IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER NONUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45




CTh.9.1.0. De accusationibus et inscriptionibus.


CTh.9.1.1 [=brev.9.1.1]

Imp. Constantinus a. ad Octavianum comitem Hispaniarum. Quicumque* clarissimae dignitatis virginem rapuerit, vel fines aliquos invaserit, vel in aliqua culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam, in qua facinus perpetravit, publicis legibus subiugetur, neque super eius nomine ad scientiam nostram referatur, nec fori praescriptione utatur. Omnem enim honorem reatus excludit, quum criminalis causa et non civilis res vel pecuniaria moveatur. Dat. prid. non. dec. Serdicae. acc. V. non. mart. Cordubae, Gallicano et Basso coss.

Interpretatio. Quicumque* damnabile vel puniendum legibus crimen admiserit, non se dicat in foro suo, id est in loco, ubi habitat, debere pulsari: sed ubi crimen admissum est, ab eius loci iudicibus vindicetur, nec de eius persona ad principem referatur.

 

CTh.9.1.2

Idem a. ad Ianuarinum. quicumque ex eo die, quo reus fuerit in iudicio petitus, intra anni spatium noluerit adesse iudicio, res eius fisco vindicentur et si postea repertus nocens fuerit, deprehensus saeviori sententiae subiugetur. Sed et si argumentis evidentibus et probatione dilucida innocentiam suam purgare suffecerit, nihilo minus facultates eius penes fiscum remaneant. Dat. id. ianuar., acc. V kal. aug. Corintho Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319 ian. 13).

 

CTh.9.1.3 [=brev.9.1.2]

Idem a. ad Agricolanum..... quum ius evidens atque manifestum sit, ut intendendi criminis publici facultatem non nisi ex certis causis mulieres habeant, hoc est si suam suorumque iniuriam persequantur, observari antiquitus statuta oportet. Neque enim fas est, ut passim mulieribus accusandi permissa facultas sit; alioquin in publicis olim quaestionibus interdum aut admissa probatio est aut accusantis auctoritas. Patroni etiam causarum monendi sunt, ne respectu compendii feminas, securitate forsitan sexus in actionem illicitam proruentes, temere suscipiant. pp. V. id. febr. Probiano et Iuliano coss.

Interpretatio. Feminis nisi in sua suorumque causa quemquam accusare non liceat, quia susceptione alienarum causarum legibus prohibentur. Advocati etiam commonendi sunt, ne contra leges suscipiant in alienis causis feminas litigare cupientes.

 

CTh.9.1.4

Idem a. ad universos provinciales. Si quis est cuiuscumque loci ordinis dignitatis, qui se in quemcumque iudicum comitum amicorum vel paLatinorum meorum aliquid veraciter et manifeste probare posse confidit, quod non integre adque iuste gessisse videatur, intrepidus et securus accedat, interpellet me: ipse audiam omnia, ipse cognoscam et si fuerit comprobatum, ipse me vindicabo. Dicat, securus et bene sibi conscius dicat: si probaverit, ut dixi, ipse me vindicabo de eo, qui me usque ad hoc tempus simulata integritate deceperit, illum autem, qui hoc prodiderit et comprobaverit, et dignitatibus et rebus augebo. Ita mihi summa divinitas semper propitia sit et me incolumem praestet, ut cupio, felicissima et florente re publica. Proposita XV kal. octob. Nicomediae Paulino et Iuliano conss. (325 sept. 17).

 

CTh.9.1.5 [=brev.9.1.3]

Idem a. ad Maximum pf. U. Quodam tempore admissum est, ut non subscriptio, sed professio criminis uno sermone ex ore fugiens tam accusatorem quam reum sub experiendi periculo de patria, de liberis, de fortunis, de vita denique dimicare cogeret. ideoque volumus, ut, remota professionis licentia ac temeritate, ad subscriptionis morem ordinemque criminatio referatur, ut iure veteri in criminibus deferendis omnes utantur, id est ut, sopita ira et per haec spatia mentis tranquillitate recepta, ad supremam actionem cum ratione veniant atque consilio. Dat. XI. kal. iun. Sirmio. acc. Romae, Constantino a. VII. et Constantio c. coss.

Interpretatio. Si quis iratus crimen aliquod temere cuilibet obiecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur. Quod si fortasse resipiscens post iracundiam, quae dixit, iterare aut scribere fortasse noluerit, non ut reus criminis teneatur.

 

CTh.9.1.6

Idem a. Secundo praefecto praetorio. Edi criminalia acta ut civilia iubemus, his videlicet, quorum salus ad discrimen vocatur, neque expectari deprecationem actorum neque arte accusatoris differri, ut de innocentia iudicantis adque aequitate consistat. Dat. kal. decemb. Ianuarino et Iusto conss. (328 [362/3] dec. 1).

 

CTh.9.1.7

Imp. Constantius a. Domitio Leontio praefecto praetorio. Ii, quos custodia delatae criminationis includit, intra unius mensis spatium audiantur inquisitione completa, ne, si delati criminis causam segnius iudicantis lenitudo distulerit, reciprocos poenae sortiatur incursus. Dat. XV kal. novemb. Urso et Polemio conss. (338 oct. 18).

 

CTh.9.1.8

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Maximinum correctorem Tusciae. Non sinendum est, ut quisque negotii criminalis strepitu terreatur, nisi inscriptione conscribtus et exhibitionis iniuriam et rei condicionem sustineat. Dat. XV kal. dec. Remis, acc. Florentiae Gratiano nob. p. c. et Dagalaifo conss. (366 nov. 17).

 

CTh.9.1.9 [=brev.9.1.4]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Valerianum pf. U. Non prius quemquam sinceritas tua ad tuae sedis examen iubebit adduci, quam solennibus satisfecerit, qui nititur fidem doloris asserere, quum iuxta formam iuris antiqui ei, qui coeperit arguere, aut vindicta proposita sit, si vera detulerit, aut supplicium, si fefellerit. Dat. VII. kal. dec. Remis, Gratiano n. p. et Dagalaipho coss.

Interpretatio. Tam civile negotium quam criminale accusationis professio manu accusatoris conscripta praecedat.

 

CTh.9.1.10 [=brev.9.1.5]

Iidem aa. et Gratianus a. ad Florianum comitem. Post alia: ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. oportet enim illic criminum iudicia agitari, ubi facinus dicitur admissum. Peregrina autem iudicia praesentibus legibus coercemus. Dat. V. id. nov. Martianopoli, Valentiniano et Valente IV. aa. coss.

Interpretatio. Criminum discussio ibi agitanda est, ubi crimen admissum est; nam alibi criminis reus prohibetur audiri.

 

CTh.9.1.11 [=brev.9.1.6]

Iidem aaa. ad Florianum comitem. Post alia: nullus secundum iuris praescriptum, crimen, quod intendere proposuerit, exsequatur, nisi subeat inscriptionis vinculum. Etenim qui alterius famam, fortunas, caput denique et sanguinem in iudicium devocaverit, sciat sibi impendere congruam poenam, si, quod intenderit, non probaverit etc. Dat. V. id. nov. Martianopoli, Valentiniano et Valente IV. aa. coss.

Interpretatio. Nisi inscriptione celebrata per ordinem reum quemquam non fieri, nec ad iudicium exhiberi, quia sicut convictum poena constringit, ita et accusatorem, si non probaverit, quod obiecit.

 

CTh.9.1.12 [=brev.9.1.7]

Iidem aaa. Laodicio praesidi Sardiniae. Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint. Nam sanctionum veterum conditores adimendam licentiam omnibus censuerunt in accusatores suos invidiosam dicendi vocem. Nullam itaque obtineat in iudiciis auctoritatem periclitantium furor, qui si latius evagetur, ne ipse quidem cognitor tutus erit aut quaestionem securus agitabit, qui, exsequendo iuris severitatem, non potest illorum, quos punit, odium evitare. Dat. prid. id. aug. Carnunti, Gratiano a. III. et Equitio v. c. coss.

Interpretatio. Non credendum est contra alios eorum confessioni, qui in criminibus accusantur, nisi se prius probaverint innocentes: quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcumque* professio.

 

CTh.9.1.13

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad senatum. Post alia: provincialis iudex vel intra Italiam, cum in eius disceptationem criminalis causae dictio adversum senatorem inciderit, intendendi quidem examinis et cognoscendi causas habeat potestatem, verum nihil de animadversione decernens integro non causae, sed capitis statu referat ad scientiam nostram vel ad inclytas potestates. referent igitur praesides et correctores, item consulares, vicarii quoque, proconsules de capite, ut diximus, senatorio negotii examine habito. Referant autem de suburbanis provinciis iudices ad praefecturam sedis urbanae, de ceteris ad praefecturam praetorio. Sed praefecto Urbis cognoscenti de capite senatorum spectatorum maxime virorum iudicium quinquevirale sociabitur et de praesentibus et administratorum honore functis licebit adiungere sorte ductos, non sponte delectos. Et cetera. Lecta in senatu III id. feb. Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 febr. 11).

 

CTh.9.1.14 [=brev.9.1.8]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Marinianum vicarium Hispaniae. Qui vel internecivi exserit actionem vel crimen suspectae mortis intendit, non prius cuiuscumque* caput accusatione pulset, quam vinculo legis adstrictus pari coeperit poenae condicione* iurgare, ita ut etiam servos si quis crediderit accusandos, non prius ad miserorum tormenta veniatur, quam se accusator vinculo inscriptionis adstrinxerit. Appetendorum enim causa servorum aut dispendium facultatum est aut poena dominorum. Dat. VI. kal. iun. Patavi, Merobaude iterum et Saturnino coss.

Interpretatio. Quicumque* alium de homicidii crimine periculosa vel capitali obiectione pulsaverit, non prius a iudicibus audiatur, quam se similem poenam, quam reo intendit, conscripserit subiturum: et si servos alienos accusandos esse crediderit, se simili inscriptione constringat, futurum ut supplicia innocentum servorum aut poena capitis sui aut facultatum amissione compenset.

 

CTh.9.1.15 [=brev.9.1.9]

Iidem aaa. Cynegio pf. p. Concessum singuli universique cognoscant, non emendicatis suffragiis decretorum, sed lite suis nominibus instituta illustris et magnificae celsitudinis tuae adeundam potestatem, quoniam accusari unumquemque per alterum non oportet: videlicet ut iustitia et aequitate, qua notus es, in iudice punias, si innoxios verberavit, in officio, si fortasse conticuit, quod caedi decuriones innoxios non liceret. Dat. prid. kal. mai. Constantinopoli, Arcadio a. I. et Bautone coss.

Interpretatio. In criminalibus causis vel obiectionibus per mandatum nullus accuset; nec si per rescriptum principis hoc potuerit impetrare. Sed ipse, qui crimen intendit, praesens per se accuset, inscriptione praemissa. Iudices autem puniendi sunt et damnandum officium, si fortasse tacuerint, si innocentem nisi praemissa inscriptione subdendum crediderint quaestioni.

 

CTh.9.1.16

Idem aaa. Extra provinciae terminos accusatori non erit licentia progredi, quia oportet illic criminum iudicia fieri, ubi facinus dicatur admissum. Dat. III kal. april. Honorio nobilissimo puero et Evodio conss. (386 mart. 30).

 

CTh.9.1.17

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Post alia: tunc convenit potentiores viros adesse iudiciis, cum eorum praesentiam criminalis per inscriptionem causa deposcat. Dat. XV kal. mar. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 feb. 15).

 

CTh.9.1.18 [=brev.9.1.10]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Ne diversorum criminum rei vel desidia iudicum vel quadam lenitatis ambitione per provincias detenti in carcere crudelius differantur, moneantur omnes iudices, productos e custodiis reos disceptationi debitae subdere et, quod leges suaserint, definire. Dat. III. non. aug. Constantinopoli, Arcadio IV. et Honorio III. aa. coss.

Interpretatio. Rei non multo tempore in carcere vel in custodia teneantur, sed celeriter aut innocentes absolvantur, aut si convicti fuerint criminosi, sententia puniantur.

 

CTh.9.1.19pr. [=brev.9.1.11pr.]

Impp. Honorius et Theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. Accusationis ordinem iam dudum legibus institutum servari iubemus, ut, quicumque* in discrimen capitis arcessitur, non statim reus, qui accusari potuit, aestimetur, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet et vinculum inscriptionis arripiat, custodiae similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione, patiatur, nec impunitam fore noverit licentiam mentiendi, quum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.

 

CTh.9.1.19.1 [=brev.9.1.11.1]

Nemo sibi tamen obiectu cuiuslibet criminis blandiatur de se in quaestione confessus, veniam propter flagitia sperans adiuncti, vel communione criminis consortium personae superioris optans, aut inimici supplicio in ipsa supremorum suorum sorte sociandus, aut eripi se posse confidens studio aut privilegio nominati, quum veteris iuris auctoritas de se confessos ne interrogari quidem de aliorum conscientia sinat. Nemo igitur de proprio crimine confitentem super conscientia scrutetur aliena nemo credat supplicia fugienti; commonitoriis secreto mandatis fidem penitus abnegamus etc. Dat. vIII. id. aug. Ravennae, Asclepiodoto et Mariniano coss.

Interpretatio. Ante inscriptionem nemo efficitur criminosus: nam inscriptione per ordinem facta, tunc a iudice suscipiendus est reus et custodiae cum accusatore tradendus est, ea tamen ratione, ut tam accusati quam accusatoris dignitas aestimetur, et unumquemque ante discussionem ita iudex faciat custodiri, ut eorum natales aut dignitas patiuntur. Sane his, qui crimina sua in quaestione confessi sunt, de aliis si dicere voluerint, a iudice non credatur, quia iure et legibus constitutum est, ut spontanea professione reus reum non faciat, neque illi de altero credatur, qui se criminosum esse confessus est.


CTh.9.2.0. De exhibendis vel transmittendis reis.


CTh.9.2.1

Imp. Iulianus a. Sallustio praefecto praetorio. Ius senatorum et auctoritatem eius ordinis, in quo nos quoque ipsos esse numeramus, necesse est ab omni iniuria defendere. Si quis ergo senator socius criminis insimulatus fuerit, ante causae cognitionem omni terrore calumniae, omni suspicionis molestia careat; vacuus sit prorsus et liber, antequam re convicta crimen agnoscat et exuat dignitatem. Dat. non. feb. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 febr. 5).

 

CTh.9.2.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. Valentino consulari Piceni. Quisquis fuerit, quem crimen pulsat, quem negotium tangit, comprehensum eum iudex sub custodia constituat atque ita vel causae meritum vel personae qualitatem ad nos referat, vel, si longius fuerimus, ad illustres viros praefectos praetorio, sive ad magistros militum, si militaris fuerit persona, ne sub specie vel verae vel ementitae dignitatis facinora dilabantur. Dabimus enim formam, quam unusquisque iudex sequetur in eo, qui reus fuerit inventus. Interim ille, qui in suspicionem venerit negotii criminalis, cuiuscumque honoris esse dicatur, comprehensus ex officio non recedat. Dat. XI kal. feb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 22).

 

CTh.9.2.3

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio. Nullus in carcerem, priusquam convincatur, omnino vinciatur. Ex longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti adcommodetur adsensus quam sollemni lege se vinxerit et in poenam reciproci stilo trepidante recaverit. Eique qui deducendus erit ad disponendas res suas componendosque maestos penates spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus dierum XXX tribuatur, nulla remanente aput eum qui ad exhibendum missus est copia nundinandi. Qui posteaquam ad iudicem venerit, adhibita advocatione ius debebit explorare quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri, donec reppererit cognitio celebrata discrimen. Dat. III kal. ian. Constantinopoli Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 dec. 30).

 

CTh.9.2.4

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Drepanio proconsuli Africae. Neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex pronuntiaverit. Dat. prid. non. feb. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 febr. 4).

 

CTh.9.2.5

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano praefecto praetorio. Defensores civitatum, curatores, magistratus et ordines oblatos sibi reos in carcerem non mittant, sed in ipso latrocinio vel congressu violentiae aut perpetrato homicidio, stupro vel raptu vel adulterio deprehensos et actis municipalibus sibi traditos expresso crimine prosecutionibus arguentium cum his, a quibus fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant. Et cetera. Dat. XII kal. feb. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 ian. 21).

 

CTh.9.2.6

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano praefecto praetorio. Si quos praecepto iudicum praemisso inscriptionis vinculo reos factos adminiculum curiae propriae dirigere iussum fuerit, municipalibus actis interrogentur, an velint iuxta praeceptum triumphalis patris nostri XXX diebus sibi concessis sub moderata et diligenti custodia propter ordinationem domus propriae parandosque sibi sumptus in civitate residere. Quod si fieri voluerint, hoc genus beneficii cupientibus non negetur: si vero dirigi velint, mox reos cum suis accusatoribus mittant nec ad arbitrium adversariorum in civitatibus retineri patiantur. Et cetera. Dat. XII kal. feb. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 ian. 21).


CTh.9.3.0. De custodia reorum.


CTh.9.3.1pr.

Imp. Constantinus a. ad Florentium rationalem. In quacumque causa reo exhibito, sive accusator exsistat sive eum publicae sollicitudinis cura perduxerit, statim debet quaestio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur. Quod si accusator aberit ad tempus aut sociorum praesentia necessaria videatur, id quidem debet quam celerrime procurari. Interea vero exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia. Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse cognoscitur. (320 iun. 30).

CTh.9.3.1.1

Illud etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum saepta leto dare aut subtractos audientiae longa tabe consumere. Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit et non statim eum penes quem officium custodiae est adque eius ministros capitali poena subiecerit. Dat. prid. cal. iul. Serdicae Constantino a. VI et Constantino caes. conss. (320 iun. 30).

 

CTh.9.3.2

Idem a. ad Evagrium. Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus aput acta, cum de admisso constiterit, poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus aput acta audiatur. Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut iudicibus inmodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur. Dat. III non. feb. Heracleae Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 febr. 3).

 

CTh.9.3.3 [=brev.9.2.1]

Imp. Constantius a. Acyndino pf. p. Quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus, ut, etiamsi poenae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. Dat. non. april. Acyndino et Proculo coss.

Interpretatio. Viri et mulieres, etiamsi criminis aequalitate iungantur, non tamen in unius carceris custodia teneantur.

 

CTh.9.3.4

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Valerianum vicarium Hispaniarum. Post alia: nullus ante carceris custodiae mancipetur, quam ab eo, qui in accusationem eius erupit, in codice publico sollemnia inscriptionis impleta sint. Praelata litteris v. c. vicarii vi id. sep. Veronae Valentiniano et Valente aa. conss. (365 sept. 8).

 

CTh.9.3.5 [=brev.9.2.2]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum pf. p. Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiiciendum esse iudiciis, si reus condicione* aliqua fuerit elapsus. Nam ipsum volumus eius poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse, qui fugerit. Si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura, et eadem statuimus legis severitate constringi. Dat. III. kal. iul. Contionaci, Gratiano a. II. et Probo coss.

Interpretatio. Si de carcere reus fugerit, ab eo, cui est traditus, requiratur: qui si eum non potuerit praesentare, noverit negligens custos, illius se aut damnum aut poenam, qui fugerit, subiturum.

 

CTh.9.3.6

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio. De his quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret. Temperari autem ab innoxiis austera praeceptione sancimus et praedandi omnem segetem de neglegentia iudicum provinciarum ministris feralibus amputamus. Nam nisi intra tricensimum diem semper commentariensis ingesserit numerum personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum, officium viginti auri libras aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem auri libris multandum esse censemus. Dat. III kal. ian. Constantinopoli Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 dec. 30).

 

CTh.9.3.7 [=brev.9.2.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano pf. p. Post alia: iudices omnibus dominicis diebus productos reos e custodia carcerali videant et interrogent, ne his humanitas clausis per corruptos carcerum custodes negetur. Victualem substantiam non habentibus faciant ministrari, libellis duabus aut tribus diurnis vel quot existimaverint, commentariensi decretis, quorum sumptibus* proficiant alimoniae pauperum quos ad lavacrum sub fida custodia duci oportet, mulcta iudicibus viginti librarum auri et officiis eorum eiusdem ponderis constituta, ordinibus quoque trium librarum auri mulcta proposita, si saluberrime statuta contempserint*. Nec deerit antistitum christianae religionis cura laudabilis, quae ad observationem constituti iudicis hanc ingerat monitionem. Dat. XII. kal. febr. Ravenna, Honorio VIII. et Theodosius III. aa. coss.

Interpretatio. Omnibus dominicis diebus iudices sub fida custodia de carceribus reos educant, ut eis a christianis vel a sacerdotibus substantia vel alimonia praebeatur, et ad balneum praedictis diebus sub fida custodia religionis contemplatione ducantur. Si qui iudices hoc implere neglexerint, poenam, quam lex ipsa constituit, cogantur implere.


CTh.9.4.0. Si quis imperatori maledixerit.


CTh.9.4.1

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Si quis modestiae nescius et pudoris ignarus improbo petulantique maledicto nomina nostra crediderit lacessenda ac temulentia turbulentus obtrectator temporum fuerit, eum poenae nolumus subiugari neque durum aliquid nec asperum sustinere, quoniam si id ex levitate processerit, contemnendum est, si ex insania, miseratione dignissimum, si ab iniuria, remittendum. Unde integris omnibus ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta pensemus et, utrum praetermitti an exequi rite debeat, censeamus. Dat. V id. aug. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 aug. 9).


CTh.9.5.0. Ad legem Iuliam maiestatis.


CTh.9.5.1pr.

Imp. Constantinus a. ad Maximum praefectum Urbi. Si quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit comprobare. Cum eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbitur, ut ab omnibus conmissi consciis statuta vindicta possit reportari. (314 [320-323] ian. 1).

CTh.9.5.1.1

In servis quoque vel libertis, qui dominos aut patronos accusare aut deferre temptaverint, professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exordio per sententiam iudicis comprimatur ac denegata audientia patibulo adfigatur. Proposita kal. ianuar. Volusiano et Anniano conss. (314 [320-323] ian. 1).


CTh.9.6.0. Ne praeter crimen maiestatis servus dominum vel patronum libertus seu familiaris accuset.


CTh.9.6.1

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Maximum praefectum praetorio. Cessent liberti capitalium criminum tumultu et nefariae delationis indiciis auctores libertatis incessere, ita ut tam nefandos conatus ferri aut ignium poena compescat. Proposita id. mart. Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 mart. 15).

 

CTh.9.6.2 [=brev.9.3.1]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Maximum pf. p. Quum accusatores servi dominis intonent, nemo iudiciorum exspectet eventum, nihil quaeri, nihil discuti placet, sed cum ipsis delationum libellis, cum omni scripturarum et meditati criminis apparatu nefandarum accusationum crementur auctores, excepto tamen appetitae maiestatis crimine, in quo etiam servis honesta proditio est: nam et hoc facinus tendit in dominos. Dat. id. mart. Valente V. et Valentiniano aa. coss.

Interpretatio. Servus dominum accusans non solum audiendus non est, verum etiam puniendus, nisi forte dominum de crimine maiestatis tractasse probaverit.

 

CTh.9.6.3 [=brev.9.3.2]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p. Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque* criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem, caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Maiestatis crimen excipimus. Dat. VI. id. nov. Constantinopoli, Caesario et Attico coss.

Interpretatio. Si servus dominum aut amicus vel domesticus sive libertus patronum accusaverit vel detulerit cuiuslibet criminis reum, statim in ipso initio accusationis gladio puniatur: quia vocem talem exstingui volumus, non audiri, nisi forte dominum aut patronum de crimine maiestatis tractasse probaverit.

 

CTh.9.6.4 [=brev.9.3.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad senatum. Post alia: libertorum adversus patronos illicitas atque improbas voces poenae obiectione praecludimus, atque ita, ut non modo sponte prodire non audeant, sed ne vocati quidem in iudicium venire cogantur etc. Dat. VIII. id. aug. Ravenna, Asclepiodoto et Mariniano coss.

Interpretatio. Liberti accusatores patronorum, ubi primum in accusationis vocem proruperint, puniantur.


CTh.9.7.0. Ad legem Iuliam de adulteriis.


CTh.9.7.1 [=brev.9.4.1]

Imp. Constantinus a. Africano v. c. Quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit, requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit; ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis iuris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate eius, quae in reatum deducitur, accusatione exclusa, liberi, qui accusantur, abscedant, quum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae iuris nexibus detinentur, hae autem immunes a iudiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. Dat. III. non. febr. Heracleae, Constantino a. VII. et Constantio c. coss.

Interpretatio. Tabernae domina, hoc est uxor tabernarii, si inventa fuerit in adulterio, accusari potest: si vero eius ancilla vel quae ministerium tabernae praebuit, in adulterio fuerit deprehensa, pro vilitate dimittetur. Sed et ipsa tabernarii uxor, si tam vilis ministerii officium egerit et in adulterio fuerit deprehensa, accusari non potest a marito.

 

CTh.9.7.2 [=brev.9.4.2]

Idem a. ad Euagrium pf. p. Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen, ne volentibus temere liceat foedare connubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri vel consobrino et consanguineo maxime fratri, quos verus dolor ad accusationem impellit. Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione compescant. In primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione etiam ream coniugem facere, nec intra certa tempora inscriptionis vinculo contineri, veteres retro principes annuerunt. Extraneos autem procul arceri ab hac accusatione censemus. Nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et falsis contumeliis matrimonia deformant. pp. Nicomediae VII. kal. mai., Constantino a. VII. et Constantio c. coss.

Interpretatio. In adulterio extraneam mulierem nullus accuset, sed propinqui, ad quorum notam pertinet, hoc est frater germanus, frater patruelis, patruus et consobrinus, qui tamen ante inscriptionem, si accusata acquieverit, possunt per satisfactionem veniam promereri. Reliqui ab accusatione prohibentur. Maritis sane etiam ex suspicione accusare permissum est.

 

CTh.9.7.3

Impp. Constantius et Constans aa. ad populum. Cum vir nubit in feminam, femina viros proiectura quid cupiat, ubi sexus perdidit locum, ubi scelus est id, quod non proficit scire, ubi venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur nec videtur, iubemus insurgere leges, armari iura gladio ultore, ut exquisitis poenis subdantur infames, qui sunt vel qui futuri sunt rei. Dat. prid. non. dec. Mediolano, proposita Romae XVII kal. ianuar. Constantio III et Constante II aa. conss. (342 dec. 4).

 

CTh.9.7.4pr. [=brev.9.4.3pr.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Cynegio pf. p. In adulterii quaestione ab omni familia, non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quo adulterium dicatur admissum, quaerendum est sine defensione cuiusquam.

CTh.9.7.4.1 [=brev.9.4.3.1]

Idem volumus, et si forte mulier marito mortis parasse insidias vel quolibet alio genere voluntatem occidendi habuisse inveniatur.

CTh.9.7.4.2 [=brev.9.4.3.2]

Parem etiam condicionem* in interrogatione mancipiorum servari volumus, si forte maritus eo modo insectetur uxorem. Dat. III. id. dec. Constantinopoli, Arcadio a. I. et Bautone coss.

Interpretatio. De adulterio uxorum mariti per tormenta familiae utriusque, hoc est suae et uxoris quaerere permittuntur; si tamen illo tempore, quo admissum dicitur, haec ipsa mancipia praesentia aut in eadem domo fuisse probantur. Similiter et si mortem sibi ab uxore adultera maritus paratam fuisse conqueratur, utriusque familiae discussione quaeri licet. Similiter etiam familiae utriusque poena quaerendum est, si maritus mortem uxori qualibet ratione paraverit.

 

CTh.9.7.5 [=brev.9.4.4]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p. Ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat, neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. Nam si quis aliquid huius modi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. Dat. III. id. mart. Thessalonica, Theodosius a. II. et Cynegio coss.

Interpretatio. Nec iudaeus christianam nec christianus iudaeam ducat uxorem. Quod si fecerit, cuiuslibet accusatione velut in adulteros vindicetur.

 

CTh.9.7.6 [=brev.9.4.5]

Iidem aaa. Orientio vicario urbis Romae. Omnes, quibus flagitii usus est, virile corpus muliebriter constitutum alieni sexus damnare patientia (nihil enim discretum videntur habere cum feminis), huius modi scelus spectante populo flammis vindicibus expiabunt. Pp. in foro Traiani VIII. id. aug., Valentiniano a. IV. et Neoterio coss.

Haec lex interpretatione non indiget.

 

CTh.9.7.7 [=brev.9.4.6]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino pf. p. Adulterii accusatione proposita, praescriptiones civiles, quibus aut dos repeti fingitur, aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere examini consuerunt, iussimus sequestrari, nec earum obice aliquid negotio tarditatis afferri; sed accusatione fundata, hoc est quum, quo iure quove tempore actio fuerit intromissa, constiterit, discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, quum et iurgia, quae magnitudine superant, praeponantur, et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen, quum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non obsit examini. Dat. VII. id. dec. Constantinopoli, Arcadio a. II. et Rufino coss.

Interpretatio. Quum adulterium maritus accusator obiecerit, dotis aut donationis repetitio conquiescat quia civilem repetitionem misceri criminali accusationi non oportet.

 

CTh.9.7.8 [=brev.9.4.7]

Iidem aaa. Rufino pf. p. Si qui adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata depulerint, per commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non debere credi, quod allegatur, non potuisse committi, hi si postmodum in nuptias suas consortiumque convenerint, facinus illud, quo fuerint accusati, manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt. Unde si qui eius modi reperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari, et veluti convictum facinus confessumque puniri. Dat. prid. non. dec. Constantinopoli, Theodosius a. III. et Abundantio v. c. coss.

Interpretatio. Qui in adulterio accusantur et se propinquitatis aut amicitiarum excusatione defenderint, si fortasse quolibet tempore secretum crimen publica coniunctione prodiderint, eos velut manifestos adulteros puniri placet.

 

CTh.9.7.9

Idem aaa. Gildoni comiti et magistro utriusque militiae per Africam. Si quis adulterii reus factus accusatoris mariti forum declinare temptaverit, in hoc non possit eludere, nec praerogativa militari defensetur, ibi confestim audiendus, ubi fuerit accusatus. Dat. III kal. ianuar. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 dec. 30).


CTh.9.8.0. [=brev.9.5.0.] Si quis eam, cuius tutor fuerit, corruperit.


CTh.9.8.1 [=brev.9.5.1]

Imp. Constantinus a. ad Bassum vicarium Italiae. Post alia: ubi puellae ad annos adultae aetatis accesserint et adspirare ad nuptias coeperint, tutores necesse habeant comprobare, quod puellae sit intemerata virginitas, cuius coniunctio postulatur. Quod ne latius porrigatur, hic solus debet tutorem nexus adstringere, ut se ipsum probet ab iniuria laesi pudoris immunem. Quod ubi constiterit, omni metu liber optata coniunctione frui debebit; officio servaturo, ut, si violatae castitatis apud ipsum facinus haereat, deportatione plectatur, atque universae eius facultates fisci viribus vindicentur, quamvis eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. Dat. prid. non. april. Aquileia, Constantino a. VI. et Constantino c. coss.

Interpretatio. Ubi primum puellae sub tutore viventes ad annos pervenerint nuptiales, et quicumque* petitor accesserit, non prius puella iungatur, nisi virginitas illius, quod a tutore servata sit, fuerit approbata: nam si ab ipso tutore convincitur eius violata virginitas, statim exsilio deputetur, et res illius omnes fiscus usurpet.


CTh.9.9.0. [=brev.9.6.0.] De mulieribus, quae se servis propriis iunxerunt.


CTh.9.9.1pr. [=brev.9.6.1pr.]

Imp. Constantinus a. ad populum. Si qua cum servo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subiugetur, tradendo ignibus verberone, sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur, quum falsae accusationi poena immineat.

CTh.9.9.1.1 [=brev.9.6.1.1]

Ante legem nupta tali consortio segregetur, non solum domo, verum etiam provinciae communione privata, amati abscessum defleat relegati.

CTh.9.9.1.2 [=brev.9.6.1.2]

Filii etiam, quos ex hac coniunctione habuerit, exuti omnibus dignitatis insignibus, in nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris.

CTh.9.9.1.3 [=brev.9.6.1.3]

Successio autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis cognatisque deferatur vel ei, quem ratio iuris admittit, ita ut et quod ille, qui quondam amatus est, et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua videntur habuisse substantia, dominio mulieris sociatum a memoratis successoribus vindicetur.

CTh.9.9.1.4 [=brev.9.6.1.4]

His ita omnibus observandis, et si ante legem decessit mulier vel amatus, quoniam vel unus auctor vitii censurae occurrit.

CTh.9.9.1.5 [=brev.9.6.1.5]

Sin vero iam uterque decessit, soboli parcimus, ne defunctorum parentum vitiis praegravetur; sint filii, sint potiores fratribus, proximis atque cognatis, sint relictae successionis heredes.

CTh.9.9.1.6 [=brev.9.6.1.6]

Post legem enim hoc committentes morte punimus. qui vero ex lege disiuncti clam denuo convenerint, congressus vetitos renovantes, hi servorum indicio vel speculantis officii vel etiam proximorum delatione convicti poenam similem sustinebunt. Dat. IV. kal. iun. Serdicae, Constantino a. VII. et Constantio c. coss.

Interpretatio. Si qua ingenua mulier servo proprio se occulte miscuerit, capitaliter puniatur. Servus etiam, qui in adulterio dominae convictus fuerit, ignibus exuratur. In potestate habeat huius modi crimen quicumque* voluerit accusare. Servi etiam aut ancillae, si de hoc crimine accusationem detulerint, audiantur: ea tamen ratione, ut si probaverint, libertatem consequantur, si fefellerint, puniantur. Hereditas mulieris, quae se tali crimine maculaverit, vel filiis, si sunt ex marito suscepti, vel propinquis ex lege venientibus tribuatur.


CTh.9.10.0. Ad legem Iuliam de vi publica et privata.


CTh.9.10.1 [=brev.9.7.1]

Imp. Constantinus a. ad Catulinum proconsulem Africae. Qui in iudicio manifestam detegitur commisisse violentiam, non iam relegatione aut deportatione insulae plectatur, sed supplicium capitale excipiat, nec interposita provocatione sententiam, quae in eum fuerit dicta, suspendat, quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, quum aliis vim inferre tentantibus, aliis cum indignatione repugnantibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae. Unde placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel ex eius, qui possessionem temerare tentaverit, interemptus* sit, in eum supplicium exseri, qui vim facere tentavit et alterutri parti causam malorum praebuit. Dat. XV. kal. mai. Serdicae, Gallicano et Basso coss.

Interpretatio. Convictus in iudicio de evidenti violentiae crimine capite puniatur, nec sententiam iudicis qui damnatus est qualibet appellatione suspendat: et si fortasse homicidia ab utraque parte commissa fuerint, in illum vindicetur, qui ut alium per caedem expelleret, violenter ingressus est.


CTh.9.10.2

Idem a. ad Bassum praefectum Urbi. Si quis per violentiam alienum fundum invaserit, capite puniatur. Et sive quis ex eius parte, qui violentiam inferre temptaverit, sive ex eius, qui iniuriam repulsaverit, fuerit occisus, eum poena adstringat, qui vi deicere possidentem voluerit. Dat. VI id. mart. Romae Gallicano et Basso conss. (317 mart. [?] 10).

 

CTh.9.10.3 [=brev.9.7.2]

Iidem a. ad Bassum pf. U. Si quis ad se fundum vel quodcumque* aliud asserit pertinere, ac restitutionem sibi competere possessionis putat, civiliter super possidendo agat, aut impleta solennitate iuris crimen violentiae opponat, non ignarus, eam se sententiam subiturum, si crimen obiectum non potuerit comprobare, quam reus debet excipere. Quod si omissa interpellatione vim possidenti intulerit, ante omnia violentiae causam examinari praecipimus, et in ea requiri, quis ad quem venerit possidentem, ut ei, quem constiterit expulsum, amissae possessionis iura reparentur, eademque protinus restituta violentus, poenae non immerito destinatus, in totius litis terminum differatur, ut, agitato negotio principali, si contra eum fuerit iudicatum, in insulam deportetur, bonis omnibus abrogatis. Quod si pro eo, quem claruerit esse violentum, sententia proferetur, omnium rerum, de quibus litigatum est, media pars penes eum resideat, cetera fisci viribus vindicentur. Pp. prid. non. oct. Romae, Constantino a. V. et Licinio c. coss.

Interpretatio. Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum, ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit attineri: quod si probare non potuerit, quem dixerat violentum, eandem poenam suscipiat, quam ille, quem impetit, convictus potuisset excipere. De reliquo haec lex praetermittenda est, quia in quarto libro sub titulo unde vi, quae tamen temporibus posterior inventa est, habetur exposita.

 

CTh.9.10.4pr. [=brev.9.7.3pr.]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Albinum pf. U. Servos, qui fecisse violentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere perpetrata censemus. Quod si illi metu atque exhortatione dominorum violentiam admiserint, palam est, secundum legem Iuliam dominum infamem pronuntiandum loci aut originis propriae dignitate non uti, servos vero, quos furoribus talium paruisse constiterit, metallis per sententiam dedi. Viles autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius violentiam perpetrasse convincentur, constitutionum divalium poena teneantur.

CTh.9.10.4.1 [=brev.9.7.3.1]

Iudicem vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud se probatum distulerit, omiserit vel impunitate donaverit aut molliore, quam praestituimus, poena perculerit. Dat. prid. non. mart. Mediolano, Valentiniano a. IV. et Neoterio v. c. coss.

Interpretatio. Si servi inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniuntur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini, qui illicita praeceperunt, notantur infamia et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem, qui talibus dominorum furoribus paruerunt, in metallum detruduntur. Ceterum non liceat iudicibus discussionem violentiae differre vel dimittere vel donare: qui si probaverint violentiam et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituros. Viles autem personae, quae bis aut frequenter admisisse violentiam comprobantur, constituta legibus poena supra scripta omnimodis feriantur.


CTh.9.11.0. [=brev.9.8.0.] De privati carceris custodia.


CTh.9.11.1 [=brev.9.8.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Erytrio praefecto augustali. Si quis posthac reum privato carceri destinarit, reus maiestatis habeatur. Dat. prid. kal. mai. Thessalonica, Theodosius a. II. et Cynegio v. c. coss.

Ista lex interpretatione non indiget.


CTh.9.12.0. De emendatione servorum.


CTh.9.12.1

Imp. Constantinus a. ad Bassum. Si virgis aut loris servum dominus adflixerit aut custodiae causa in vincla coniecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis metum mortuo servo sustineat. Nec vero inmoderate suo iure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum vel ictu fustis aut lapidis occiderit vel certe telo usus letale vulnus inflixerit aut suspendi laqueo praeceperit vel iussione taetra praecipitandum esse mandaverit aut veneni virus infuderit vel dilaniaverit poenis publicis corpus, ferarum vestigiis latera persecando vel exurendo admotis ignibus membra aut tabescentes artus atro sanguine permixta sanie defluentes prope in ipsis adegerit cruciatibus vitam linquere saevitia immanium barbarorum. Dat. V id. mai. Romae Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 mai. 11).

 

CTh.9.12.2 [=brev.9.9.1]

Imp. Constantinus a. Maximiliano Macrobio... Quoties verbera dominorum talis casus servorum comitabitur, ut moriantur, culpa nudi sunt, qui, dum pessima corrigunt, meliora suis acquirere vernulis voluerunt. Nec requiri in huius modi facto volumus, in quo interest domini incolume iuris proprii habere mancipium, utrum voluntate occidendi hominis an vero simpliciter facta castigatio videatur. Toties etenim dominum non placet morte servi reum homicidii pronuntiari, quoties simplicibus quaestionibus domesticam exerceat potestatem. Si quando igitur servi plagarum correctione, imminente fatali necessitate, rebus humanis excedunt, nullam metuant domini quaestionem. Dat. XIV. kal. mai. Sirmio, Constantino a. VII. et Constantio c. coss.

Interpretatio. Si servus, dum culpam dominus vindicat, mortuus fuerit, dominus culpa homicidii non tenetur, quia tunc homicidii reus est, si occidere voluisse convincitur. nam emendatio non vocatur ad crimen.


CTh.9.13.0. [=brev.9.10.0.] De emendatione propinquorum.


CTh.9.13.1 [=brev.9.10.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad senatum. In corrigendis minoribus pro qualitate delicti senioribus propinquis tribuimus potestatem, ut, quos ad vitae decora domesticae laudis exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat. Neque nos in puniendis morum vitiis potestatem in immensum extendi volumus, sed iure patrio auctoritas corrigat propinqui iuvenis erratum et privata animadversione compescat. Quod si atrocitas facti ius domesticae emendationis excedit, placet, enormis delicti reos dedi iudicum notioni. Dat. prid. kal. dec. Valentiniano et Valente aa. coss.

Interpretatio. Propinquis senioribus lege permittitur errorem vel culpas adolescentium propinquorum patria districtione corrigere, id est ut si verbis vel verecundia emendari non possint, privata districtione verberibus corrigantur. Quod si gravior culpa fuerit adolescentis, quae privatim emendari non possit, in notitiam iudicis deferatur.


CTh.9.14.0. Ad legem Corneliam de sicariis.


CTh.9.14.1 [=brev.9.11.1]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum pf. p. Si quis necandi infantis piaculum aggressus aggressave sit, erit capitale istud malum. Pp. VII. id. febr. Romae, Gratiano a. III. et Equitio coss.

Interpretatio. Sive vir sive mulier infantem necaverit, rei homicidii teneantur.

 

CTh.9.14.2 [=brev.9.11.2]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad provinciales. Liberam resistendi cunctis tribuimus facultatem, ut quicumque* militum vel privatorum ad agros nocturnus populator intraverit, aut itinera frequentata insidiis aggressionis obsederit, permissa cuicumque* licentia, dignus illico supplicio subiugetur, ac mortem, quam minabatur, excipiat, et id, quod intendebat, incurrat. Melius est enim occurrere in tempore, quam post exitum vindicari. Vestram igitur vobis permittimus ultionem, et, quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto. Nullus parcat militi, cui obviari telo oporteat ut latroni. Dat. kal. iul. Tatiano et Symmacho coss.

Interpretatio. Quoties ad faciendam rapinam aliquis aut iter agentem aut domum cuiuslibet nocturnus exspoliator aggreditur, huius modi personis, quae vim sustinent, damus etiam cum armis licentiam resistendi, et si pro temeritate sua occisus fuerit ille, qui venerit, mors latronis ipsius a nemine requiratur.

 

CTh.9.14.3pr.

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano praefecto praetorio. Quisquis cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam, nam et ipsi pars corporis nostri sunt, cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit, eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt: ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur bonis eius omnibus fisco nostro addictis, filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus, paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii criminis exempla metuantur, a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut is perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio. (397 sept. 4).

CTh.9.14.3.1

Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam aput nos intervenire temptaverint. (397 sept. 4).

CTh.9.14.3.2

Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant ingrate potius filiae alimoniam quam integre emolumentum ac nomen heredis. Mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. (397 sept. 4).

CTh.9.14.3.3

Emancipatio, quae a praedictis sive in filios post legem dumtaxat latam sive in filias fuerit collata, non valeat. (397 sept. 4).

CTh.9.14.3.4

Dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. (397 sept. 4).

CTh.9.14.3.5

Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a viris titulo donationis acceperint, filiis debeant reservare, tempore quo ususfructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata. (397 sept. 4).

CTh.9.14.3.6

Id, quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus. (397 sept. 4).

CTh.9.14.3.7

Sane si quis ex his in exordio initae factionis studio verae laudis accensus ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. Is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. Dat. prid. non septemb. Ancyrae Caesario et Attico conss. (397 sept. 4).


CTh.9.15.0. [=brev.9.12.0.] De parricidis.


CTh.9.15.1 [=brev.9.12.1]

Imp. Constantinus a. ad Verinum vicarium Africae. Si quis in parentis aut filii aut omnino affectionis eius, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit, sive clam sive palam id fuerit enisus, neque gladio, neque ignibus, neque ulla alia solenni poena subiugetur, sed insutus culeo et inter eius ferales angustias comprehensus serpentum contuberniis misceatur et, ut regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat, ut ei coelum superstiti, terra mortuo auferatur. Dat. XVI. kal. dec. Licinio V. et Crispo c. coss. Acc. prid. id. mart. Karthagine, Constantino a. v. et Licinio c. coss.

Interpretatio. Si quis patrem matrem, fratrem sororem, filium filiam aut alios propinquos occiderit, remoto omnium aliorum genere tormentorum, facto de coriis sacco, qui culeus nominatur, in quo quum missus fuerit, cum ipso etiam serpentes claudantur: et si mare vicinum non fuerit, in quolibet gurgite proiiciatur, ut tali poena damnatus nullo tempore obtineat sepulturam.


CTh.9.16.0. De maleficis et mathematicis et ceteris similibus.


CTh.9.16.1

Imp. Constantinus a. ad Maximum. Nullus haruspex limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum quamvis vetus amicitia repellatur, concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit et illo, qui eum suasionibus vel praemiis evocaverit, post ademptionem bonorum in insulam detrudendo: superstitioni enim suae servire cupientes poterunt publice ritum proprium exercere. Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. Proposita kal. feb. Romae Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319 febr. 1 [sept.....]).

 

CTh.9.16.2

Idem a. ad populum. Haruspices et sacerdotes et eos, qui huic ritui adsolent ministrare, ad privatam domum prohibemus accedere vel sub praetextu amicitiae limen alterius ingredi, poena contra eos proposita, si contempserint legem. Qui vero id vobis existimatis conducere, adite aras publicas adque delubra et consuetudinis vestrae celebrate sollemnia: nec enim prohibemus praeteritae usurpationis officia libera luce tractari. Dat. id. mai. Constantino a. V et Licinio conss. (319 mai. 15).

 

CTh.9.16.3 [=brev.9.13.1]

Imp. Constantinus a. et c. ad Bassum pf. p. Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda, qui magicis accincti artibus aut contra hominum moliti salutem aut pudicos ad libidinem deflexisse animos detegentur. Nullis vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis, ne maturis vindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, innocenter adhibita suffragia, quibus non cuiusque salus aut existimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. Dat. X. kal. iun. Aquileia, Crispo et Constantino caess. coss.

Interpretatio. Malefici vel incantatores vel immissores tempestatum vel ii, qui per invocationem daemonum mentes hominum turbant, omni poenarum genere puniantur.

 

CTh.9.16.4 [=brev.9.13.2]

Imp. Constantius a. et Iulianus c. ad populum. Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. Augurum et vatum prava confessio conticescat. Chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. Sileat omnibus perpetuo divinandi curiositas. etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque* iussis obsequium denegaverit. Dat. VIII. kal. febr. Mediolano, Constantio a. IX. et Iuliano caes. II. coss.

Interpretatio. Quicumque* pro curiositate futurorum vel invocatorem daemonum vel divinos, quos hariolos appellant, vel haruspicem, qui auguria colligit, consuluerit, capite punietur.

 

CTh.9.16.5

Idem a. ad populum. Post alia: multi magicis artibus ausi elementa turbare vitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. Hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat. Dat. prid. non. decemb. Mediolano Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 dec. [?] 4).

 

CTh.9.16.6

Idem a. ad Taurum praefectum praetorio. Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum, praeter illa videlicet crimina, quae legibus demonstrantur, etsi omnes magi, in quacumque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus vel magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus vulgi consuetudine nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus aut narrandis somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid horum simile exercens in comitatu meo vel caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugiat. Si convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando, sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore. Dat. III non. iul. Arimini Datiano et Cereale conss. (358 iul. 5).

 

CTh.9.16.7 [=brev.9.13.3]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Secundum pf. p. Ne quis deinceps nocturnis temporibus aut nefarias preces aut magicos apparatus aut sacrificia funesta celebrare conetur. Detectum atque convictum competenti animadversione mactari, perenni auctoritate censemus. Dat. V. id. sept. divo Ioviano a. et Varroniano coss.

Interpretatio. Quicumque* nocturna sacrificia daemonum celebraverit vel incantationibus daemones invocaverit, capite puniatur.

 

CTh.9.16.8

Idem aa. ad Modestum praefectum praetorio. Cesset mathematicorum tractatus. Nam si qui publice aut privatim in die noctuque deprehensus fuerit in cohibito errore versari, capitali sententia feriatur uterque. Neque enim culpa dissimilis est prohibita discere quam docere. Dat. prid. id. decemb. Constantinopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (370? 373? dec. 12).

 

CTh.9.16.9

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad senatum. Haruspicinam ego nullum cum maleficiorum causis habere consortium iudico neque ipsam aut aliquam praeterea concessam a maioribus religionem genus esse arbitror criminis. Testes sunt leges a me in exordio imperii mei datae, quibus unicuique, quod animo inbibisset, colendi libera facultas tributa est. Nec haruspicinam reprehendimus, sed nocenter exerceri vetamus. Dat. IIII kal. iun. Treviris Gratiano a. II et Probo conss. (371 mai. 29).

 

CTh.9.16.10

Idem aaa. ad Ampelium praefectum Urbi. Quia nonnulli ex ordine senatorio maleficiorum insimulatione adque invidia stringebantur, idcirco huiusmodi negotia urbanae praefecturae discutienda permisimus. Quod si quando huiusmodi inciderit quaestio, quae iudicio memoratae sedis dirimi vel terminari posse non creditur, eos, quos negotii textus amplectitur, una cum gestis omnibus praesentibus adque praeteritis ad comitatum mansuetudinis nostrae sollemni observationi transmitti praecipimus. Dat. VIII id. dec. Gratiano a. II et Probo conss. (371 dec. 6).

 

CTh.9.16.11

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Albino praefecto Urbi. Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat. Quod si quisquam ex agitatoribus seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum malificae artis suppresserit, ultimum supplicium non evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios pulicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huius vindictae nomine consilio atrociore confecerit. Dat. XVII kal. sept. Romae Timasio et Promoto conss. (389 aug. 16).

 

CTh.9.16.12

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano praefecto praetorio. Mathematicos, nisi parati sint codicibus erroris proprii sub oculis episcoporum incendio concrematis catholicae religionis cultui fidem tradere numquam ad errorem praeteritum redituri, non solum urbe Roma, sed etiam omnibus civitatibus pelli decernimus. quod si hoc non fecerint et contra clementiae nostrae salubre constitutum in civitatibus fuerint deprehensi vel secreta erroris sui et professionis insinuaverint, deportationis poenam excipiant. Dat. kal. feb. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 febr. 1).


CTh.9.17.0. De sepulchri violati.


CTh.9.17.1

Imp. Constantius a. ad Titianum praefectum Urbi. Si quis in demoliendis sepulchris fuerit adprehensus, si id sine domini conscientia faciat, metallo adiudicetur; si vero domini auctoritate vel iussione urgetur, relegatione plectatur. Et si forte detractum aliquid de sepulchris ad domum eius villamque pervectum post hanc legem repperietur, villa sive domus aut aedificium quodcumque erit fisci viribus vindicetur. Dat. VII kal. iul. Mediolano Acindyno et Proculo conss. (340 iun. 25).

 

CTh.9.17.2pr.

Idem a. ad Limenium praefectum praetorio. Factum solitum sanguine vindicari multae inflictione corrigimus atque ita supplicium statuimus in futurum, ut nec ille absit a poena, qui ante commisit. Universi itaque, qui de monumentis columnas vel marmora abstulerunt vel coquendae calcis gratia lapides deiecerunt, ex consulatu scilicet Dalmatii et Zenofili, singulas libras auri per singula sepulchra fisci rationibus inferant investigati per prudentiae tuae iudicium. Eadem etiam poena, qui dissiparunt vel ornatum minuerunt, teneantur et qui posita in agris suis monumenta calcis coctoribus vendiderunt una cum his, qui ausi sunt comparare – quidquid enim attingi nefas est, non sine piaculo comparatur – sed ita, ut ab utroque una libra postuletur. Sed si ex praecepto iudicum monumenta deiecta sunt, ne sub specie publicae fabricationis poena vitetur, eosdem iudices iubemus hanc multam agnoscere; nam ex vectigalibus vel aliis titulis aedificare debuerunt. Quod si aliquis multam metuens sepulchri ruinas terrae congestione celaverit et non intra statutum ab excellentia tua tempus confessus sit, ab alio proditus duas auri libras cogatur inferre. Qui vero libellis datis a pontificibus impetrarunt, ut reparationis gratia labentia sepulchra deponerent, si vera docuerunt, ab illatione multae separentur: at si in usum alium depositis abusi sunt, teneantur poena praescripta. (349 mart. 28).

CTh.9.17.2.1

Hoc in posterum observando, ut in provinciis locorum iudices. In urbe Roma cum pontificibus tua celsitudo inspiciat, si per sarturas succurrendum sit alicui monumento, ut ita demum data licentia tempus etiam consummando operi statuatur. (349 mart. 28).

CTh.9.17.2.2

Quod si aliquis contra sanctionem clementiae nostrae sepulchrum laesurus attigerit, XX libras auri largitionibus nostris cogatur inferre. Locorum autem iudices si haec observare neglexerint, non minus nota quam statuta in sepulchrorum violatores poena grassetur. Dat. V kal. april. Limenio et Catullino conss. (349 mart. 28).

 

CTh.9.17.3

Idem a. et Iulianus caes. ad Orfitum. Quosdam comperimus lucri nimium cupidos sepulchra subvertere et substantiam fabricandi ad proprias aedes transferre. Ii detecto scelere animadversionem priscis legibus definitam subire debebunt. Proposita in foro Traiani Constantio a. VIII et Iuliano caes. conss. (356.....).

 

CTh.9.17.4

Idem a. ad populum. Qui aedificia manium violant, domus ut ita dixerim defunctorum, geminum videntur facinus perpetrare, nam et sepultos spoliant destruendo et vivos polluunt fabricando. Si quis igitur de sepulchro abstulerit saxa vel marmora vel columnas aliamve quamcumque materiam fabricae gratia sive id fecerit venditurus, decem pondo auri cogatur inferre fisco: sive quis propria sepulchra defendens hanc in iudicium querellam detulerit sive quicumque alius accusaverit vel officium nuntiaverit. Quae poena priscae severitati accedit, nihil enim derogatum est illi supplicio, quod sepulchra violantibus videtur impositum. Huic autem poenae subiacebunt et qui corpora sepulta aut reliquias contrectaverint. Dat. id. iun. Mediolano Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 [356] iun. 13).

 

CTh.9.17.5pr.

Imp. Iulianus a. ad populum. Pergit audacia ad busta diem functorum et aggeres consecratos, cum et lapidem hinc movere et terram sollicitare et cespitem vellere proximum sacrilegio maiores semper habuerint. Sed et ornamenta quidam tricliniis aut porticibus auferunt de sepulchris. Quibus primis consulentes, ne in piaculum incidant contaminata religione bustorum, hoc fieri prohibemus poena manium vindice cohibentes. (363 febr. 12).

CTh.9.17.5.1

Secundum illud est, quod efferri cognovimus cadavera mortuorum per confertam populi frequentiam et per maximam insistentium densitatem; quod quidem oculos hominum infaustis incestat aspectibus. Qui enim dies est bene auspicatus a funere aut quomodo ad deos et templa venietur? Ideoque quoniam et dolor in exsequiis secretum amat et diem functis nihil interest, utrum per noctes an per dies efferantur, liberari convenit populi totius aspectus, ut dolor esse in funeribus, non pompa exsequiarum nec ostentatio videatur. Dat. prid. id. feb. Antiochiae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 febr. 12).

 

CTh.9.17.6

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio praefecto Urbi. Omnia quae supra terram urnis clausa vel sarcofagis corpora detinentur, extra urbem delata ponantur, ut et humanitatis instar exhibeant et relinquant incolarum domicilio sanctitatem. Quisquis autem huius praecepti neglegens fuerit adque aliquid tale ab huius interminatione praecepti ausus fuerit moliri, tertia in futurum patrimonii parte multetur. Officium quoque, quod tibi paret, quinquaginta librarum auri affectum despoliatione maerebit. Ac ne alicuius fallax et arguta sollertia ab huius se praecepti intentione subducat atque apostolorum vel martyrum sedem humandis corporibus aestimet esse concessam, ab his quoque, ita ut a reliquo civitatis, noverint se atque intellegant esse submotos. Dat. III kal. aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. 30).

 

CTh.9.17.7

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Humatum corpus nemo ad alterum locum transferat; nemo martyrem distrahat, nemo mercetur. Habeant vero in potestate, si quolibet in loco sanctorum est aliquis conditus, pro eius veneratione quod martyrium vocandum sit addant quod voluerint fabricarum. Dat. IIII kal. mart. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 febr. 26).


CTh.9.18.0. [=brev.9.14.0.] Ad legem Fabiam.


CTh.9.18.1 [=brev.9.14.1]

Imp. Constantinus a. ad Domitium Celsum vicarium Africae. Plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur. Si quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis primo quoque munere obiiciatur, liber autem sub hac forma in ludum detur gladiatorium, ut, antequam aliquid faciat, quo se defendere possit, gladio consumatur. Eos autem, qui pro hoc crimine iam in metallum dati sunt, numquam* revocari praecipimus. Dat. kal. aug. Constantino a. IV. et Licinio IV. coss.

Interpretatio. Hi, qui filios alienos furto abstulerint et ubicumque* transduxerint, sive ingenui sive servi sint, morte puniantur.


CTh.9.19.0. Ad legem Corneliam de falso.


CTh.9.19.1pr. [=brev.9.15.1pr.]

Imp. Constantinus a. Mechilio Hilariano correctori Lucaniae et Brittiorum. Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem, vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito, quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur. Sed non statim desinit esse decurio, qui in huius modi facto fuerit deprehensus. Quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet; quantum ad rem gestam et veritatem reserandam, uti decurionatus honore non poterit.

CTh.9.19.1.1 [=brev.9.15.1.1]

Nec vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his, quae ante conscripsit, factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. Dat. III. kal. febr. acc. kal. aug. Sabino et Rufino coss.

Interpretatio. Si quis curialis voluntatem morientis aut quodlibet publicum documentum scripserit, et de falsitate accusatur, seposita primitus dignitate, si necesse fuerit, subdatur examini: qui si convincitur, a curia non expelletur, sed curiae dignitate privabitur, id est ut honoratus esse non possit. tabellio vero, qui amanuensis nunc vel cancellarius dicitur, etiamsi ad curiae pervenerit dignitatem, si de falsitate accusatus fuerit aut convictus, subdatur examini, ut per ipsum, per quem confecta est, scripturae veritas approbetur.

 

CTh.9.19.2pr.

Imp. Constantinus a. ad Maximum praefectum Urbi. Cum in praeterito is mos in iudiciis servaretur, ut prolatis instrumentis, si ea falsa quis diceret, a sententia iudex civilis controversiae temperaret eoque contingeret, ut imminens accusatio nullis clausa temporibus petitorem possessoremve deluderet, commodum duximus, ut, etsi alteruter litigantium falsi strepitum intulisset, petitori tamen possessorive momentum prolatorum instrumentorum conferret auctoritas, ut tunc civili iurgio terminato secunda falsi actio subderetur. (326 [320] mart. 25).

CTh.9.19.2.1

Volumus itaque, ut primum cesset inscriptio. Sed ubi falsi examen inciderit, tunc ad morem pristinum quaestione civili per sententiam terminata acerrima fiat indago argumentis testibus scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis. Nec accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla quae sentiat interlocutione divulget, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi liqueat proditurus. (326 [320] mart. 25).

CTh.9.19.2.2

Ultimum autem finem strepitus criminalis, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, anni spatio limitamus, cuius exordium testatae aput iudicem competentem actionis nascetur auspicium: capitali post probationem supplicio, si id exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei qui falsum commiserit imminente. Proposita VIII kal. april. in foro Traiani Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 [320] mart. 25).

 

CTh.9.19.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Festum proconsulem Africae. Serenitas nostra prospexit inde caelestium litterarum coepisse imitationem, quod his apicibus tuae gravitatis officium consultationes relationesque complectitur, quibus scrinia nostrae perennitatis utuntur. Quam ob rem istius sanctionis auctoritate praecipimus, ut posthac magistra falsorum consuetudo tollatur et communibus litteris universa mandentur, quae vel de provincia fuerint scribenda vel a iudice, ut nemo stili huius exemplum aut privatim sumat aut publice. Dat. V id. iun. Treviris Lupicino et Iovino conss. (367 iun. [?] 9).

 

CTh.9.19.4pr. [=brev.9.15.2pr.]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Maximinum pf. p. Damus copiam iurgantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, spatium ut habeat, qui perurgeat, profitendi, utrum de falso criminaliter, an de scripturae fide statuat civiliter experiri.

CTh.9.19.4.1 [=brev.9.15.2.1]

Quod si expetens vindictam falsi crimen intenderit, erit in arbitrio iudicantis, an eum sinat etiam sine inscriptione certare. Iudicis enim potestati committi oportet, ut de eo, qui obiecta non probaverit, sumat propositum antiquo iure supplicium. Rationi quoque huius modi plenissime suffragatur antiquitas, quae nequissimos homines et argui voluit et coerceri legibus variis, cornelia de veneficiis, sicariis, parricidiis, Iulia de adulteris ambitusve criminibus, ceterisve ita promulgatis, ut possit etiam sine inscriptione cognosci, poena tamen accusatorem etiam sine solennibus occuparet. De qua re et divus antoninus rescripsisse docetur, id in iudicis potestate constituens, quod nosmet in legibus iusseramus. Removebitur itaque istius lenitate rescripti praecepti superioris austeritas, ut, si quis deinceps tabulas testamenti, chirographa testationesque, nec non etiam rationes privatas vel publicas, pacta et epistolas vel ultimas voluntates, donationes, venditiones vel si quid prolatum aliud insimulare conabitur, habeat, praetermissis solennibus, accusandi facultatem, pro iudicis motu sententiam relaturus.

CTh.9.19.4.2 [=brev.9.15.2.2]

Civiles autem inquisitiones inter utrasque confligentium partes aequali motu ingruit et recurrit humanitas, quum is, qui praeerit quaestioni, intentiones falsas aut conficta crimina ex legibus poenis competentibus possit ulcisci. Pp. Romae XVI. kal. mai., Valente V. et Valentiniano aa. coss.

Interpretatio. de falso potest et criminaliter et civiliter agi. Civiliter, quum aliquis quibuslibet scripturis non falsi crimen obiecerit, sed veritatem scripturae se velle quaerere dicit. Nam si ad iudicem venerit accusator, et falsi crimen intenderit, iudex tribuat accusatori spatium, ut deliberet, utrum criminaliter agere an civiliter velit. Qui si reversus ad iudicem in obiecto falsitatis crimine perseveraverit, in potestate iudicis erit, utrum inscriptionem celebrari velit, an obiectum crimen sine inscriptione discutere. Quod quum iudex de obiectione falsitatis audierit, seu inscriptione habita seu omissa, aut in accusatum, si falsitas approbatur, aut in accusatorem, si falso obiecerit, proferatur, ex lege sententia.


CTh.9.20.0. Victum civiliter agere et criminaliter posse.


CTh.9.20.1 [=brev.9.16.1]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Antonium pf. p. A plerisque prudentium generaliter definitum est, quoties de re familiari et civilis et criminalis competit actio, utraque licere experiri, nec si civiliter fuerit actum, criminalem posse consumi. Sic denique et per vim possessione deiectus, si de ea recuperanda interdicto unde vi erit usus, non prohibetur tamen etiam lege Iulia de vi publico iudicio instituere accusationem; et suppresso testamento quum ex interdicto de tabulis exhibendis fuerit actum, nihilo minus ex lege cornelia testamentaria poterit crimen inferri; et quum libertus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege visellia criminaliter poterit perurgeri. Quo in genere habetur furti actio et legis fabiae constitutum. Et quum una excepta sit causa de moribus, sexcenta alia sunt, quae enumerari non possunt, ut, quum altera prius actio intentata sit, per alteram, quae supererit, iudicatum liceat retractari. Qua iuris definitione non ambigitur, etiam falsi crimen, de quo civiliter iam actum est, criminaliter esse repetendum. Dat. prid. id. ian. Treviris, Valente VI. et Valentiniano II. aa. coss.

Interpretatio. Sunt causae permixtae, civiles pariter et criminales; et possunt hae causae ita dividi, ut prius civilis, deinde criminalis agatur, si voluerit accusator: ita ut si quis de re sua fuerit violenter expulsus, et rem ablatam civili primitus maluerit actione repetere, momentum sibi restitui petat, et si de eius proprietate is, qui expulsus est, civiliter fuerit superatus, criminali postmodum actione servata, recepto primitus momento, potest postmodum impetere violentum. De testamento etiam, si quis commendatum a testatore testamentum in fraudem heredis fortasse suppresserit, et id heres scriptus iudicio restitui petit, testamento per iudicium momenti beneficio restituto, potest postmodum de suppresso testamento criminalem proponere actionem. Et reliquis similibus causis similis actio tribuatur.


CTh.9.21.0. De falsa moneta.


CTh.9.21.1

Imp. Constantinus a. ad Verinum. Quicumque adulterina fecerit numismata, poenam pro discretione sexus et condicionis suae diversitate sustineat, hoc est ut, si decurio vel decurionis sit filius, exterminatus genitali solo ad quamcumque in longinquo positam civitatem sub perpetui exilii condicione mittatur ac super facultatibus eius ad nostram scientiam referatur; si plebeius, ut rebus amissis perpetuae damnationi dedatur; si servilis condicionis, ultimo supplicio subiugetur. Dat. et pp. XV kal. april. Constantino a. v. et Licinio caes. conss. (319 mart. 18).

 

CTh.9.21.2pr.

Idem a. ad Ianuarinum. Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi. (321 nov. 20).

CTh.9.21.2.1

Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar census est, a nobis per singulos statuetur. servos etiam, qui hoc detulerint, civitate Romana donamus, ut eorum domini pretium a fisco percipiant. (321 nov. 20).

CTh.9.21.2.2

Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur. (321 nov. 20).

CTh.9.21.2.3

Appellandi etiam privato licentia denegetur; si vero miles aut promotus huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad nos referatur. (321 nov. 20).

CTh.9.21.2.4

Si dominum fundi vel domus conscium esse probabitur, deportari eum in insulam oportebit, cunctis eius rebus protinus confiscandis; si vero eo ignaro crimen commissum est, possessionem aut domum debet amittere, in qua id scelus admissum est. Actor fundi vel servus vel incola vel colonus, qui hoc ministerium praebuit, cum eo qui fecit supplicio capitali plectetur, nihilo minus fundo vel domo fisci viribus vindicanda. (321 nov. 20).

CTh.9.21.2.5

Quod si dominus ante ignorans, ut primum repperit, scelus prodidit perpetratum, minime possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriae subiacebit, sed auctorem ac ministrum poena capitalis excipiet. Dat. XII kal. dec. Romae Crispo II et Constantino II cc. conss. (321 nov. 20).

 

CTh.9.21.3

Idem a. ad Tertullum proconsulem Africae. Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco addici praecipimus, atque ipsum severitate legitima coherceri, ut in monetis tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentetur. Dat. prid. non. iul. Mediolano Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 iul. 6).

 

CTh.9.21.4pr.

Idem a. Helpidio. Pridem statutum fuit, ut, si ignorante quoque domino in fundo eius vel domo figuratus clam nummus cuderetur, sedem flagitii suo fiscus dominio vindicaret. Nunc discretionem fieri placet, ut, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, praeceptum prius valeat, sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum. (329 mai. 4).

CTh.9.21.4.1

Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla aput ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, pupilli vero etiam si conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum, si tamen fuerint impuberes, quid videat ignorat. Tutores tamen eorum si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut ex rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum pupillo fuerat auferendum. Quibus ita emendatis in omnibus capitulis lex pridem lata servabitur. Dat. IIII non. mai. Constantino a. VIII et Constantio IIII conss. (329 mai. 4).

 

CTh.9.21.5 [=brev.9.17.1]

Imp. Constantius a. Leontio pf. p. Praemio accusatoribus proposito, quicumque* solidorum adulter potuerit reperiri vel a quoquam fuerit publicatus, illico, omni dilatione summota, flammarum exustionibus mancipetur. Dat. XII. kal. mart. Antiochiae, Placido et Romulo coss.

Interpretatio. Praemium accipiat, quicumque* adulterum monetarium prodiderit, et is, qui prodiius est, si de monetae adulteratione convictus fuerit, ignibus concremetur.

 

CTh.9.21.6

Idem a. Limenio praefecto praetorio. Comperimus nonnullos flaturarios maiorinam pecuniam non minus criminose quam crebre separato argento ab aere purgare. Si quis igitur post haec fuerit in hac machinatione deprehensus, capitaliter se fecisse cognoscat, verum et eos, qui domum agrumque praebuerint, relatis in largitionibus facultatibus esse plectendos: nostra scilicet super eorum nominibus edocenda clementia. Proposita prid. id. feb. Limenio et Catullino conss. (349 febr. 12).

 

CTh.9.21.7

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Archelaum comitem sacrarum largitionum. Quidquid ex auro hominum privatorum in monetis publicis reppereris figuratum, id omne nostris scias largitionibus vindicandum, si quidem ipse se dignum condemnatione iudicavit, quisquis aurum proprium non coactus monetis fiscalibus sponte credidit inferendum. Dat. V id. mar. Marcianopoli Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 mart. 11).

 

CTh.9.21.8

Idem aaa. Tatiano comiti sacrarum largitionum. Solitae moderationis arbitrio superiorem sententiam mitigamus, qua omne aurum, quod a privatis pro figuratione monetis dicebatur illatum, fisci iusseramus commodis vindicari, ut pro omni summa, quae brevibus tenetur inserta, binae per singulas libras omissa frustratione unciae conferantur. Dat. XII kal. iun. Antiochiae Gratiano a. III et Equitio conss. (374 mai. 21).

 

CTh.9.21.9

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. have Tatiane karissime nobis. Falsae monetae rei, quos vulgo paracharactas vocant, maiestatis crimine tenentur obnoxii. Dat. V kal. iul. Constantinopoli Timasio et Promoto conss. (389 iun. 27).

 

CTh.9.21.10

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Si quis super cudendo aere vel rescripto aliquo vel etiam adnotatione nostra sibi eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, verum etiam poenam quam meretur excipiat. Dat. IIII id. iul. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 iul. 12).


CTh.9.22.0. [=brev.9.18.0.] Si quis solidi circulum exteriorem inciderit vel adulteratum in vendendo subiecerit.


CTh.9.22.1 [=brev.9.18.1]

Imp. Constantinus a. Leontio pf. p. Omnes solidi, in quibus nostri vultus ac veneratio una est, uno pretio aestimandi sunt atque vendendi, quamquam diversa formae mensura sit. Nec enim qui maiore habitu faciei extenditur, maioris est pretii, aut qui angustiore expressione concluditur, minoris valere credendus est, quum pondus idem exsistat. Quod si quis aliter fecerit, aut capite puniri debet, aut flammis tradi, vel alia poena mortifera. Quod ille etiam patietur, qui mensuram circuli exterioris arroserit, ut ponderis minuat quantitatem, vel figuratum solidum adultera imitatione in vendendo subiecerit. Dat. VII. kal. aug. Gallicano et Basso coss.

Interpretatio. Quicumque* solidum circumciderit aut adulterum supposuerit aut falsam monetam fecerit, capite puniatur.


CTh.9.23.0. Si quis pecunias conflaverit vel mercandi causa transtulerit aut vetitas contrectaverit.


CTh.9.23.1pr.

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. ad Rufinum praefectum praetorio. Quicumque vel conflare pecunias vel ad diversa vendendi causa transferre detegitur, sacrilegii sententiam subeat et capite plectatur. Portus enim litoraque diversa, quo facilior esse navibus consuevit accessus, et itineris tramites statuimus custodiri per idoneos officiales ac praepositos a praesidibus et nonnullis praeditis dignitate, ut cognita veritate provinciarum rectores obnoxios legibus puniant. Officia quoque inmenso periculo subiacebunt. (356 [352] mart. 8).

CTh.9.23.1.1

Nec vero aliquis negotiatorum plus mille follibus pecuniae in usu publico constitutae animalibus propriis sumptuum gratia portare debebit. Aut si ampliorem modum quisquam vehere detegatur, facultates eius fisci dominio vindicentur et ipse adficiatur exilio. (356 [352] mart. 8).

CTh.9.23.1.2

Nam pecunias navibus vectas non omnes iudicamus mercatores debere promere, quippe in usu tantum publico pecunias constitutas permittimus convehi itidemque eas solas species emi, quae mercatoribus more sollemni ad diversa portantur. Pecunias vero nulli emere omnino fas erit nec vetitas contrectare, quia in usu publico constitutas pretium oportet esse, non mercem. (356 [352] mart. 8).

CTh.9.23.1.3

Placet denique, ut, si quis forsitan nummus praeter eum, qui in usu publico perseverat, aput aliquem mercatorem fuerit inventus, fisci dominio cum omnibus delinquentis facultatibus vindicetur. Et si forte cum mercibus ad quascumque provincias venerint naves, cuncta solita licentia mercabuntur praeter pecunias, quas more solito maiorinas vel centenionales communes appellant, vel ceteras, quas vetitas esse cognoscunt. Acc. VIII id. mar. Constantina Constantio a. VIII et Iuliano caes. conss. (356 [352] mart. 8).

 

CTh.9.23.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Dextro praefecto praetorio. Centenionalem tantum nummum in conversatione publica tractari praecipimus maioris pecuniae figuratione submota. Nullus igitur decargyrum nummum alio audeat commutare, sciens fisco eandem pecuniam vindicandam, quae in publica potuerit conversatione deprehendi. Dat. prid. id. april. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 apr. 12).


CTh.9.24.0. De raptu virginum vel viduarum.


CTh.9.24.1pr. [=brev.9.19.1pr.]

Imp. Constantinus a. ad populum. Si quis nihil cum parentibus puellae ante depectus invitam eam rapuerit vel volentem abduxerit, patrocinium ex eius responsione sperans, quam propter vitium levitatis et sexus mobilitatem atque consilii a postulationibus et testimoniis omnibusque rebus iudiciariis antiqui penitus arcuerunt, nihil ei secundum ius vetus prosit puellae responsio, sed ipsa puella potius societate criminis obligetur.

CTh.9.24.1.1 [=brev.9.19.1.1]

Et quoniam parentum saepe custodiae nutricum fabulis et pravis suasionibus deluduntur, his primum, quarum detestabile ministerium fuisse arguitur redemptique* discursus, poena immineat, ut eis meatus oris et faucium, qui nefaria hortamenta protulerit, liquentis plumbi ingestione claudatur.

CTh.9.24.1.2 [=brev.9.19.1.2]

Et si voluntatis assensio detegitur in virgine, eadem, qua raptor, severitate plectatur, quum neque his impunitas praestanda sit, quae rapiuntur invitae, quum et domi se usque ad coniunctionis diem servare potuerint et, si fores raptoris frangerentur audacia, vicinorum opem clamoribus quaerere seque omnibus tueri conatibus. sed his poenam leviorem imponimus solamque eis parentum negari successionem praecipimus.

CTh.9.24.1.3 [=brev.9.19.1.3]

Raptor autem indubitate convictus si appellare voluerit, minime audiatur.

CTh.9.24.1.4 [=brev.9.19.1.4]

Si quis vero servus raptus facinus dissimulatione praeteritum aut pactione transmissum detulerit in publicum, Latinitate donetur, aut, si Latinus sit, civis fiat Romanus: parentibus, quorum maxime vindicta intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem compresserint, deportatione plectendis.

CTh.9.24.1.5 [=brev.9.19.1.5]

Participes etiam et ministros raptoris citra discretionem sexus eadem poena praecipimus subiugari, et si quis inter haec ministeria servilis condicionis* fuerit deprehensus, citra sexus discretionem eum concremari iubemus. Dat. kal. april. Aquileia, Constantino a. VI. et Constantino c. coss.

Interpretatio. Si cum parentibus puellae nihil quisquam ante definiat, ut eam suo debeat coniugio sociare, et eam vel invitam rapuerit vel volentem, si raptori puella consentiat, pariter puniantur. Si quis vero ex amicis aut familia aut fortasse nutrices puellae consilium raptus dederint aut opportunitatem praebuerint rapiendi, liquefactum plumbum in ore et in faucibus suscipiant, ut merito illa pars corporis concludatur, de qua hortamenta sceleris ministrata noscuntur. Illae vero, quae rapiuntur invitae, quae non vocibus suis de raptore clamaverint, ut vicinorum vel parentum solatio adiutae liberari possent, parentum suorum eis successio denegetur. Raptori convicto appellare non liceat, sed statim inter ipsa discussionis initia a iudice puniatur. Quod si fortasse raptor cum parentibus puellae paciscatur, et raptus ultio parentum silentio fuerit praetermissa, si servus ista detulerit, Latinam percipiat libertatem, si Latinus fuerit, civis fiat Romanus. Parentes vero, qui raptori in ea parte consenserint, exsilio deputentur. Qui vero raptori solatia praebuerint, sive viri sive feminae sint, ignibus concrementur.

 

CTh.9.24.2

Imp. Constantius a. ad Tatianum. Quamvis legis prioris extet auctoritas, qua inclytus pater noster contra raptores atrocissime iusserat vindicari, tamen nos tantummodo capitalem poenam constituimus, videlicet ne sub specie atrocioris iudicii aliqua in ulciscendo crimine dilatio nasceretur. In audaciam vero servilem dispari supplicio mensura legum impendenda est, ut perurendi subiciantur ignibus, nisi a tanto facinore saltem poenarum acerbitate revocentur. Dat. II id. nov. Limenio et Catullino conss. (349 nov. 12).

 

CTh.9.24.3 [=brev.9.19.2]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Maximinum pf. p. Qui coniugium raptus scelere contractum voluerit accusare, sive propriae familiae dedecus eum moverit seu commune odium delictorum, inter ipsa statim exordia insignem recenti flagitio vexet audaciam. Sed si quo casu quis vel accusationem differat vel reatum, et opprimi e vestigio atrociter commissa nequiverint, ad persecutionem criminis ex die sceleris admissi quinquennii tribuimus facultatem. quo sine metu interpellationis et complemento accusationis exacto, nulli deinceps copia patebit arguendi, nec de coniugio aut sobole disputandi. Dat. XVIII. kal. dec. Gratiano a. III. et Equitio coss.

Interpretatio. Si accusationem raptus vel per metum vel per voluntatem per quinquennium quisquam distulerit, a die raptus expleto quinquennio, accusandi ultra non habeat potestatem, sed post quinquennium nec de tali coniunctione raptoribus aliquid opponatur, et filii omnes legitimi habeantur.


CTh.9.25.0. De raptu vel matrimonio sanctimonialium virginum vel viduarum.


CTh.9.25.1 [=brev.9.20.1]

Imp. Constantius a. ad Orfitum... eadem utrumque raptorem severitas feriat, nec sit ulla discretio inter eum, qui pudorem virginum sacrosanctarum et castimoniam viduae labefactare scelerosa raptus acerbitate detegitur. Nec ullus sibi ex posteriore consensu valeat raptae blandiri. Dat. XI. kal. sept. Constantio a. VII. et Constante c. coss.

Interpretatio. Quicumque* vel sacratam deo virginem vel viduam fortasse rapuerit, si postea eis de coniunctione convenerit, pariter puniantur.

 

CTh.9.25.2 [=brev.9.20.2]

Imp. Iovianus a. ad Secundum pf. p. Si quis non dicam rapere, sed vel attentare matrimonii iungendi causa sacratas virgines vel viduas, volentes vel invitas, ausus fuerit, capitali sententia ferietur. [filii ex tali contubernio nati, punitis his iuxta legem, in hereditatem non veniant; quibus etiamsi principali beneficio praestetur vetetur et facultas... eorum proximis heredibus acquirendam]. Dat. XI. kal. mart. Antiochiae, Ioviano a. et Varroniano coss.

Haec lex expositione non indiget.

 

CTh.9.25.3

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. Post alia: si quis dicatam deo virginem prodigus sui raptor ambierit, publicatis bonis deportatione plectatur, cunctis accusationis huius licentia absque metu delationis indulta. Neque enim, exigi convenit proditorem, quem pro pudicitia religionis invitat humanitas. Dat. VIII id mart. Ravennae Theodosio a. VIIII et Constantio III v. c. conss. (420 mart. 8).


CTh.9.26.0. Ad legem Iuliam de ambitu.


CTh.9.26.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Caesarium praefectum praetorio. Si quis ad illustrem palatii nostri ambierit dignitatem atque ad eos honores ascendere ambitione temptaverit, qui non nisi probatis nobis viris nostro iudicio deferuntur, cuiuslibet ille sit loci ordinis dignitatis, amissis bonis et fisco nostro protinus vindicatis deportationis multetur exilio. Neque aliud inter coeptum ambitum atque perfectum esse arbitretur, cum pari sorte leges scelus quam sceleris puniant voluntatem. Dat. XIIII kal. mar. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 febr. 16).

 

CTh.9.26.2

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Nullus omnino principatum ceteraque officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant, ac si quispiam promotorum denuo ad id munus irrepserit, quod docebitur ante gessisse affectus gravissimis suppliciis poenam deportationis excipiat, ita ut primates officii, quorum interest ambientibus obviare, hanc propositam poenam non dubitent. Dat. prid. kal. iun. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 mai. (?) 31).

 

CTh.9.26.3

Idem aa. et Theodosius a. Strategio vicario Africae. Non absque publicae dilacerationis incommodo officia peracta repetuntur. Quare huius praecepti auctoritate censemus, ut ad eadem rursus officia subrepticiis nemo supplicationibus admittatur, sed cassatis quae hoc modo sunt impetrata ad solutionem debiti primitus artentur et qui contra fecerint poenam in futurum deportationis excipiant. Dat. III kal. iun. Ravennae Theodosio a. I et Rumorido conss. (403 mai. 30).

 

CTh.9.26.4

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. Si quis proconsularem aut vicariam potestatem vel consularitatis fasces aut vexilla praesidalia atque in discussionibus comitivas vel officia principatus contra definitionem nostram iterare temptaverit, fisco eius omne patrimonium sociari decernimus. Dat. id. mart. Ravennae d. n. Theodosio a. VII et Palladio v. c. conss. (416 mart. 15).


CTh.9.27.0. Ad legem Iuliam repetundarum.


CTh.9.27.1 [=brev.9.21.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Neoterio pf. p. Iudices, qui se furtis et sceleribus fuerint maculasse convicti, ablatis codicillorum insignibus et honore exuti inter pessimos quosque et plebeios habeantur. Nec sibi posthac de eo honore blandiantur, quo se ipsi indignos iudicaverunt. Dat. XVIII. kal. febr. Thessalonica, Gratiano V. et Theodosius I. aa. coss.

Ista lex tam evidens est, ut expositione non indigeat.

 

CTh.9.27.2

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Ii, qui in re publica versati sinisterius sunt, perpetuo sibi omnes dignitates vel legitimas vel honorarias sciant esse praeclusas. Quocirca iubemus, ut illustris magnificentia tua nullum omnino, qui superiore tempore male usae administrationis crimen excepit, ad provincias patiatur accedere, sed de his ad nos referat. Dat. XV kal. iul. Thessalonica Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iun. 17).

 

CTh.9.27.3

Idem aaa. Matroniano duci et praesidi Sardiniae. Ut unius poena metus possit esse multorum, natalem quondam ducem sub custodia protectorum ad provinciam quam nudaverat ire praecipimus, ut non solum quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit ac sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. Dat. prid. id. iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 iun. 12).

 

CTh.9.27.4 [=brev.9.21.2]

Iidem aaa. Floro pf. p. Sciant iudices, super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam. Dat. X. kal. sept. Antonio et Syagrio coss.

Interpretatio. Omnes iudices sciant, quicquid male rapuerint, si ipsi non reddiderint, a suis heredibus esse reddendum.

 

CTh.9.27.5

Idem aaa. Have Marcelline karissime nobis. Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. Etenim privatarum quoque litium cognitor idemque mercator parem capitis ac vitae, quae peculatus reos consuevit involvere, cogetur subire iacturam. Dat. prid. non. april. Mediolano Merobaude II et Saturnino conss. (383 apr. 4).

 

CTh.9.27.6

Idem aaa. et Arcadius a. edictum ad provinciales. Iubemus hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus, si quis scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum iudicem potuerit adprobare, is vel administrante eo vel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum adprobet, cum probaverit et victoriam reportaturus et gloriam. Dat. X kal. iul. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 inn. 22).

 

CTh.9.27.7

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Severino comiti rerum privatarum. Unusquisque procurator praepositus gynaecei tabularius susceptor colonus vel quicumque se a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid dederit repetiturus adcurrat, ut prosit pensionibus quidquid ille reddiderit. Sin vero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem iubemus artari. Dat. prid. non. iun. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 iun. 4).


CTh.9.28.0. De crimine peculatus.


CTh.9.28.1

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Pridem fuerat constitutum, ut hi iudices, qui peculatu provincias quassavissent, multae dispendio subiacerent. Sed quoniam nec condigna crimini ultio est nec par poena peccato, placuit tam severam animadvertendi esse censuram, ut, cum vix par poena his possit flagitiis inveniri neque condignis tantum nefas cruciatibus expiari, capitale hoc esse praecipiamus adque animadversione severissima coherceri. Dat. IIII id. septemb. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 sept. 10).

 

CTh.9.28.2

Impp. Honorius et Theodosius aa. Aureliano praefecto praetorio II. Non est sanctitatis negotium rapinis et praedis fidem adhibere, quando quidem haec scelera velut contagium quoddam funestae pestis debeant declinari. Nec enim crimen dissimile est rapere et ei, qui rapuerit, rapta servare. Dat. III non. mar. Constantinopoli Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 mart. 5).


CTh.9.29.0. De his, qui latrones vel aliis criminibus reos occultaverint.


CTh.9.29.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Simplicio vicario. Eos, qui secum alieni criminis reos occulendo sociarunt, par atque ipsos reos poena expectet. Proposita Romae X kal. april. Gratiano a. III et Equitio v. c. conss. (374 mart. 23).

 

CTh.9.29.2 [=brev.9.22.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Flavianum pf. p. Post alia: latrones quisquis sciens susceperit vel offerre iudiciis supersederit, supplicio corporali aut dispendio facultatum pro qualitate personae et iudicis aestimatione plectatur. Si vero actor sive procurator latronem domino ignorante occultaverit et iudici offerre neglexerit, flammis ultricibus concremetur. Dat. III. kal. mart. Merobaude II. et Saturnino coss.

Interpretatio. Si quis sciens in domo sua latronem susceperit aut eum occultare voluerit aut eum iudici tradere fortasse neglexerit, si ingenua et vilior persona est, fustigetur: si vero melior, damno ad arbitrium iudicis feriatur. si vero actor aut procurator inscio domino hoc fecerit, incendio concremetur.


CTh.9.30.0. Quibus equorum usus concessus est aut denegatus.


CTh.9.30.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Exceptis senatoribus atque honoratis, sed et his, qui provincias administrant, veteranis etiam, qui sub armis militia functi sunt, et decurionibus ceteris omnibus per Picenum atque Flaminiam nec non etiam Apuliam et Calabriam, Brittios et Lucaniam atque Samnium habendi equi vel equae copiam praeclusam esse sancimus. Ii vero, qui minime animos ab huius modi usurpatione deflectunt, abactorum supplicio teneantur. Dat. prid. kal. octob. Altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 30).

 

CTh.9.30.2

Idem aa. ad buleforum consularem campaniae. Post alia: ut omnes latronum conatus debilitati conquiescant, pastoribus rei nostrae, id est lanigerarum ovium pecudumque custodibus, nec non etiam procuratoribus et actoribus senatorum habendi equini pecoris licentiam denegamus, sub hac videlicet interminatione, ut ii, qui nostrae mansuetudinis statuta temptaverint violare, abactorum supplicia tolerare cogantur. Dat. III non. octob. altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 5).

 

CTh.9.30.3

Idem aa. Rufino praefecto praetorio. Cum omnifariam urbicarias regiones ab omni crimine et adsiduis abactorum rapinis quietas esse cuperemus, eo usque intentio nostra prospexit, ut istis in locis equo vehi his tantummodo liceret, quos ab huius modi sceleris suspicione locus aut dignitas vindicavit. Sed postea sanximus, ut suarii equis quidem uterentur, verum ad periculum suum pertinere cognoscerent, si quid in his regionibus sceleris esset admissum. Nunc quia advertimus, a suariis, qui propriis officiis occupantur, hanc necessitatem alienam esse debere, excellentia tua ita his sedendorum equorum potestatem datam esse cognoscat, ut nullo prioris sanctionis timore teneantur per ea sane loca, quae neque abactoribus neque aliis criminationibus infamata sunt. Dat. XI kal. iul. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. 21).

 

CTh.9.30.4

Idem aa. ad Valentinum consularem Piceni. Palatini utendorum equorum per Picenum ad itinerum necessitatem habeant facultatem. Dat. XVII kal. ian. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 dec. [?] 16).

 

CTh.9.30.5

Impp. Arcadius et Honorius aa. Benigno vicario urbis Romae. Pastores valeriae provinciae vel piceni uti equinis animalibus non iubemus. Alioquin, si interdictus usus animalium vindicetur, conscios usurpationis huius seu dominos vel procuratores relegationis poena retinebit. Dat. kal. decemb. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 dec. 1).


CTh.9.31.0. Ne pastoribus dentur filii nutriendi.


CTh.9.31.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano praefecto praetorio. Post alia: nemo curialium plebeiorum possessorumve filios suos nutriendos pastoribus tradat. Aliis vero rusticanis, ut fieri solet, nutriendos dari non vetamus. Si vero post istius legis publicationem quisquam nutriendos pastoribus dederit, societatem latronum videbitur confiteri. Dat. XII kal. feb. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 ian. 21).


CTh.9.32.0. De nili aggeribus non corrumpendis.


CTh.9.32.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Si quis posthac per Aegyptum intra duodecimum cubitum fluminis nili ulla fluenta de propriis ac vetustis usibus praeter fas praeterque morem antiquitatis usurpaverit, flammis eo loco consumatur, in quo vetustatis reverentiam et propemodum ipsius imperii adpetierit securitatem: consciis et consortibus eius oasenae deportationi constringendis, ita ut numquam supplicandi eis vel recipiendi civitatem vel dignitatem vel substantiam licentia tribuatur. Dat. X kal. octob. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 sept. 22).


CTh.9.33.0. [=brev.9.23.0.] De his, qui plebem audent contra publicam colligere disciplinam.


CTh.9.33.1 [=brev.9.23.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Florentio pf. augustali. Si quis contra evidentissimam iussionem suscipere plebem et adversus publicam disciplinam defendere fortasse tentaverit, mulctam gravissimam sustinebit. Dat. XIII. kal. ian. Constantinopoli, Richomere et Clearcho coss.

Interpretatio. Si quis populum ad seditionem concitaverit, damnis gravissimis subiacebit.


CTh.9.34.0. De famosis libellis.


CTh.9.34.1 [=brev.9.24.1]

Imp. Constantinus a. ad Verinum vicarium Africae. Si quando famosi libelli reperiantur, nullas exinde calumnias patiantur hi, quorum de factis vel nominibus aliquid continebunt, sed scriptionis auctor potius requiratur et repertus cum omni vigore cogatur his de rebus, quas proponendas credidit, comprobare; nec tamen supplicio, etiamsi aliquid ostenderit, subtrahatur. Pp. IV. kal. april. Karthagine, Constantino a. v. et Licinio c. coss.

Interpretatio. Qui famosam chartam ad cuiuscumque* iniuriam et maculam conscripserit, in secreto aut in publico affixerit inveniendamque proiecerit, illi, contra quem proposita est chartula, non nocebit, nec famae eius aliquid derogabit. Sed si inveniri potuerit, qui huius modi chartulam fecit, constringatur, ut probet, quae conscripsit: qui si etiam, quae scripsit, probare potuerit, fustigetur, qui infamare maluit quam accusare.

 

CTh.9.34.2

Idem a. ad Aelianum proconsulem Africae. Licet serventur in officio tuo et vicarii exemplaria libellorum, qui in Africa oblati sunt, tamen eos quorum nomina continent metu absolutos securitate perfrui sinas solumque moneas, ut ab omni non solum crimine, sed etiam suspicione verisimili alieni esse festinent. nam qui accusandi fiduciam gerit, oportet comprobare, nec occultare quae scierit, quoniam praedicabilis erit ad dicationem publicam merito perventurus. Proposita V kal. mar. Carthagine Constantino a. VI et Constantino c. conss. (320/6 [313] febr. 25).

 

CTh.9.34.3

Idem a. ad Ianuarinum agentem vicariam praefecturam. Ut accusatoribus patientia praebenda est, si quem persequi in iudicio volunt, ita famosis libellis fides habenda non est nec super his ad nostram scientiam referendum, cum eosdem libellos flammis protinus conducat aboleri, quorum auctor nullus existit. Proposita prid. non. dec. Romae Constantino a. VI et Constantino caes. conss. (320 dec. 4).

 

CTh.9.34.4

Idem a. ad Dionysium. Famosa scriptio libellorum, quae nomine accusatoris caret, minime examinanda est, sed penitus abolenda. Nam qui accusationis promotione confidat, libera potius intentione quam captiosa atque occulta conscriptione alterius debet vitam in iudicium devocare. Proposita Tyro XII kal. nov. Ianuarino et Iusto conss. (328 oct. 21).

 

CTh.9.34.5

Imp. Constantius a. ad Afros. Libellis quos famosos vocant, si fieri possit, abolendis inclytus pater noster providit et huiusmodi libellos ne in cognitionem quidem suam vel publicam iussit admitti. non igitur vita cuiusquam, non dignitas concussa his machinis vacillabit; nam omnes huiusmodi libellos concremari decernimus. Dat. xIIII kal. iul. Urso et Polemio conss. (338 iun. 18).

 

CTh.9.34.6

Idem a. ad populum. Nemo prorsus de famosis libellis, qui neque aput me neque in iudiciis ullum obtinent locum, calumniam patiatur. Nam et innocens creditur, cui defuit accusator, cum non defuerit inimicus. Dat. prid. kal. nov. Mediolano Arbitione et Lolliano conss. (355 oct. 31).

 

CTh.9.34.7

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad edictum. Famosorum infame nomen est libellorum, ac si quis vel colligendos vel legendos putaverit ac non statim chartas igni consumpserit, sciat, se capitali sententia subiugandum. Sane si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens quod, si adsertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur. Dat. XIIII kal. mar. Constantinopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? 370? 373? feb. 16).

 

CTh.9.34.8

Idem aa. ad Florianum comitem. Iam pridem adversus calumnias firmissima sunt praesidia comparata. Nullus igitur calumniam metuat. Contestatio vero, quae caput alterius contra iuris ordinem pulsat, depressa nostris legibus iaceat; intercidat furor famosorum, saepe ut constituimus, libellorum. Et cetera. Dat. V id. nov. Marcianopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (368 nov. 9).

 

CTh.9.34.9 [=brev.9.24.2]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p. Si quis famosum libellum sive domi sive in publico vel quocumque* loco ignarus offenderit: aut discerpat prius, quam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum, nemini denique, si tam curiosus est, referat, quid legendo cognoverit. nam quicumque* obtulerit inventum, certum est, ipsum reum ex lege retinendum, nisi prodiderit auctorem, nec evasurum poenam huius modi criminibus constitutam, si proditus fuerit cuiquam retulisse, quod legerit. Dat. XIV. kal. febr. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio coss.

Interpretatio. Si quis chartulam famosam in cuiuscumque* iniuriam vel infamiam in publico propositam viderit et legerit et non statim discerpserit, sed cuicumque*, quae in ea legerit, fortasse retulerit, ipse velut auctor huius criminis teneatur.

 

CTh.9.34.10

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio praefecto praetorio et patricio. Universi, qui famosis libellis inimicis suis velut venenatum quoddam telum iniecerint, ii etiam, qui famosam seriem scriptionis impudenti agnitam lectione non ilico discerpserint vel flammis exusserint vel lectorem cognitum prodiderint, ultorem suis cervicibus gladium reformident. Dat. IIII kal. mai. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo conss. (406 apr. 28).


CTh.9.35.0. De quaestionibus.


CTh.9.35.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi. Nullus omnino ob fidiculas perferendas inconsultis ac nescientibus nobis vel militiae auctoramento vel generis aut dignitatis defensione nudetur, excepta tamen maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa condicio est. Ii quoque citra consultationis modum subiciantur quaestioni, qui evidentibus argumentis subscriptiones nostras finxisse prodentur, qua in re ne palatini quidem nominis adsumptionem huius esse volumus quaestionis exortem. Dat. VIII id. iul. Valentiniano nob. p. et Victore conss. (369 iul. 8).

 

CTh.9.35.2pr.

Idem aaa. ad Antonium praefectum praetorio Galliarum. Decuriones sive ob alienum sive ob suum debitum exortes omnino earum volumus esse poenarum, quas fidiculae et tormenta constituunt. Quod quidem capitale iudici erit, si in contumeliam ordinis exitiumque temptetur. Maiestatis tantummodo reos et quae nefanda dictu sunt conscios aut molientes ex ordine municipali maneat tam cruenta condicio. Debitores vero et quos allectos aut susceptores memorant a summo usque ad infimum ordinem curiales exortes talium volumus esse poenarum. Habet severitas multa, quae sumat ad sanciendam publici officii disciplinam, ut abstineat tam cruentis. (376 sept. 17).

CTh.9.35.2.1

Plumbatarum vero ictus, quos in ingenuis corporibus non probamus, non ab omni ordine submovemus, sed decemprimos tantum ordinis curiales ab immanitate huiusmodi verberum segregamus, ita ut in ceteris animadversionis istius habeatur moderatio commonentis. Dat. XV kal. octob. Treviris Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 sept. 17).

 

CTh.9.35.3

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Gracchum praefectum Urbi. Severam indagationem per tormenta quaerendi a senatorio nomine submovemus. Dat. prid. non. ian. Treviris Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377 ian. 4).

 

CTh.9.35.4 [=brev.9.25.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Albuciano vicario Macedoniae. Quadraginta diebus, qui auspicio cerimoniarum paschale tempus anticipant, omnis cognitio inhibeatur criminalium quaestionum. Dat. VI. kal. april. Thessalonica, Gratiano a. V. et Theodosius a. I. coss.

Interpretatio. Diebus quadragesimae pro reverentia religionis omnis criminalis actio conquiescat.

 

CTh.9.35.5

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Sacratis quadragesimae diebus nulla supplicia sint corporis, quibus absolutio expectatur animarum. Dat. VIII id. septemb. foro Flamini Timasio et Promoto conss. (389 sept. 6).

 

CTh.9.35.6

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Messalam praefectum praetorio. Nihil sibi deflectens a iustitia indignatio cognitorum, nihil venalis exigentium terror in eas, quae aut innocentiae auctoritate securae aut principalitatis sunt honore munitae, intellegat licere personas ad inferendas iniurias corporales. Habeat hanc mercedem laboris multorum munerum testimoniis commendata devotio. Et cetera. Dat. XII kal. sept. Theodoro v. c. cons. (399 aug. 21).

 

CTh.9.35.7

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Anthemium praefectum praetorio. Provinciarum iudices moneantur, ut in isaurorum latronum quaestionibus nullum quadragensimae nec venerabilem pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc summi numinis speretur venia, per quod multorum salus et incolumitas procuratur. Dat. V kal. mai. Constantinopoli Basso et Philippo conss. (408 apr. 27).


CTh.9.36.0. [=brev.9.26.0.] Ut intra annum criminalis actio terminetur.


CTh.9.36.1 [=brev.9.26.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Desiderio vicario. Quisquis accusator reum in iudicium sub inscriptione detulerit, si intra anni tempus accusationem coeptam prosequi supersederit, vel, quod est contumacius, ultimo anni die adesse neglexerit, quarta bonorum omnium parte mulctatus aculeos consultissimae legis incurrat; scilicet manente infamia, quam veteres iusserant sanctiones. Dat. IV. id. iul. Treviris, Arcadio a. i. et Bautone coss.

Interpretatio. Quicumque* inscriptione praemissa cuiuscumque* criminis reum accusare voluerit, ab eo die, quo inscripsit, intra annum peragat propositam actionem. qui si distulerit, infamis effectus, bonorum suorum quarta parte mulctabitur.

 

CTh.9.36.2 [=brev.9.26.2]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano pf. p. Post alia: noverint iudices cuilibet culmini honorive praesidentes, necessariis utrique parti, si petantur, dilationibus non negatis a die inscriptionis intra anni curricula criminales causas limitandas, quo emenso habeat accusator, quia destitit, poenam sibi legibus constitutam; et si persona vilior fuerit, cui damnum famae non sit iniuria, poenam patiatur exsilii, nisi forsitan intra anni metas consensus partium abolitionem poposcerit. In iudicum autem debet esse diligentia, ut, si nulla rationabilis a reo vel accusatore dilatio postuletur, urgeant talium causarum notionem, non exspectatis anni moris. Si vero accusator vel reus, propter documenta forsitan sibi necessaria, annum voluerint custodiri, dare assensum debet patientia cognitoris, in alteram partem severiorem formatura sententiam etc. Dat. XII. kal. febr. Ravenna, Honorio VIII. et Theodosius III. aa. coss.

Interpretatio. Iudices, qui inscriptione praemissa criminalia negotia audire coeperint, a die inscriptionis, si inducias aut accusator aut reus petierit, intra annum praestare debebunt, ut haec actio intra anni curriculum finiatur. Quod si accusator intra annum, quae proposuit, probare distulerit, absoluto reo, poenam suscipiat lege superiori comprehensam. Quod si talis persona sit, ad cuius deformitatem infamia non pertineat, exsilio deputetur. Tamen si inter accusatorem et reum ita iudice praesente convenerit, ut pro instructione utriusque partis anni integri induciae tribuantur, debet a iudice non negari, futurum ut pars, quae post inducias fuerit superata, districtiori sententia feriatur.


CTh.9.37.0. De abolitionibus.


CTh.9.37.1 [=brev.9.27.1]

Imp. Constantinus a. ad Ianuarinum pf. U. Si post strepitum accusationis exortae abolitio postuletur, causa novae miserationis debet inquiri, ut, si citra depectionem id fiat, postulata humanitas praebeatur; sin aliquid suspicionis exstiterit, quod manifestus reus depectione celebrata legibus subtrahatur, redemptae* miserationis vox minime admittatur, sed adversus nocentem reum, inquisitione facta, poena competens exseratur. Dat. VI. kal. dec. Serdica, Constantino a. V. et Licinio c. coss.

Interpretatio. Si quem poenituerit accusare criminaliter et inscriptionem fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente convenerit, invicem se absolvant. Si vero iudex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognoverit et inter reum et accusatorem per corruptionem de absolutione reatus convenerit, is, qui reus probatur, remoto colludio, poenam excipiat legibus constitutam.

 

CTh.9.37.2 [=brev.9.27.2]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum pf. p. Accusator, qui se laqueo legis adstringit, agnoscat, nullum sibi fore ad latebram abolitionis recursum, postquam aliquid iniuriae merito inscriptionis illatae tolerarit inscriptus, id est si vel carcerem sustinuerit vel tormenta vel verbera vel catenas, nisi forte ille, qui haec pertulit, contemnat et donet ipse, quod pertulit, ac par fuerit tam petitoris quam petiti in accipienda abolitione consensus. Prius tamen quam aliquis de quaestione liberetur, sequitur illud, ut plerisque criminibus ne consentientibus quidem partibus praestetur abolitio, ut sunt illa, in quibus aut violata maiestas, aut patria oppugnata vel prodita, aut peculatus admissus, aut sacramenta deserta sunt, omniaque ea, quae iure veteri continentur. In quibus iudex non minus accusatorem ad docenda, quae detulit, quam reum ad purganda, quae negat, debet urgere. Dat. prid. id. oct. Treviris, Valentiniano n. p. et Victore coss.

Ista lex expositione non indiget.

 

CTh.9.37.3

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro praefecto praetorio. Fallaciter incusantibus, maxime post exhibitionem accusati, nullius iuris color velut derivata excusatione proficiat; non publica abolitio, non privata talibus prospiciat subveniatque personis, non specialis indulgentia, ne beneficium quidem eos generale subducat. Sciant cuncti praemeditentur, ante praecaveant, eam se rem deferre debere in publicam notionem, quae munita sit testibus, instructa documentis, signis ad probationem luce clarioribus expedita. Dat. XV kal. iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mai. 18).

 

CTh.9.37.4 [=brev.9.27.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano pf. p. Abolitionem invito reo, postquam fuerit officii custodiae traditus, intra dies XXX accusatori petenti dari permittimus, post hoc tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam. Si vero ingenuos aliquos, velut testes criminis petitos ab accusatore, deductos esse constiterit, solam custodiae iniuriam tolerasse, qui testes dicantur esse, non conscii, eorum ab accusatore sumptibus* consulendum est. Quod si ingenuorum, licet plebeiorum, corpora fuerint laesa verberibus tormentisque vexata, abolitionem, etiam duarum partium consensu petitam, iubemus vigore iudicum denegari, et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari, nec ante a iudice dimitti, quam in reum, probato crimine, vindicetur, aut in accusatorem pari forma sententiae damnatio referatur etc. Dat. XII. kal. febr. Ravenna, Honorio VIII. et Theodosius III. aa. coss.

Interpretatio. Si criminis accusator intra triginta dies abolitionem petierit, etiam invito reo a iudice concedatur: ut liberi et accusatus et accusator abscedant: post triginta vero dies, quam accusatus custodiae fuerit traditus, nisi abolitionem et reus et accusator a iudice petierint, accusatori solo non esse praestandam. Quod si testes exhibiti ad petitionem accusatoris fuerint, et in custodiam missi fuerint, et abolitio petita praestitaque fuerit, sumptus*, quos fecerunt testes, eis accusator exsolvat. Nam si testes exhibiti ab accusatore poenae subiacuerint, etiamsi consentient partes, abolitio a iudicibus denegetur, sed aut in accusatum, si convictus fuerit, aut in accusatorem, si non convicerit legibus, ex sententia iudicis poenam, quam passurus erat reus, accusator excipiat.


CTh.9.38.0. De indulgentiis criminum.


CTh.9.38.1

Imp. Constantinus a. ad Maximum praefectum praetorio. Propter crispi atque helenae partum omnibus indulgemus praeter veneficos homicidas adulteros. Acc. III kal. nov. Romae Probiano et Iuliano conss. (322 oct. 30).

 

CTh.9.38.2

Imp. Constantius a. ad Cerealem praefectum Urbi. Omnia penitus amputentur, quae tyrannicum tempus poterat habere tristissima. Universos ergo praecipimus esse securos exceptis quinque criminibus, quae capite vindicantur. Dat. VIII id. sep. lugduni Constantio a. VII et Constante c. conss. (354 [immo 353] sept. 6).

 

CTh.9.38.3

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Viventium praefectum Urbi. Ob diem paschae, quem intimo corde celebramus, omnibus, quos reatus adstringit, carcer inclusit, claustra dissolvimus. adtamen sacrilegus in maiestate, reus in mortuos, veneficus sive maleficus, adulter raptor homicida communione istius muneris separentur. Dat. III non. mai. Romae Lupicino et Iovino conss. (367 [369] mai. 5).

 

CTh.9.38.4

Idem aaa. ad Olybrium praefectum Urbi. Paschae celebritas postulat, ut, quoscumque nunc aegra exspectatio quaestionis poenaeque formido sollicitat, absolvamus. Decretis tamen veterum mos gerendus est, ne temere homicidii crimen, adulterii foeditatem, maiestatis iniuriam, maleficiorum scelus, insidias venenorum raptusque violentiam sinamus evadere. Lecta VIII id. iun. Valentiniano et Valente II aa. conss. (368 iun. 6).

 

CTh.9.38.5

Idem aaa. ad senatum. Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat nec infamiam criminis tollit, sed poenae gratiam facit. In uno hoc aut in duobus reis ratum sit: qui indulgentiam senatui dat, damnat senatum. Dat. XIIII kal. iun. Treviris Gratiano a. II et Probo conss. (371 mai. 19).

 

CTh.9.38.6

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Antidium v.c. vicarium. Paschalis laetitiae dies ne illa quidem gemere sinit ingenia, quae flagitia fecerunt; pateat insuetis horridus carcer aliquando luminibus. Alienum autem censemus ab indulgentia, qui nefariam criminum conscientiam in maiestatem superbe animaverit, qui parricidali furore raptus sanguine proprio manum tinxit, qui cuiusque praeterea hominis caede maculatus est, qui genialis tori ac lectuli fuit invasor alieni, qui verecundiae virginalis raptor extitit, qui venerandum cognati sanguinis vinculum profano caecus violavit incestu, vel qui noxiis quaesita graminibus et diris inmurmurata secretis. Mentis et corporis venena composuit, aut qui sacri oris imitator et divinorum vultuum adpetitor venerabiles formas sacrilegio eruditus inpressit. His ergo tali quoque sub absolutione damnatis indultum nostrae serenitatis eo praecepti fine concludimus, ut remissionem veniae crimina nisi semel commissa non habeant, ne in eos liberalitatis augustae referatur humanitas, qui impunitatem veteris admissi non emendationi potius quam consuetudini deputarunt. Recitata XII kal. aug. Romae Syagrio et Eucherio conss. (381 iul. 21).

 

CTh.9.38.7

Idem aaa. ad Marcianum vicarium. Religio anniversariae obsecrationis hortatur, ut omnes omnino periculo carceris metuque poenarum eximi iuberemus, qui leviore crimine rei sunt postulati. Unde apparet eos excipi, quos atrox cupiditas in scelera compulit saeviora: in quibus est primum crimen et maxime maiestatis, deinde homicidii veneficiique ac maleficiorum, stupri atque adulterii parique immanitate sacrilegii sepulchrique violatio, raptus monetaeque adulterata figuratio. Dat. XI kal. april. Mediolano Richomere et Clearcho conss. (384 mart. 22).

 

CTh.9.38.8 [=brev.9.28.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Neoterium pf. p. Nemo deinceps tardiores fortassis affatus nostrae perennitatis exspectet: exsequantur iudices, quod indulgere consuevimus. Ubi primum dies paschalis exstiterit, nullum teneat carcer inclusum, omnium vincula solvantur. Sed ab his secernimus eos, quibus contaminari potius gaudia laetitiamque communem, si dimittantur, advertimus. Quis enim sacrilego diebus sanctis indulgeat? Quis adultero vel incesti reo tempore castitatis ignoscat? Quis non raptorem in summa quiete et gaudio communi persequatur instantius? Nullam accipiat requiem vinculorum, qui quiescere sepultos quadam sceleris immanitate non sivit; patiatur tormenta veneficus, maleficus adulteratorque monetae; homicida, quod fecit, semper exspectet; reus etiam maiestatis de domino, adversum quem talia molitus est, veniam sperare non debet. Dat. V. kal. mart. Mediolano, Arcadio a. I. et Bautone coss.

Interpretatio. Sacrilegus, adulter, incesti reus, raptor, sepulcrorum violator, veneficus, maleficus, adulterator monetae, homicida diebus paschae nullatenus absolvantur. Reliqui omnes, quos minorum causarum culpa constringit, diebus venerabilibus paschae specialiter absolvantur.

 

CTh.9.38.9

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Caesarium praefectum praetorio. Devotissimae nobis provinciae Lyciae priorem famam meritumque inter ceteras renovari censemus, idque excellens eminentia tua edictis propositis cunctis faciat innotescere, ne quis posthac civem Lycium contumelioso nomine iniuriae audeat vulnerare. Teneant honores suos, quos meritis ac laboribus perceperunt et a nostra serenitate sumpturi sunt; habeant praeteritas dignitates sperentque sui devotione venturas. Nec unius viri illustris Tatiani tantum valuerit temporalis offensio, teterrimi iudicis inimici ut adhuc macula in Lycios perseveret, quae in ipso iam temporis absolutione consumpta est. Dat. prid. kal. sept Constantinopoli Arcadio a. IIII et Honorio a. III conss. (396 aug. 31).

 

CTh.9.38.10

Idem aa. et Theodosius a. Romulo praefecto praetorio. Omnes omnium criminum reos vel deportatione depulsos vel relegatione aut metallis deputatos, quos insulae variis servitutibus aut loca desolata susceperunt, hac nostra indulgentia liberamus, separatis illis, qui ad locum poenae destinatum contra iudicum sententias ire noluerunt. Indignus est enim humanitate, qui post damnationem commisit in legem. Dat. VIII id. aug. Ravennae Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] aug. 6).

 

CTh.9.38.11

Impp. Honorius et Theodosius aa. Gaisoni comiti et magistro officiorum. Post alia: de his, qui tyrannicae praesumptionis ... aut sacramenta sectati ad nostrum imperium redierunt, hanc volumus esse sententiam, ut, quos inter incendia tyrannidis adsumptae fidelis paenitudo revocavit, ordinem et fructum militiae non amittant. eos vero, quibus lentum regressum necessitas desperationis indixit, soluto cingulo matricula convenit aboleri, ita ut illud quoque par reverentiae forma custodiat, ne redire ei ad pristinam militiam liceat, qui aliud militandi genus elegerit. Dat. prid. id. feb. Ravennae Varana cons. (410 febr. 12).

 

CTh.9.38.12

Idem aa. Palladio praefecto praetorio. Liberata re publica tyrannidis iniuria omnium criminum reos relaxari praecipimus. Dat. vIII id. aug. Ravennae Varana v. c. cons. (410 [?] aug. 6).


CTh.9.39.0. [=brev.9.29.0.] De calumniatoribus.


CTh.9.39.1 [=brev.9.29.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Hellebico comiti et magistro utriusque militiae. Non est ratio, qua manifesti calumniatoris supplicium differatur. Nec enim patimur frequenter iterari, quae consistere prima actione non quiverint, atque alienam innocentiam securitatemque sine crimine, damnabili appetitione terreri. Dat. III. kal. ian. Constantinopoli, Merobaude II. et Saturnino coss.

Ista lex sub eodem titulo similem interpretationem habet.

 

CTh.9.39.2 [=brev.9.29.2]

Iidem aaa. Menandro vicario Asiae. Nostris et parentum nostrorum constitutionibus comprehensum est, eos, qui accusationem alienis nominibus praesumpsissent*, delatorum numero esse ducendos. Atque ideo calumniosissimum caput et personam iudicio irritae delationis infamem deportatio sequatur, quo posthac singuli universique cognoscant, non licere in eo principum animos commovere, quod non possit ostendi. Dat. VIII. id. mai. Constantinopoli, Arcadio a. i. et Bautone coss.

Haec lex interpretatione non indiget.

 

CTh.9.39.3 [=brev.9.29.3]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Victorio proconsuli Africae. Innocentes sub specie falsae criminationis non patimur callidorum impugnatione subverti: qui si tentaverint, intelligant, sibimet severitatem legum pro commissis facinoribus incumbere. Dat. III. id. mart. Mediolano, Honorio a. IV. et Eutychiano coss.

Interpretatio. Calumniatores sunt, quicumque* causas ad se non pertinentes sine mandato alterius proposuerunt. Calumniatores sunt, quicumque* iusto iudicio victi causam iterare tentaverint. Calumniatores sunt, quicumque* quod ad illos non pertinet, petunt aut in iudicio proponunt. Calumniatores sunt, qui sub nomine fisci facultates appetunt alienas et innocentes quietos esse non permittunt. Calumniatores etiam sunt, qui falsa deferentes contra cuiuscumque* innocentis personam principum animos ad iracundiam commovere praesumunt. Qui omnes infames effecti in exsilium detrudentur. Hic de iure addendum, qui calumniatores esse possunt.


CTh.9.40.0. De poenis.


CTh.9.40.1 [=brev.9.30.1]

Imp. Constantinus a. ad Catulinum. Qui sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in quempiam promat severamque sententiam, quam in adulterii vel homicidii vel maleficii crimine aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis vel interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei finem convictus sit et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse ea, quae commiserit, negare sufficiat. Dat. III. non. nov. Treviris. acc. XV. kal. mai. Hadrumeti, Volusiano et Anniano coss.

Interpretatio. Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse fateatur, aut convictus aut per innocentes testes vel per conscios criminis sui aut homicidium aut adulterium aut maleficium commisisse manifestius convincatur.

 

CTh.9.40.2

Idem a. Eumelio. Si quis in ludum fuerit vel in metallum pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in eius facie scribatur, dum et in manibus et in suris possit poena damnationis una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis est figurata, minime maculetur. Dat. XII kal. april. Cavilluno Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 [316?] mart. 21).

 

CTh.9.40.3

Idem a. ad Festum praesidem Sardiniae. Quicumque cohercitionem mereri ex causis non gravibus videbuntur, in urbis Romae pistrina dedantur. Quod ubi tua sinceritas coeperit observare, omnes sciant eos, qui, sicut dictum est, ex levioribus causis huiusmodi meruerint subire sententiam, ergastulis vel pistrinis esse dedendos adque ad urbem Romam, id est ad praefectum annonae, sub idonea prosecutione mittendos. Dat. IIII kal. aug. Constantino a. V et Licinio conss. (319 iul. 29).

 

CTh.9.40.4

Imp. Constantius a. Theodoro viro perfectissimo praesidi Arabiae. Dum reis manifesta probatione convictis spatium ante sententiam temporis datur, facultas supplicandi criminosissimis patet, cum in homicidii crimine et in aliis detecti gravioribus causis ultio differenda non sit. Igitur quidem qui iam impetraverunt, ad veniam pertineant: de cetero vero iuxta criminis qualitatem legem oportet servari et in scelerosos et in noxios proferri iuris sententiam. Dat. id. octob. Constantio a. IIII et Constante c. conss. (346 [?] oct. 15).

 

CTh.9.40.5

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Leviorum criminum reos excellens auctoritas tua pistrinis iubebit legum aequitate servata damnari, sub hac videlicet observantia, ut sub obtutibus tuis semper pistoribus praecipiantur adsignari, ne, dum occulte per nequissimos commentarienses traduntur, gratia venalis existat. Dat. V id. iun. Naisso divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 9).

 

CTh.9.40.6

Idem aa. Artemio. Omnes, qui in levioribus criminibus rei deteguntur, pistrinorum exercitio urbis Romae damnare debebis, ita ut transmissio eorum ad officium praefecti annonae sine aliqua tergiversatione celebretur. Dat. III id. iun. Naisso divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 11).

 

CTh.9.40.7

Idem aa. Artemio. Nullum ex his, quos pistrinis qualitas condemnationis addixerit, impertita ceteris reis indulgentia relaxari oportet, nisi aliquis speciale serenitatis nostrae meruerit reportare rescriptum. Dat. VIII id. octob. Altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 8).

 

CTh.9.40.8

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Quicumque christianus sit in quolibet crimine deprehensus, ludo non adiudicetur. Quod si quisquam iudicum fecerit, et ipse graviter notabitur et officium eius multae maximae subiacebit. Dat. XVIII kal. feb. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 15).

 

CTh.9.40.9

Idem aa. ad Olybrium praefectum Urbi. Ne quis pro cohercitione delicti vel pistoribus vel cuicumque alteri corpori, cum alterius sit corporis, addicatur; sed unusquisque pro crimine, in quo fuerit deprehensus, motum congruae severitatis excipiet. Dat. III id. april. Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? apr. 11).

 

CTh.9.40.10 [=brev.9.30.2]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad praetextatum pf. U. Quoties in senatorii ordinis viros pro qualitate peccati austerior fuerit ultio proferenda, nostra potissimum explorentur arbitria, quo rerum atque gestorum tenore comperto, eam formam statuere possimus, quam modus facti contemplatioque dictaverit. Dat. VIII. id. oct. Remis, Gratiano a. I. et Dagalaipho coss.

Interpretatio. Si quando aliquae maiores personae aut alicuius dignitatis viri vocantur in crimen, iudex ad rerum dominos referat, ut de huius modi personis quid fieri debeat, dominorum praeceptio iusta constituat.

 

CTh.9.40.11

Idem aaa. ad Viventium praefectum Urbi. Neminem de numinis nostri sacrario prodeuntem harena suscipiat, lanista doceat, saeva meditatio et pugnatrix exerceat; multa si quidem possunt esse supplicia, quibus culpa plectatur. Dat. V id. april. Lupicino et Ioviano conss. (367 [366] apr. 9).

 

CTh.9.40.12

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Antonium praefectum praetorio. Campaniae consularibus formam iudicationis adscribimus, ne in loco certa condicione finito modum animadversionis excedant neque extra provinciam suam ius relegationis exerceant. Dat. prid. kal. decemb. Treviris Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 nov. 30).

 

CTh.9.40.13 [=brev.9.30.3]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Flaviano pf. p. Illyrici et Italiae. Si vindicari in aliquos severius, contra nostram consuetudinem, pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam, aut excipere sententiam, sed per dies XXX super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiat vinciatque custodia, et excubiis solertibus vigilanter observet. Dat. XV. kal. sept. Verona, Antonio et Syagrio coss.

Interpretatio. Si princeps cuiuscumque* gravi accusatione commotus quemquam occidi praeceperit, non statim a iudicibus, quae ab irato principe iussa sunt, compleantur, sed triginta diebus, qui puniri iussus est, reservetur, donec pietas dominorum iustitiae amica subveniat.

 

CTh.9.40.14

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Principium praefectum praetorio. Ne diu apparitorum prava admodum venalisque perfidia in publica impune commoda desaeviret, censuimus etiam in absentes pro competenti ultione debere consurgi. Dat. kal. iun. Arcadio a. I et Bautone conss. (385 iun. [?] 1).

 

CTh.9.40.15

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Si quis convictus reus maximi criminis fuerit subiectusque sententiae, competens iudicium compleatur nec exquisita commentis ars eiusmodi subornetur, ut direptus a clericis adseratur vel appellasse simuletur. Quod si quisquam post iudicium vendibili coniventia licentiae huic praestiterit adsensum, haut levia sustinebit. Nam proconsules, comites Orientis, praefecti augustales, vicarii etiam adfecti nota deformi tricenas auri libras compendiis fiscalibus conferent, iudices autem ordinarii similiter deformati quinas denas cogentur exsolvere. Officia vero eorundem isdem, quibus iudices sui, dispendiis subiacebunt, si in suggestione cessaverint ac non praeceptum legis ingesserint atque iniecta manu, ne rei auferantur, obstiterint ac nisi id quod fuerit constitutum in effectum exsecutionemque perduxerint. Dat. III id. mart. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 mart. 13).

 

CTh.9.40.16pr.

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano praefecto praetorio. Post alia: addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam, quos synoditas vocant, per vim adque usurpationem vindicare liceat ac tenere. Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem vel errore vel gratia cognitoris obpressa putatur esse iustitia: ea condicione, ut, sive pro consule, comes Orientis, praefectus augustalis, vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas potestates sciant esse referendum. Eorum enim de his plenum volumus esse iudicium, qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire damnatos. (398 iul. 27).

CTh.9.40.16.1

Reos etiam tempore provocationis emenso ad locum poenae sub prosecutione pergentes nullus aut teneat aut defendat, sed sciat se cognitor XXX librarum auri multa, primates officii capitali esse sententia feriendos, nisi usurpatio ista aut protinus vindicetur aut, si tanta clericorum ac monachorum audacia est, ut bellum potius quam iudicium futurum esse existimetur, ad clementiam nostram commissa referantur, ut nostro mox severior ultio procedat arbitrio. (398 iul. 27).

CTh.9.40.16.2

Ad episcoporum sane culpam ut cetera redundabit, si quid forte in ea parte regionis, in qua ipsi populo christianae religionis doctrinae insinuatione moderantur, ex his quae fieri hac lege prohibemus a monachis perpetratum esse cognoverint nec vindicaverint. Ex quorum numero rectius, si quos forte sibi deesse arbitrantur, clericos ordinabunt. Et cetera. Dat. VI kal. aug. Mnyzo Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 iul. 27).

 

CTh.9.40.17

Idem aa. Aureliano praefecto praetorio. Omnes res eutropi, qui quondam praepositus sacri cubiculi fuit, aerarii nostri calculis adiunximus, erepto splendore eius et consulatu a taetra illuvie et a commemoratione nominis eius et caenosis sordibus vindicato, ut eiusdem universis actibus antiquatis omnia mutescant tempora nec eius enumeratione saeculi nostri labes appareat nec ingemiscant aut qui sua virtute ac vulneribus Romanos fines propagant vel qui eosdem servandi iuris aequitate custodiunt, quod divinum praemium consulatus lutulentum prodigium contagione foedavit. Patriciatus etiam dignitate atque omnibus inferioribus spoliatum se esse cognoscat, quas morum polluit scaevitate. Omnes statuas, omnia simulacra, tam ex aere quam ex marmore seu ex fucis quam ex quacumque materia quae apta est effingendis, ab omnibus civitatibus oppidis locisque privatis ac publicis praecipimus aboleri, ne tamquam nota nostri saeculi obtutus polluat intuentum. Adhibitis itaque fidis custodibus ad Cyprum insulam perducatur, in qua tua sublimitas relegatum esse cognoscat, ut ibidem pervigili cura vallatus nequeat suarum cogitationum rabie cuncta miscere. Dat. XVI kal. feb. Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 ian. [?] 17).

 

CTh.9.40.18 [=brev.9.30.4]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p. Sancimus, ibi esse poenam, ubi et noxa est. Propinquos, notos, familiares procul a calumnia summovemus, quos reos sceleris societas non facit; nec enim affinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt. Peccata igitur suos teneant auctores, nec ulterius progrediatur metus, quam reperitur delictum. Hoc singulis quibusque iudicibus intimetur. Dat. VIII. kal. aug. Constantinopoli, Theodoro v. c. cos.

Interpretatio. Poena illum tantum sequatur, qui crimen admisit. Propinqui vero, affines vel amici, familiares vel noti, si conscii criminis non sunt, non teneantur obnoxii. Nemo de propinquitate criminosi aut de amicitiis timeat, nisi qui scelus admiserit.

 

CTh.9.40.19

Impp. Honorius et Theodosius aa. Donato proconsuli Africae. Satellites gildonis custodiis mancipentur et proscriptione damnentur. Dat. III id. nov. Basso et Philippo conss. (408 nov. 11).

 

CTh.9.40.20

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Si quis ex proscriptorum numero comitatum nostrae serenitatis sive moenia aeternae urbis intraverit, deportatione plectetur. Dat. X kal. dec. Basso et Philippo conss. (408 nov. 22).

 

CTh.9.40.21

Idem aa. honoratis et provincialibus Africae. Heraclianum hostem publicum iudicantes digna censuimus auctoritate puniri, ut eius resecentur infaustae cervices. Eius quoque satellites pari intentione persequimur. Sed hanc omnibus privatis atque militantibus licentiam damus, et omnes prodendi in medium habeant liberam facultatem nec invidiam metuat qui ad publicum deduxerit criminosum, cum illud specialiter caveamus, ne ullus aliquem eorum aut subtrahendum iudicet aut celandum neve ex eorum facultatibus vel deposita deneget vel accepta non prodat. Dat. III non. iul. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 [413?] iul. 5).

 

CTh.9.40.22

Idem aa. ad Anthemium praefectum praetorio. Omnes, quos damnationis condicio diversis exiliis destinatos metas temporis praestituti in carceris implesse custodia deprehendit, solutos poena vinculisque laxatos custodia liberari praecipimus nec ullas exilii postmodum miserias formidare. Sit satis inmensorum cruciatuum semel eluisse supplicia, ne, qui aurae communis haustu et lucis aspectu diu privati sunt intra breve spatium catenarum ponderibus praegravati, etiam exilii poenam sustinere iterum compellantur. Dat. XIIII kal. mai. Constantio et Constante vv. cc. conss. (414 apr. 18).

 

CTh.9.40.23

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Rectores provinciarum conveniri praecipimus, ut ii, qui pro suo crimine poenam exilii sub certo temporis spatio subire decreti sunt, exacto praefinito tempore nec claustris carceralibus nec in locis, in quibus exules versati sunt, teneantur. Dat. III kal. septemb. Eudoxiopoli d. n. Theodosio a. VII et Palladio v. c. conss. (416 aug. 30).

 

CTh.9.40.24

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. His, qui conficiendi naves incognitam ante peritiam barbaris tradiderunt propter petitionem viri reverentissimi Asclepiadis Chersonesitanae civitatis episcopi imminenti poena et carcere liberatis capitale tam ipsis quam etiam ceteris supplicium proponi decernimus si quid simile fuerit in posterum perpetratum. Dat. VIII kal. octob. Constantinopoli Monaxio et Plinta conss. (419 sept. 24).


CTh.9.41.0. [=brev.9.31.0.] Ne sine iussu principis certis iudicibus liceat confiscare.


CTh.9.41.1pr. [=brev.9.31.1pr.]

Imp. Theodosius a. et Valentinianus c. ad Hierium pf. p. Nulli iudicum, exceptis his, qui in summa administrationis sunt positi potestate, vitae quoque noxiis ius adimendae sortiti sunt, quemquam omnino inconsulta nostra clementia in ullo genere criminationis tristi liceat proscriptionis tempestate percellere. Ad nos simulationum genera, quaestionis ordo, criminum moles, documentorum probationumque pensanda libramenta mittantur.

CTh.9.41.1.1 [=brev.9.31.1.1]

Nemo sibi praesumat moderatorum provinciarumque rectorum, sub quibuscumque* infulis potestatis, quemquam patrimonii universis privare subsidiis.

CTh.9.41.1.2 [=brev.9.31.1.2]

In illos gladii sui et ius severitatis exerceant, in quos statim destringi ferrum iura praecipiunt, quorumque differri supplicium materia est interitus plurimorum. Dat. X. kal. febr. Constantinopoli, d.n. Theodosius a. XI. et Valentiniano c. coss.

Interpretatio. Nullus iudicum privatas facultates fisci nomine proscribere aut occupare praesumat, sed ad rerum dominos referat causam, pro qua hoc aliquis mereatur, et quod iussum fuerit, observetur.


CTh.9.42.0. De bonis proscriptorum seu damnatorum.


CTh.9.42.1pr.

Imp. Constantinus a. Petronio Probiano: res uxoris, quae vel successione qualibet vel emptione vel etiam largitione viri in eam ante reatum iure pervenerant, damnato marito, illibatas esse praecipio nec alieni criminis infortunio stringi uxorem, cum paternis maternisve ac propriis frui eam integro legum statu religiosum sit. Et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, quia pudicitiae praemio cessit, observanda est, tamquam si maritum eius natura, non poena subduxerit; capacitatis privilegio videlicet et modo inspecto, ut consideretur, quid capere potuit. (321 febr. 27).

CTh.9.42.1.1

Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum isdem et citra inquietudinem reservetur. (321 febr. 27).

CTh.9.42.1.2

Quod vero nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum et incorporatum ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum iidem apud se ex causa donationis aliquid vindicarint. (321 febr. 27).

CTh.9.42.1.3

Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum, in quantum capere potuit, ante initum actum, ex quo origo fraudis ac vitii in iudicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum, antequam orto nexu suffugium potius quam munificentia frausque temptetur intemeratum aput accipientium iura persistere; nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio, cum obligari ortus est, habuit vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cuiuscumque praeterea nomine comparavit. (321 febr. 27).

CTh.9.42.1.4

Exceptis dumtaxat caesarianis, qui ab omni iuris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut quod innoxie habuerint transmittendi copiam habeant. Dat. III kal. mart. Serdicae Crispo II et Constantino II cc. conss. (321 febr. 27).

 

CTh.9.42.2

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. ad populum. Si quem forte gladius ultor adflixerit aliave quaelibet vitam adimens poena consumpserit, usque ad tertium gradum generis copulationis eiusdem successio deferatur fisco penitus quiescente, ut accipiat hereditatem, qui eam iure civili vel praetorio poterat vindicare, de numero videlicet personarum, quas legis huius excepit auctoritas, sed ita, ut alia sit condicio damnatorum ex crimine maiestatis aut magicae. In his enim, etiamsi liberos damnatus habeat vel parentes, non condentes poenam, sed relinquentes antiquam, fisco fieri locum praecipimus. Dat. VIII id. mart. Mediolano Constantio a. VIII et Iuliano caes. conss. (356 mart. 8).

 

CTh.9.42.3

Idem a. et caes. Caelestino consulari Baeticae. Ubi aliquis pro qualitate criminis vivendi sententiam passus fisco fecerit locum, super occupandis rebus eius statim officium procuratoris patrimonii litteris tuis conveniatur, ut eadem corpora fisci viribus vindicentur et protinus super occupatione eorum scriptis competentibus intimetur. Dat. V. kal. septemb. Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 aug. 28).

 

CTh.9.42.4

Idem a. ad Taurum. Vetueramus bona capite damnatorum fiscali dominio vindicari excepto crimine maiestatis et magicae, ut ea haberent usque ad gradum tertium sucessores eorum, quorum vitam severitas ademisset. Nunc vero bona capite damnatorum fiscali dominio vindicari decernimus sanctione illa, quam certa condicione dederamus, quiescente. Dat. prid. non. ian. Sirmi, acc. VI kal. sept. Datiano et Cereale conss. (358 ian. 4).

 

CTh.9.42.5

Imp. Iulianus a. ad Felicem comitem sacrarum largitionum. Quidam scelerate proscriptorum facultates occultant. Hos praecipimus, si locupletes sint, proscriptione puniri, si per egestatem abiecti sunt in faecem vilitatemque plebeiam, damnatione capitali debita luere detrimenta. Proposita Romae VII id. mart. Mamertino et Nevitta conss. (362 mart. 9).

 

CTh.9.42.6 [=brev.9.32.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum pf. U. Substantiam damnatorum integram ad liberos pervenire, et in qualibet causa positis parentibus liberos heredes esse praecipimus, excepta sola maiestatis quaestione: quam si quis sacrilego animo assumit, iuste poenam ad suos etiam posteros mittit. Dat. VII. kal. dec. Mediolano, divo Ioviano et Varroniano coss.

Interpretatio. Si quis pro crimine suo occidi vel damnari meruerit, crimen cum auctore deficiat, bona vero eius ad filios vel ad heredes legitimos pertinebunt: nisi forte maiestatis crimine damnatus sit aliquis, quorum etiam filios de bonis damnati patris fieri iubemus alienos.

 

CTh.9.42.7

Idem aa. et Gratianus a. ad Probum praefectum praetorio. Si qui intra provinciam pro qualitate delicti stilum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem bonorum eius indago diligentissime celebretur, ne quid rei privatae commodis per gratiam atque colludium furto subducatur. Et plena descriptio comprehendat, quod spatium et quod sit ruris ingenium, quid aut cultum sit aut colatur, quid in vineis olivis aratoriis pascuis silvis fuerit inventum, quae etiam gratia et quae amoenitas sit locorum, quis aedificiis ac possessionibus ornatus, quotve mancipia in praediis occupatis vel urbana vel rustica vel quarum artium generibus inbuta teneantur, quot sint casarii vel coloni, quot boum exercitiis terrarum atque vomeribus inservientium, quot pecorum et armentorum greges et in qua diversitate numerati sint, quantum auri et argenti, vestium ac monilium vel in specie vel in pondere et in quibus speciebus quidve in enthecis sit repertum. Tum demum omnia ea, quae velle nos perspicis, inquisitione constricta rationalis rei privatae tradantur officio nostro nectenda patrimonio. Mox vero ad nos sub litteris publicis iudicis singillatim de omnibus nominatimque perferatur, procul dubio neglegentia multanda. Nam si quid post factam a praedicto officio investigationem rationalis rei privatae, cui inquisitio secunda mandata est, amplius fortassis invenerit, officium fraudulentum ea condemnatione ferietur, ut aliud tantum, quantum fuerat subtractum, ex propriis facultatibus inferat. Dat. III non. mai. treviris Valentiniano nb. p. et victore conss. (369 mai. 5).

 

CTh.9.42.8pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio. Deportato si erunt liberi nepotesve sui seu emancipati, nepotes quoque ex filia, semissem tantum bonorum fiscus usurpet, semissis ipsi ac liberis hac distributione servetur, ut sextantem ipse ad fortunam ab extrema inopia vindicandam suae habeat potestatis, trientem liberi nepotesve, scilicet indifferenter sive ii ex filio sive filia erunt. Quod si idem et emancipatos et suae potestatis filios nepotesve habuerit, beneficium tantum ad eos, qui in potestate sunt, transferatur, si emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant conferenda. Sin autem confusionem bonorum et donationis elegerint, omnia ea, quae fiscus concedit, aequae divisionis partibus sortiantur. Quae regula etiam in dote filiae vel neptis ex filio conferenda custodienda erit. Et si filius quidem erit aut filii, ex filio autem alio filiisve aut filia nepotes, triens hic in stirpes, non in capita dividatur. (380 iun. 17).

CTh.9.42.8.1

Quod si deportatus sine liberis vel nepotibus patrem habebit ac matrem vel etiam utrumque, non semissis a fisco, sed bessis patrimonii vindicetur, triens residuus in duos sextantes redactus inter parentes ac deportatum aequaliter dividatur, ita ut unciam mater, si ius liberorum habuerit, usurpet; sin fecunditatis privilegium non habebit, patri unciam iam habenti mater semunciam ex uncia sua cedat. Idem servabitur, si deportato ex duobus parentibus unus supererit, ut sextantem sine aliqua malignitatis interpretatione praesumat tunc quidem mater, etiamsi ius non habuerit liberorum, quam superstes vir, ut sanximus, semper excludet. (380 iun. 17).

CTh.9.42.8.2

Quod si deportato nec liberi fuerint nec parentes, dextantem fiscus accipiat, sextans ei ad vitae adflictae adminicula reservetur. (380 iun. 17).

CTh.9.42.8.3

Exceptis his, qui crimine fuerint maiestatis adflicti; nam in eo casu solum sextantem iubemus filiis ac nepotibus reservari, his regulis, quibus supra est constitutum, destantem fisco usurpante: ipsum vero in tam atroci facinore convictum non solum deportatione, sed egestate puniri conveniet. Dat. XV kal. iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iun. 17).

 

CTh.9.42.9pr.

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Si aliquis supplicio fuerit adflictus, filiis quidem omnium facultatum deferatur prima successio. Nepotes vero ex filia gradus secundus admittat, si tamen nullus suorum fuerit inventus, qui eos antecedat, hereditate in stirpes, non in capita dividenda. Quod aeque observabitur, si erit filius ac nepotes, qui ab intestato successuri defuncto vel ex duodecim tabulis vel per rescissionem capitis praetorio vocabuntur edicto, emancipatis et filia necessitate collationis adstrictis. Progredietur tamen beneficium etiam ad tertii gradus liberos, si modo ex virili stirpe descendunt, ita dumtaxat, ut sub hoc casu ipsi semissem, semissem fiscus usurpet, ea distributione partium, quam ius civile disponit. (280 iun. 17).

CTh.9.42.9.1

Quod si supplicio huius modi adflictus comprehensorum graduum liberos non habebit, tum capite secundo pater ac mater in trientem dumtaxat vocetur, besse ad aerarium publicum transferendo, atque ita, si matri ius fuerit liberorum, partes inter utrumque parentem sextantibus impleantur, sin deerit, quadrantem pater, unciam mater accipiat. Quod si interfectus patrem tantum reliquerit, nihilo setius vindicatione trientis utatur, item si matrem, dummodo ea ius habeat liberorum. Sin autem sola supererit mater, papiae tamen legis privilegiis destituta neque trino partu fecunditati publicae gratiosa, sextante contenta sit fisco dextantem usurpante. (280 iun. 17).

CTh.9.42.9.2

Tertii capitis haec erit regula, ut secundi quoque gradus parentes, avum scilicet atque aviam paris beneficii foveat sanctio. Paternus tamen hoc casu, non etiam maternus, avus et avia quaerentur, ut quadrantem ex defuncti accipiant bonis ea divisionis lege, quae circa patrem ac matrem diversis est casibus explicata. (280 iun. 17).

CTh.9.42.9.3

Iungimus tamen capite tertio avo aviaeque fratrem perempti ac sororem, ita ut in capita dividi quadrantem isdem existentibus sanciamus. Ac si cui perempto cum fratre ac sorore manserit consanguinitatis agnatio, sit duodecim tabulis locus ac ius civile praevaleat, ut avus atque avia, cognatorum gradu invitati, vinci se a legitimis adquiescant. Quo quidem casu tres unciae inter sororem ac fratrem aequaliter dividentur. Uterinus autem frater ac soror eodem gradu, quo avus et avia, vocabuntur. Sin omnes hae deerint punito necessitudines, fisco omnia vindicentur. Dat. XV kal. iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (280 iun. 17).

 

CTh.9.42.10 [=brev.9.32.2]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Postumiano pf. p. Ad beneficium legis Valentinianae pertineant postumi* quoque puniti patris, ut bona faciant non caduca. Et ne quis partum, qui fuerit, vel suppositum arguat, vel non suppositum mentiatur, si forte eo tempore, quo maritum severitas rapiet ad poenam (excepto tamen maiestatis reatu, sicut ante praeceptum est), gravidam se uxor adverterit, mittat ad iudicem, conveniat magistratus, maneat deposita de conceptione testatio, petantur futurae partitudinis testimonia, adhibitisque custodibus foecunditas pudica servetur. Quippe illam fidem solam generis fisco nostro volumus esse potiorem, de cuius minime nativitate dubitetur. Dat. VIII. id. april. Constantinopoli, Merobaude II. et Saturnino coss.

Interpretatio. Si quicumque* damnatus praegnantem reliquerit uxorem, statim mulier de conceptu suo iudicem vel curiales contestetur, ut quum pepererit, in bonis damnati postumus*, id est post mortem patris natus succedat.

 

CTh.9.42.11

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Si qui pro atrocitate commissi formam eiusmodi sustinebunt, ut bona eorum proscriptionis nomine vindicata fiscalibus sint socianda corporibus, commemorationem nostrorum nominum in his titulis nolumus fieri, qui eorum postibus adfigentur, vel his, quorum ius ac proprietas auferetur. Officium etenim palatinum decem librarum auri multae dispendio vexabitur, si hoc deinceps crediderit neglegendum. Dat. kal. mai. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 mai. 1).

 

CTh.9.42.12

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Omnia proscriptorum bona, quae fisco iusserat tatianus adnecti, vel ipsis, qui propriam nuditatem. Vel illis, qui suorum mortem in extrema positi egestate lugent, sine dubitationis obstaculo reddi praecipimus. Dat. prid. id. iun. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 iun. 12).

 

CTh.9.42.13

Idem aaa. Drepanio comiti rerum privatarum. Omnia proscriptorum bona, quae fisci nomine singulis quibusque Tatianus eripuit, vel ipsis, qui gladio acerbiorem stilum passi aerumnas suas nuditatemque fleverunt vel eorum filiis ac propinquis, qui cruentas excepere sententias, restitui mox iubemus, ita ut omnes, qui aliquid ex huiusmodi bonis nostra liberalitate meruerunt, restituere indepta cogantur. Dat. prid. id. iun. Constantinopoli Theodosio a. III. et Abundantio conss. (393 iun. 12).

 

CTh.9.42.14

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio. Serenitatis nostrae provisione solita commonemus, ut ea, quae rufinus quondam, cum viveret, quoquo pacto possedit, in eodem statu interim maneant nec quisquam sibi post eius obitum spontaneam vindicandi tribuat potestatem. Nam qui transacto tempore siluit ac rufinum tenere concessit, fiscum quoque nostrum sine praeiudicio possidere patiatur. Hoc edictis propositis per omnes provincias praecipimus divulgari, quo cuncti sciant iacturam se perpessuros graviorem totiusque rei familiaris periculum, nisi ante praeceptum nostrum manus ab his, quae rufinus vivus possederat, voluerint abstinere. Dat. id. feb. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 febr. 13).

 

CTh.9.42.15 [=brev.9.32.3]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario pf. p. Si quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, solus criminis sui solvat poenas: neminem habeat in bonorum amissione consortem. Sit a proscripti mariti sorte uxor aliena, quo (ut assolet) proscripto, uxor proprias, velut manu iniecta, mox vindicet, aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat facultates. Dos etiam, non quae aliquoties inaniter dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse docuerit, praesentetur. Ea etiam, si forte cum proscripti bonis mixta sunt, non negentur, quae ab innoxio adhuc marito ante nuptias titulo donationis acceperit. Sin vero frater, soror, propinquus, affinis et quicumque* proscripto qualibet sorte sociantur. Tam longe enim unusquisque a metu ac poena abesse debet, quam alienus a crimine est. Dat. III. non. aug. Constantinopoli, Arcadio IV. et Honorio III. aa. coss.

Interpretatio. Quicumque* damnari proscribique meruerit, ab eius facultatibus bona uxoria sequestrentur, ita ut et dotem, quam marito uxor aut eius parentes obtulerunt, et donationem, quam ante nuptias pro coniunctione susceperat, uxor retineat, sibique vindicet a bonis proscriptae facultatis aliena, quia mariti crimine uxor non potest obligari.

 

CTh.9.42.16

Idem aa. ad Peregrinum comitem et procuratorem divinae domus. Ex possessionibus gildonis, quae ad nostrum aerarium sunt devolutae, canonem omnium titulorum ex integro sollemni more imputata cautione solvi praecipimus. Dat. kal. decemb. Altino Theodoro v. c. cons. (399 dec. 1).

 

CTh.9.42.17 [=brev.9.32.4]

Iidem aa. Studio comiti r. p. Ne quis proscriptorum bona vel eorum, qui publicam videntur excepisse sententiam, intra biennium aestimet postulanda. Abstineant facultatibus intra id temporis expetendis, ut aut proprias quis recipiat, si, ut nobis ingenitum est, duriores casus et tristiorem fortunam imperatoria humanitate molliamus, aut tum demum postulet, quum iam fiscalem potius quam proscriptorum rem expetisse noscatur. Si quis autem petendas proscripti vel deportati intra biennium crediderit facultates, careat fructu liberalitatis Augustae, ita ut nec instruantur huius modi petitiones, nec si temere instructae fuerint et sub specialis beneficii munificentia nostram provocaverint liberalitatem, habeant aliquas vires indulta. Dat. XIV. kal. febr. Constantinopoli, Vincentio et Fravitta coss.

Interpretatio. Bona eius, qui proscribi meruerit, intra biennium non competantur. Si quis vero intra biennium proscripti bona petierit, quod meruerit, non valebit, quia solita misericordia nostra pietas commoveri et reddere, quae merito commota iussit auferri.

 

CTh.9.42.18

Idem aa. Bathanario comiti Africae. Marcharidus proscriptus plurima rerum penes diversos reliquit, sicut quaestio habita patefecit. Ut quisque igitur aliquid ex eius facultatibus retinet, si intra duos menses spontanea restituat voluntate, sciat se ad veniam pertinere, si quae susceperat fideliter repraesentet, alioquin patrimonio suo fisco sociato poenam se deportationis noverit subiturum. Dat. III id. iul. Mediolano Vincentio et Fravitto conss. (401 iul. 13).

 

CTh.9.42.19

Idem aa. et Theodosius a. Ursicino comiti sacrarum largitionum. Possessiones, quae ex bonis gildonis aut satellitum eius in ius nostrae serenitatis retentae sunt ab occupatoribus, nostro patrimonio adgregentur, ita ut ab his ex eo tempore, quo indebite retentarunt, praestationum simplum inferatur. Qui si conventi intra kalendas octobres possessiones putaverint retinendas, sciant se ad dupli restitutionem coartandos et duplos fructus esse reddendos. Dat. XII kal. mai. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 apr. 20).

 

CTh.9.42.20

Impp. Honorius et Theodosius aa. Theodoro praefecto praetorio. Proscriptorum satellitumque fortunas aerario nostro iubemus accedere. Ideoque per agros, per cuncta domicilia titulos nostrae serenitatis adfigi praecipimus. Quidquid sane ab eorum procuratoribus ex praediorum fructibus congregatum est, largitionibus nostris protinus copuletur, ne, si iussa nostra aut dissimulatione neglexerint aut colludio praetermiserint, supplicium exilii pariter et proscriptionis sustineant. Dat. VIII kal. octob. Mediolano Basso et Philippo conss. (408 sept. 24).

 

CTh.9.42.21

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Qui in facultates Stilichonis et actus videntur esse versati vel ex isdem facultatibus aliquid subtraxisse vel aliquid rapuisse, omnifariam reddant. Dat. VIII kal. novemb. Basso et Philippo conss. (408 oct. 25).

 

CTh.9.42.22

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Qui suas opes praedoni publico vel eius filio ceterisque satellitibus dederunt vel iure vel corpore, quibus ille usus est ad omnem ditandam inquietandamque barbariem, his omnem repetendi viam iubemus esse praeclusam. Dat. X kal. decemb. Ravennae Basso Philippo conss. (408 nov. 22).

 

CTh.9.42.23

Idem aa. Palladio praefecto praetorio. Post alia. eorum facultates, qui pro criminibus suis meruere puniri, omni penitus competitione submota fisco nostro iubemus addici, si nullos tamen liberos patrem matremve derelinquunt, quibus damnatorum bona legum servavit humanitas; scelere maiestatis excepto, cuius atrocitas nihil relinquit heredibus. Dat. VIII id. iul. Ravennae Eustathio et Agricola conss. (421 iul. 8).

 

CTh.9.42.24pr.

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio praefecto praetorio. Sentiat latro nefarius aut huiusmodi quis professis testatisque sceleribus involutus ultionem suam non posse tardari. Damnato etiam ita proscriptio infligenda est, ut dimidia parte aerario vindicata alia damnati filiis reservetur. (426 ian. 23).

CTh.9.42.24.1

Decurioni vero, qui hoc incurrerit, si liberos non habeat, succedat curia bonaque universa detineat aut ipsa per se aut suo ordinatura periculo munera subiturum. Sin erit suboles curiali, quam municipales sibi vindicent functiones, integris fortunis fulciatur. Si filia vel filiae fuerint, quod pro certa legis sanctione defixum est, pars dimidia ad eas deveniat facultatum. Sin mares curiales fuerint intermixti, dimidia pars eis curiae nomine deferatur et aliam, quam in commune omnibus tribuit indulgentia principalis, pro virili dividant portione. Dat. X kal. feb. Constantinopoli d. n. Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (426 ian. 23).


CTh.9.43.0. [=brev.9.33.0.] De sententiam passis et restitutis et liberis eorum.


CTh.9.43.1pr. [=brev.9.33.1pr.]

Imp. Constantinus a. ad Maximum pf. U. In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis Ulpiani atque pauli notis, Papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt.

CTh.9.43.1.1 [=brev.9.33.1.1]

Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint, eodem in potestatem patriam redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate.

CTh.9.43.1.2 [=brev.9.33.1.2]

Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. Quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio recedat, regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat. Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda: ab administratione fugiat: neque tutor esse desinat, omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet. Sententia vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. Quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius, ad imitationem publici iuris, provisa custodia est. Quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus.

CTh.9.43.1.3 [=brev.9.33.1.3]

Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit. Utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est, ita indulgentia reditus bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. Et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. Dat. XVIII. kal. oct. Sirmio, Crispo II. et Constantino II. caess. coss.

Interpretatio. Si quis pater in exsilium missus filium in maiore aetate reliquerit, quaecumque* de bonis propriis gessit filius, iuxta sententiam papiniani rata et firma permaneant, nec contra aut testamentum aut transactionem filii reversus pater venire permittitur. Sane quum redierit pater, si filium vivum invenerit, filium in ius suum paterna potestate recipiet. Ceterum quod de rebus propriis absente patre filius gessit, reversus pater revocare non poterit. Quicquid vero filii in annis minoribus constituti fecerint, penitus non valebit: qui tamen si pro aetate vel absentia patris aut tutores aut curatores acceperint, reversus pater filios, repulsis curatoribus vel tutoribus, cum omni facultate recipiet: ea tamen condicione*, ut rem filiorum ita administret ac regat, ut non solum detrimenta non sentiant, sed studio patris res et facultas proficiat filiorum. Quod si pater aut prodigus aut negligens aut eversor aut libidini deditus esse convincetur, et filiorum res impie ac dementer vastare ac dilapidare cognoscetur, filii talis patris, tanquam eo mortuo, sub tutore aut curatore consistant: quia sicut aequum est, ut bonus et utilis pater rem filiorum regendam administrandamque recipiat, ita iniquum est, ut in damnum filiorum reversus facultates a tutoribus curatoribusve reservatas dementi subversione dilaceret.


CTh.9.44.0. De his, qui ad statuas confugiunt.


CTh.9.44.1

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio. Eos, qui ad statuas vel evitandi metus vel creandae invidiae causa confugerint, ante diem decimum neque auferri ab aliquo neque discedere sponte perpetimur; ita tamen, ut, si certas habuerint causas, quibus confugere ad imperatoria simulacra debuerint, iure ac legibus vindicentur; sin vero proditi fuerint artibus suis invidiam inimicis creare voluisse, ultrix in eos sententia proferatur. Dat. prid. non. iul. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio v. c. conss. (386 iul. 6).


CTh.9.45.0. De his, qui ad ecclesias confugiunt.


CTh.9.45.1

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Romulo comiti sacrarum largitionum. Publicos debitores, si confugiendum ad ecclesias crediderint, aut ilico extrahi de latebris oportebit aut pro his ipsos, qui eos occultare probantur, episcopos exigi. Sciat igitur praecellens auctoritas tua neminem debitorum posthac a clericis defendendum aut per eos eius, quem defendendum esse crediderint, debitum esse solvendum. Dat. XV kal. nov. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 oct. 18).

 

CTh.9.45.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Archelao praefecto augustali. Iudaei, qui reatu aliquo vel debitis fatigati simulant se christianae legi velle coniungi, ut ad ecclesias confugientes vitare possint crimina vel pondera debitorum, arceantur nec ante suscipiantur, quam debita universa reddiderint vel fuerint innocentia demonstrata purgati. Dat. XV kal. iul. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 iun. 17).

 

CTh.9.45.3

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Si quis in posterum servus ancilla, curialis, debitor publicus, procurator, murilegulus, quilibet postremo publicis privatisve rationibus involutus ad ecclesiam confugiens vel clericus ordinatus vel quocumque modo a clericis fuerit defensatus nec statim conventione praemissa pristinae condicioni reddatur, decuriones quidem et omnes, quos solita ad debitum munus functio vocat, vigore et sollertia iudicantum ad pristinam sortem velut manu mox iniecta revocentur: quibus ulterius legem prodesse non patimur, quae cessione patrimonii subsecuta decuriones esse clericos non vetabat. Sed etiam hi, quos oeconomos vocant, hoc est qui ecclesiasticas consuerunt tractare rationes, ad eam debiti vel publici vel privati redhibitionem amota dilatione cogantur, in qua eos obnoxios esse constiterit, quos clerici defensandos receperint nec mox crediderint exhibendos. Et cetera. Dat. VI kal. aug. Mnizo Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 iun. 27).

 

CTh.9.45.4pr. [=brev.9.34.1pr.]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Antiocho pf. p. Pateant summi dei templa timentibus; nec sola altaria et oratorium templi circumiectum, quod ecclesias quadripertito intrinsecus parietum septo concludit, ad tuitionem confugientium sancimus esse proposita, sed usque ad extremas fores ecclesiae, quas oratum gestiens populus primas ingreditur, confugientibus aram salutis esse praecipimus, ut inter templum, quod parietum descripsimus cinctu, et post loca publica ianuas primas ecclesiae quicquid fuerit interiacens, sive in cellulis sive in domibus, hortulis, balneis, areis atque porticibus, confugas interioris templi vice tueatur. Nec in extrahendos eos conetur quisquam sacrilegas manus immittere, ne qui hoc ausus sit, quum discrimen suum videat, ad expetendam opem ipse quoque confugiat. Hanc autem spatii latitudinem ideo indulgemus, ne in ipso dei templo et sacrosanctis altaribus confugientium quemquam manere vel vescere, cubare vel pernoctare liceat: ipsis hoc clericis religionis causa vetantibus, ipsis, qui confugiunt, pietatis ratione servantibus.

CTh.9.45.4.1 [=brev.9.34.1.1]

Arma quoque in quovis telo, ferro vel specie eos, qui confugiunt, minime intra ecclesias habere praecipimus, quae non modo a summi dei templis ac divinis altaribus prohibentur, sed etiam cellulis, domibus, hortulis, balneis, areis atque porticibus.

CTh.9.45.4.2 [=brev.9.34.1.2]

Proinde hi, qui sine armis ad sanctissimum dei templum aut ad sacrosanctum altare sive usquam gentium sive in hac alma urbe confugiunt, somnum intra templum sive ipsum altare vel omnino cibum capere absque aliqua eorum iniuria ab ipsis clericis arceantur, designantibus spatia, quae in ecclesiasticis septis eorum tuitioni sufficiant, ac docentibus, capitalem poenam esse propositam, si qui eos conentur invadere. Quibus si perfuga non annuit, neque consentit, praeferenda humanitati religio est et a divinis ad loca, quae diximus, turbanda temeritas.

CTh.9.45.4.3 [=brev.9.34.1.3]

Hos vero, qui templa cum armis ingredi audent, ne hoc faciant, praemonemus; dein si telis cincti quovis ecclesiae loco vel ad templi septa vel circa vel extra sint, statim eos, ut arma deponant, auctoritate episcopi a solis clericis severius conveniri praecipimus, data eis fiducia, quod religionis nomine melius quam armorum praesidio muniantur. Sed si ecclesiae voce moniti, post tot tantorumque denuntiationes, noluerint arma relinquere, iam, clementiae nostrae apud deum et episcoporum causa purgata, armatis, si ita res exegerit, intromissis, trahendos se abstrahendosque esse cognoscant et omnibus casibus esse subdendos. Sed neque episcopo inconsulto, nec sine nostra sive iudicum in hac alma urbe vel ubicumque* iussione armatum quemquam ab ecclesiis abstrahi oportebit, ne, si multis passim hoc liceat, confusio generetur. Dat. X. kal. april. Constantinopoli, Antiocho v. c. cos. et qui fuerit nuntiatus.

Interpretatio. Ecclesiae ac loca deo dicata reos, qui ibidem compulsi timore confugerint, ita tueantur, ut nulli locis sanctis ad direptionem reorum vim ac manus afferre praesumant: sed quicquid spatii vel in porticibus vel in atriis vel in domibus vel in areis ad ecclesiam adiacentibus pertinet, velut interiora templi praecipimus custodiri, ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere et loca veneratione digna polluere. Sane si qui ad loca sancta confugerint, arma si qua secum portaverint, mox deponant, nec se existiment magis armorum praesidio quam sanctorum locorum veneratione defendi. Quod si deponere arma noluerint et sacerdoti vel clericis non crediderint, sciant se armatorum viribus extrahendos. Si vero extrahere de locis sanctis quemlibet reum quacumque* ratione quis tentaverit, noverit se capitali supplicio esse damnandum.

 

CTh.9.45.5

Idem aa. Hierio praefecto praetorio. Super confugientibus ad sanctae religionis altaria sanctionem in perpetuum valituram credidimus promulgandam, ut, si quidem servus cuiusquam ecclesiam altariave loci tantum veneratione confisus sine ullo telo petierit, is non plus uno die ibidem dimittatur, quin domino eius vel cuius metu poenam imminentem visus est declinasse, a clericis quorum interest nuntietur. Isque eum impertita indulgentia peccatorum, ut nullis residentibus iracundiae menti reliquiis, in honorem loci et eius respectu, ad cuius auxilium convolavit, abducat. Quod si armatus nullis hoc suspicantibus inopinus irruerit, exinde protinus abstrahatur vel certe continuo domino vel ei, unde eum tam furiosa formido proripuit, indicetur eique mox abstrahendi copia non negetur. Sed si armorum fiducia resistendi animos insania impellente conceperit, abripiendi extrahendique eum domino, quibus potest id efficere viribus, concedatur. Quod si illum etiam confici in concertatione pugnaque contigerit, nulla erit eius noxa nec conflandae criminationis relinquetur occasio, si is, qui ex statu servili in hostilis et homicidae condicionem transivit, occisus sit. Quod si quae tam sunt utiliter constituta eorum, qui huic rei pro suo praeficiuntur officio, aut neglegentia aut coniventia vel aliqua ratione fuerint dapravata, animadversio iusta non deerit, ut sub episcopalis diiudicationis arbitrio loco eo, quem tueri nequivere, submoti et reiecti in ordinem plebeiorum motum iudiciarii vigoris excipiant. Dat. V kal. april. Constantinopoli Valerio cons. et qui fuerit nuntiatus. (432 mart. 28).


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

prolyte сценическое оборудование
Качественная сборная сцена