XIIII kal. april. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 mart. 19).

 

CTh.13.11.8

Idem aa. Eusebio praefecto praetorio. Peraequatores ac discussores, quorum nobis data sunt nomina, si incurrerint culpam neglegentiae vel gratiae, non solum honorum iacturam, verum etiam annonarum in quadruplum multam subire debebunt, ea vero, quae in damnum provincialium fuerint accepisse convicti, in quadruplum cogentur exsolvere. Dat. IIII kal. april. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 mart. 29).

 

CTh.13.11.9

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Qui per impotentiam fundos opimos ac fertiles occuparunt, cum quaestuosis uberibusque pro rata portione suscipiant infecundos. Quoniam itaque legati Hieropolitanae civitatis succisos esse prosecuti sunt, huiusmodi possessionum retentatores cum opimis fundis et minus idoneos suscipiant, quo eiusmodi aequalitate servata et ante dictae curiae vires possint in posterum respirare et fisci indemnitas custodiri. Dat. non. mar. Constantinopoli Honorio. a. IIII et Eutychiano conss. (398 mart. 7).

 

CTh.13.11.10

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Quoniam ex multis gentibus sequentes Romanam felicitatem se ad nostrum imperium contulerunt, quibus terrae laeticae administrandae sunt, nullus ex his agris aliquid nisi ex nostra adnotatione mereatur. Et quoniam aliquanti aut amplius quam meruerant occuparunt aut colludio principalium vel defensorum vel subrepticiis rescriptis maiorem, quam ratio poscebat, terrarum modum sunt consecuti, inspector idoneus dirigatur, qui ea revocet, quae aut male sunt tradita aut improbe ab aliquibus occupata. Dat. non. april. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 apr. 5).

 

CTh.13.11.11

Idem aaa. Longiniano praefecto praetorio. Per hoc quinquennium multos comites ac peraequatores nec non etiam discussores per diversas provincias constat esse directos, quos nihil profuisse utilitatibus publicis cognovimus. Ideoque sublimitas tua eorum actus diligenti examinatione perpendat et si quos neglegenter invenerit iniuncta curasse, ablatis codicillis primitus et refusis faciet in duplum quae perceperunt emolumenta redhibere. Si quos vero rapacitate plectenda a provincialibus aliquid abstulisse constiterit, direpta in quadruplum redhibere compellas. Dat. V id. feb. Ravennae Arcadio a. VI et Probo conss. (406 febr. 9).

 

CTh.13.11.12

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Cunctis per provincias administratoribus nostra insinuetur praeceptio, ut, si quando e re publica visum fuerit discussiones inspectionesque aut aliquid simile agitari, ei iniungant, qui vicarianae potestati, comitivae orientis aut augustalitati parendo statuta peregit stipendia, ita ut, si quis ex his, quos palam expressimus, super hoc officii munere excusando nostrum impetravit oraculum aut post elicuerit, nequaquam id admittatur. His enim ita rite digestis et ab hominibus gnaris administrabuntur publica munia et altioris adque inhabilis fortunae homines incompetentia obsequia declinabunt. Dat. X kal. feb. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 ian. 23).

 

CTh.13.11.13

Idem aa. Iohanni praefecto praetorio. Loca, quae praestationem suam implere non possunt, praecipimus adaequari, ut, quid praestare possint, mera fide et integra veritate scribatur, id vero quod impossibile est e vasariis publicis auferatur. Et primo quidem veteribus dominis adscribi praedia ipsa conveniet, quorum si personae eorumve heredes non potuerint repperiri, vicinos vel peregrinos volentes, modo ut sint idonei, dominos statuendos esse censemus. In tantum autem omnium animos beneficiis provocamus, ut id, quod defectae possessioni inspectoris arbitrio adscribitur, biennii inmunitate relevetur, ut nec idonea praedia alterius glebae sarcina in posterum praegraventur. Dat. VIII id. iun. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V. aa. conss. (412 iun. 6).

 

CTh.13.11.14

Idem aa. Ursacio comiti rerum privatarum. Peraequationem agapii in perpetuum manere censemus. Dat. IIII non. iul. Ravennae Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 iul. 4).

 

CTh.13.11.15

Idem aa. Sebastio comiti primi ordinis. Post alia: si qui aliarum possessionum dominus desertum praedium suum inspici forte voluerit, universa loca quae possidet etiamsi idonea sunt, peragrari patietur, ut sarcina destitutae possessionis, in quantum inspectio deprehenderit, possit melioribus sociari peraequatoque omni patrimonio nihil de desertis postea conqueratur. Tantum enim his praediis aperta et absoluta levamenta praestamus, quorum aut domini omnino non extant aut paupertate mediocres ipsa tantum praedia habere monstrantur. Dat. prid. id. mart. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II conss. (417 mart. 14).

 

CTh.13.11.16

Idem aa. Sebastio comiti primi ordinis. Competitionis obreptione seclusa aput eum possessio firma permaneat, cui a peraequatore semel eam traditam fuisse constiterit. Reliqua vero temporis ante acti a novo domino fiscum postulare non patimur, ne alterius culpa alter incipiat subiacere dispendio. Si quis vero privatus aut obligatam sibi possessionem, quae deserta huc usque permansit, aut ex aliquo titulo deberi sibi iure confirmat, allegationes suas sine mora vel per se vel per aliam personam legibus ordinatam aput spectabilitatem tuam publicare debebit, ita ut, si aequitatis ratione suadente ad petitorem fuerit translata possessio, is, qui eam a peraequatore susceperat, rei melioratae receptis sublevetur expensis. Verum ne sub specie litis dominationes semel constitutae turbentur, duorum mensum spatium censemus debere servari, intra quod is, qui putat sibi rem probabili ratione competere, debitas exerat actiones. Quod si tempus adscriptum silentio fuerit interveniente transactum, nullum penitus repetendi volumus esse principium. Quod si quis eo tempore, quo peraequator praedium alicui addicit, de suo iure vel per se vel per homines suos non crediderit actitandum, duorum mensum curriculis evolutis in perpetuum conquiescat. Et cetera. Dat. prid. id. mart. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II conss. (417 mart. 14).

 

CTh.13.11.17

Idem aa. Sebastio comiti primi ordinis. Post alia: illa, quae ante viginti retro annos speciali impetratione diversis petitionibus inspecta claruerint, ab spectabilitate tua convenit iterari, quatenus, aliorum cessante iudicio intra provinciam sibi commissam, tuo omnia finiantur arbitrio. Eas quoque possessiones, quae ante viginti similiter annos speciale beneficium de recisione meruerunt, studiose peragrare debebis, ut, utrum e re sint postulata remedia vel his aliquid deceat functionis adiungi, aestimatio fida demonstret. Et cetera. Dat. prid. id. mai. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II conss. (417 mai. 14).


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Новосибирск подскажите где купить сайдинг. Сайдинг в новосибирске ambar-s.ru.