IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER DECIMUS SEXTUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11




CTh.16.1.0. De fide catholica.


CTh.16.1.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Quisquis seu iudex seu apparitor ad custodiam templorum homines christianae religionis adposuerit sciat non saluti suae, non fortunis esse parcendum. Dat. XV kal. decemb. Mediolano, Valentiniano et Valente aa. conss. (365 nov. [?] 17).

 

CTh.16.1.2pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. edictum ad populum urbis Constantinopolitanae. Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religione versari, quam divinum petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat quamque pontificem Damasum sequi claret et Petrum Alexandriae episcopum virum apostolicae sanctitatis, hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam patris et filii et spiritus sancti unam deitatem sub parili maiestate et sub pia trinitate credamus. (380 febr. 27).

CTh.16.1.2.1

Hanc legem sequentes christianorum catholicorum nomen iubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque iudicantes haeretici dogmatis infamiam sustinere nec conciliabula eorum ecclesiarum nomen accipere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex caelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Dat. III kal. mar. Thessalonicae Gratiano a. V et Theodosio a. I conss. (380 febr. 27).

 

CTh.16.1.3

Idem aaa. ad Auxonium proconsulem Asiae. Episcopis tradi omnes ecclesias mox iubemus, qui unius maiestatis adque virtutis patrem et filium et spiritum sanctum confitentur eiusdem gloriae, claritatis unius, nihil dissonum profana divisione facientes, sed trinitatis ordinem personarum adsertione et divinitatis unitate, quos constabit communioni nectari episcopi Constantinopolitanae ecclesiae nec non Timothei intra Aegyptum Alexandrinae urbis episcopi esse sociatos; quos etiam in Orientis partibus Pelagio episcopo Laodicensi et Diodoro episcopo Tarsensi: in Asia nec non proconsulari adque Asiana dioecesi Amphilochio episcopo Iconiensi et optimo episcopo Antiocheno: in pontica dioecesi Helladio episcopo Caesariensi et Otreio Meliteno et Gregorio episcopo Nysseno, Terennio episcopo Scythiae, Marmario episcopo Marcianopolitano communicare constiterit. Hos ad optinendas catholicas ecclesias ex communione et consortio probabilium sacerdotum oportebit admitti: omnes autem, qui ab eorum, quos commemoratio specialis expressit, fidei communione dissentiunt, ut manifestos haereticos ab ecclesiis expelli neque his penitus posthac obtinendarum ecclesiarum pontificium facultatemque permitti, ut Verae ac Nicaenae fidei sacerdotia casta permaneant nec post evidentem praecepti nostri formam malignae locus detur astutiae. Dat. III kal. aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. 30).

 

CTh.16.1.4

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Eusignium praefectum praetorio. Damus copiam colligendi his, qui secundum ea sentiunt, quae temporibus divae memoriae Constanti sacerdotibus convocatis ex omni orbe Romano expositaque fide ab his ipsis, qui dissentire noscuntur, Ariminensi concilio, Constantinopolitano etiam confirmata in aeternum mansura decreta sunt. Conveniendi etiam quibus iussimus patescat arbitrium, scituris his, qui sibi tantum existimant colligendi copiam contributam, quod, si turbulentum quippiam contra nostrae tranquillitatis praeceptum faciendum esse temptaverint, ut seditionis auctores pacisque turbatae ecclesiae, etiam maiestatis capite ac sanguine sint supplicia luituri, manente nihilo minus eos supplicio, qui contra hanc dispositionem nostram obreptive aut clanculo supplicare temptaverint. Dat. X kal. feb. Mediolano Honorio nob. p. et Evodio conss. (386 ian. 23).


CTh.16.2.0. De episcopis, ecclesiis et clericis.


CTh.16.2.1

Imp. Constantinus a. Haereticorum factione comperimus ecclesiae catholicae clericos ita vexari, ut nominationibus seu susceptionibus aliquibus, quas publicus mos exposcit, contra indulta sibi privilegia praegraventur. Ideoque placet, si quem tua gravitas invenerit ita vexatum, eidem alium subrogari et deinceps a supra dictae religionis hominibus huiusmodi iniurias prohiberi. Dat. prid. kal. nov. Constantino a. III et Licinio III c. conss. (313 [?] oct. 31).

 

CTh.16.2.2 [=brev.16.1.1]

Imp. Constantinus a. Octaviano correctori Lucaniae et Brittiorum. Qui divino cultui ministeria religionis impendunt, id est hi, qui clerici appellantur, ab omnibus omnino muneribus excusentur, ne sacrilego livore quorundam a divinis obsequiis avocentur. Dat. XII. kal. nov. Constantino a. v. et Licinio c. coss.

Interpretatio. Lex haec speciali ordinatione praecipit, ut de clericis non exactores, non allectos facere quicumque* sacrilega ordinatione praesumat, quos liberos ab omni munere, id est ab omni officio omnique servitio iubet ecclesiae deservire.

 

CTh.16.2.3

Idem a. ad Bassum praefectum praetorio. Cum constitutio emissa praecipiat nullum deinceps decurionem vel ex decurione progenitum vel etiam instructum idoneis facultatibus adque obeundis publicis muneribus opportunum ad clericorum nomen obsequiumque confugere, sed eos de cetero in defunctorum dumtaxat clericorum loca subrogari, qui fortuna tenues neque muneribus civilibus teneantur obstricti, cognovimus illos etiam inquietari, qui ante legis promulgationem clericorum se consortio sociaverint. Ideoque praecipimus his ab omni molestia liberatis illos, qui post legem latam obsequia publica declinantes ad clericorum numerum confugerunt, procul ab eo corpore segregatos curiae ordinibusque restitui et civilibus obsequiis inservire. Proposita XV kal. aug. Constantino a. VI et Constantio caes. conss. (320 iul. 18).

 

CTh.16.2.4

Idem a. ad populum. Habeat unusquisque licentiam sanctissimo catholicae venerabilique concilio decedens bonorum quod optavit relinquere. Non sint cassa iudicia. Nihil est, quod magis hominibus debetur, quam ut supremae voluntatis, post quam aliud iam velle non possunt, liber sit stilus et licens, quod iterum non redit, arbitrium. Proposita V non. iul. Romae Crispo II et Constantino II caess. conss. (321 iul. 3).

 

CTh.16.2.5

Idem a. ad Helpidium. Quoniam comperimus quosdam ecclesiasticos et ceteros catholicae sectae servientes a diversarum religionum hominibus ad lustrorum sacrificia celebranda compelli, hac sanctione sancimus, si quis ad ritum alienae superstitionis cogendos esse crediderit eos, qui sanctissimae legi serviunt, si condicio patiatur, publice fustibus verberetur, si vero honoris ratio talem ab eo repellat iniuriam, condemnationem sustineat damni gravissimi, quod rebus publicis vidicabitur. Dat. VIII kal. iun. Sirmi Severo et Rufino conss. (323 mai. [?] 25).

 

CTh.16.2.6

Idem a. ad Ablavium praefectum praetorio. Neque vulgari consensu neque quibuslibet petentibus sub specie clericorum a muneribus publicis vacatio deferatur, nec temere et citra modum populi clericis conectantur, sed cum defunctus fuerit clericus, ad vicem defuncti alius allegetur, cui nulla ex municipibus prosapia fuerit neque ea est opulentia facultatum, quae publicas functiones facillime queat tolerare, ita ut, si inter civitatem et clericos super alicuius nomine dubitetur, si eum aequitas ad publica trahat obsequia et progenie municeps vel patrimonio idoneus dinoscetur, exemptus clericis civitati tradatur. Opulentos enim saeculi subire necessitates oportet, pauperes ecclesiarum divitiis sustentari. Proposita kal. iun. Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 iun. 1).

 

CTh.16.2.7

Idem a. Valentino consulari Numidiae. Lectores divinorum apicum et hypodiaconi ceterique clerici, qui per iniuriam haereticorum ad curiam devocati sunt, absolvantur et de cetero ad similitudinem orientis minime ad curias devocentur, sed immunitate plenissima potiantur. Dat. non. feb. Serdica Gallicano et Symmacho conss. (330 febr. 5).

 

CTh.16.2.8

Imp. Constantius a. clericis salutem dicit. Iuxta sanctionem, quam dudum meruisse perhibemini, et vos et mancipia vestra nullus novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. Praeterea neque hospites suscipietis et si qui de vobis alimoniae causa negotiationem exercere volunt, immunitate potientur. Dat. VI kal. sept. Placido et Romulo conss. (343 aug. 27).

 

CTh.16.2.9

Idem a. Severiano proconsuli Achaiae. Curialibus muneribus adque omni inquietudine civilium functionum exsortes cunctos clericos esse oportet, filios tamen eorum, si curiis obnoXII non tenentur, in ecclesia perseverare. Dat. III id. april. Limenio et Catullino conss. (349 apr. 11).

 

CTh.16.2.10

Impp. Constantius et Constans aa. universis episcopis per diversas provincias. Ut ecclesiarum coetus concursu populorum ingentium frequentetur, clericis ac iuvenibus praebeatur immunitas repellaturque ab his exactio munerum sordidorum. Negotiatorum dispendiis minime obligentur, cum certum sit quaestus, quos ex tabernaculis adque ergasteriis colligunt, pauperibus profuturos. Ab hominibus etiam eorum, qui mercimoniis student, cuncta dispendia.... esse sancimus. Parangariarum quoque parili modo cesset exactio. Quod et coniugibus et liberis eorum et ministeriis, maribus pariter ac feminis, indulgemus, quos a censibus etiam iubemus perseverare immunes. Dat. VII kal. iun. Constantinopoli Constantio VI et Constante conss. (353 [320?] mai. 26).

 

CTh.16.2.11

Idem aa. ad Longinianum praefectum Aegypti. Iam pridem sanximus, ut catholicae legis antistites et clerici, qui in totum nihil possident ac patrimonio inutiles sunt, ad munera curialia minime devocentur. Verum comperimus pro nulla utilitate publica perfectione eos inquietari. Ideoque praecipimus filios eorum, quicumque minus idonei et intra legitimam aetatem esse repperiuntur, nullam molestiam sustinere. Dat. IIII kal. mart. Constantio a. VII et Constante a. conss. (354 [342?] febr. 26).

 

CTh.16.2.12 [=brev.16.1.2]

Imp. Constantius a. et Constans c. Severo suo salutem. Mansuetudinis nostrae lege prohibemus, in iudiciis episcopos accusari, ne, dum adfutura ipsorum beneficio impunitas aestimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialibus copia. Si quid est igitur querelarum, quod quispiam defert, apud alios potissimum episcopos convenit explorari, ut opportuna atque commoda cunctorum quaestionibus audientia commodetur. Dat. epistola IX. kal. oct. acc. non. oct. Arbetione et Lolliano coss.

Interpretatio. Specialiter prohibetur, ne quis audeat apud iudices publicos episcopum accusare, sed in episcoporum audientiam perferre non differat, quicquid sibi pro qualitate negotii putat posse competere, ut in episcoporum aliorum iudicio, quae asserit contra episcopum, debeant definiri.

 

CTh.16.2.13

Idem a. et Iulianus caes. ad Leontium. Ecclesiae urbis Romae et clericis concessa privilegia firmiter praecipimus custodiri. Dat. IIII id. nov. Mediolano Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 nov. 10).

 

CTh.16.2.14pr.

Idem a. et Iulianus caes. Felici episcopo. Omnis a clericis indebitae conventionis iniuria et iniquae exactionis repellatur improbitas nullaque conventio sit circa eos munerum sordidorum. Et cum negotiatores ad aliquam praestationem competentem vocantur, ab his universis istiusmodi strepitus conquiescat; si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura honestati tamen conscia congesserint in usum pauperum adque egentium, ministrari oportet, ut, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis aestiment lucrum. (357 dec. [?] 6).

CTh.16.2.14.1

Verum etiam hominibus eorundem, qui operam in mercimoniis habent, divi principis, id est nostri statuta genitoris multimoda observatione caverunt, ut idem clerici privilegiis compluribus redundarent. (357 dec. [?] 6).

CTh.16.2.14.2

Itaque extraordinariorum a praedictis necessitas adque omnis molestia conquiescat. (357 dec. [?] 6).

CTh.16.2.14.3

Ad parangariarum quoque praestationem non vocentur nec eorundem facultates adque substantiae. (357 dec. [?] 6).

CTh.16.2.14.4

Omnibus clericis huiusmodi praerogativa succurrat, ut coniugia clericorum ac liberi quoque et ministeria, id est mares pariter ac feminae, eorumque etiam filii inmunes semper a censibus et separati ab huiusmodi muneribus perseverent. Dat. VIII id. decemb. Mediolano, lecta V kal. ian. aput acta Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 dec. [?] 6).

 

CTh.16.2.15pr.

Idem a. et caes. ad Taurum praefectum praetorio. In ariminensi synodo super ecclesiarum et clericorum privilegiis tractatu habito usque eo dispositio progressa est, ut iuga, quae videntur ad ecclesiam pertinere, a publica functione cessarent inquietudine desistente: quod nostra videtur dudum sanctio reppulisse. (360 [359?] iun. 30).

CTh.16.2.15.1

Clerici vero vel hi, quos copiatas recens usus instituit nuncupari, ita a sordidis muneribus debent immunes adque a collatione praestari, si exiguis admodum mercimoniis tenuem sibi victum vestitumque conquirent; reliqui autem, quorum nomina negotiatorum matricula comprehendit eo tempore, quo collatio celebrata est, negotiatorum munia et pensitationes agnoscant, quippe postmodum clericorum se coetibus adgregarunt. (360 [359?] iun. 30).

CTh.16.2.15.2

De his sane clericis, qui praedia possident, sublimis auctoritas tua non solum eos aliena iuga nequaquam statuet excusare, sed etiam pro his, quae ipsi possident, eosdem ad pensitanda fiscalia perurgueri. Universos namque clericos possessores dumtaxat provinciales pensitationes fiscalium recognoscere iubemus, maxime cum in comitatu tranquillitatis nostrae alii episcopi, qui de Italiae partibus venerunt, et illi quoque, qui ex Hispania adque Africa commearunt, probaverint id maxime iuste convenire, ut praeter ea iuga et professionem, quae ad ecclesiam pertinet, ad universa munia sustinenda translationesque faciendas omnes clerici debeant adtineri. Dat. epistula prid. kal. iul. Mediolano Constantio a. X et Iuliano III caes. conss. (360 [359?] iun. 30).

 

CTh.16.2.16

Idem aa. ad Antiochenses. In qualibet civitate, in quolibet oppido vico castello municipio quicumque voto christianae legis meritum eximiae singularisque virtutis omnibus intimaverit, securitate perpetua potiatur. Gaudere enim et gloriari ex fide semper volumus, scientes magis religionibus quam officiis et labore corporis vel sudore nostram rem publicam contineri. Dat. XVI kal. mart. Antiochiae Tauro et Florentio conss. (361 febr. 14).

 

CTh.16.2.17

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Byzacenos. Plebeios divites ab ecclesia suscipi penitus arcemus. Dat. IIII id. sept. Aquileiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 10).

 

CTh.16.2.18

Idem aa. ad Claudium proconsulem Africae. Quam ultimo tempore divi Constanti sententiam fuisse claruerit, valeat, nec ea in adsimulatione aliqua convalescant, quae tunc decreta vel facta sunt, cum paganorum animi contra sanctissimam legem quibusdam sunt depravationibus excitati. Dat. XIII kal. mart. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (370 febr. 17).

 

CTh.16.2.19

Idem aa. Modesto praefecto praetorio. Quicumque ex curialium natus genere ad clericatum venerit et praeiudicio sanguinis coeperit postulari, certi temporis definitione defendatur, ut, si in consortio clericatus decennium quietis impleverit, cum patrimonio suo in perpetuum habeatur inmunis, si vero intra finitos annos fuerit a curia revocatus, cum substantia sua functionibus subiaceat civitatis: observando hoc, ut hi, quos decennium vindicat, petitione superflua minime fatigentur. Dat. XVI kal. nov. Hierapoli Valentiniano et Valente aa. conss. (370 oct. 17).

 

CTh.16.2.20

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Damasum episcopum urbis Romae. Ecclesiastici aut ex ecclesiasticis vel qui continentium se volunt nomine nuncupari, viduarum ac pupillarum domos non adeant, sed publicis exterminentur iudiciis, si posthac eos adfines earum vel propinqui putaverint deferendos. Censemus etiam, ut memorati nihil de eius mulieris, cui se privatim sub praetextu religionis adiunxerint, liberalitate quacumque vel extremo iudicio possint adipisci et omne in tantum inefficax sit, quod alicui horum ab his fuerit derelictum, ut nec per subiectam personam valeant aliquid vel donatione vel testamento percipere. Quin etiam, si forte post admonitionem legis nostrae aliquid isdem eae feminae vel donatione vel extremo iudicio putaverint relinquendum, id fiscus usurpet. Ceterum si earum quid voluntate percipiunt, ad quarum successionem vel bona iure civili vel edicti beneficiis adiuvantur, capiant ut propinqui. Lecta in ecclesiis Romae III kal. aug. Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 iul. 30).

 

CTh.16.2.21

Idem aaa. ad Ampelium praefectum Urbi. Ii, qui ecclesiae iuge obsequium deputarunt, curiis habeantur inmunes, si tamen eos ante ortum imperii nostri ad cultum se legis nostrae contulisse constiterit: ceteri revocentur, qui se post id tempus ecclesiasticis congregarunt. Dat. XVI kal. iun. Gratiano a. II et Probo conss. (371 mai. 17).

 

CTh.16.2.22

Idem aaa. ad Paulinum praesidem Epiri novae. Forma praecedentis consulti etiam circa episcoporum virginumque personas et circa alias, quarum statuto praecedenti facta complexio est, valeat ac porrigatur. Dat. kal. decemb. Treviris Modesto et Arinthaeo conss. (372 dec. 1).

 

CTh.16.2.23 [=brev.16.1.3]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. Artemio, Eurydico, Appio, Gerasimo et ceteris episcopis. Qui mos est causarum civilium, idem in negotiis ecclesiasticis obtinendus est: ut, si qua sunt ex quibusdam dissensionibus levibusque delictis ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioeceseos synodis audiantur: exceptis, quae actio criminalis ab ordinariis extraordinariisque iudicibus aut illustribus potestatibus audienda constituit. Dat. XVI. kal. iun. Treviris, Valente V. et Valentiniane aa. coss.

Interpretatio. Quoties ex qualibet re ad religionem pertinente inter clericos fuerit nata contentio, id specialiter observetur, ut convocatis ab episcopo dioecesanis presbyteris, quae in contentionem venerint, iudicio terminentur. Sane si quid opponitur criminale, ad notitiam iudicis in civitate, qua agitur, deducatur, ut ipsius sententia vindicetur, quod probatur criminaliter fuisse commissum.

 

CTh.16.2.24

Idem aaa. ad Catafronium. Presbyteros diaconos subdiaconos adque exorcistas et lectores, ostiarios etiam et omnes perinde, qui primi sunt, personalium munerum expertes esse praecipimus. Dat. III non. mart. Gratiano a. IIII et Merobaude V. c. conss. (377 mart. 5).

 

CTh.16.2.25

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Qui divinae legis sanctitatem aut nesciendo confundunt aut neglegendo violant et offendunt, sacrilegium committunt. Dat. III kal. mart. Thessalonicae Gratiano a. V et Theodosio a. I conss. (380 febr. 27).

 

CTh.16.2.26

Idem aaa. ad Tuscianum comitem Orientis. Universos, quos constiterit custodes ecclesiarum esse vel sanctorum locorum ac religiosis obsequiis deservire, nullius adtemptationis molestiam sustinere decernimus. Quis enim eos capite censos patiatur esse devinctos, quos necessario intellegit supra memorato obsequio mancipatos? Dat. prid. kal. april. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 mart. 31).

 

CTh.16.2.27pr.

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Nulla nisi emensis sexaginta annis, cui votiva domi proles sit, secundum praeceptum apostoli ad diaconissarum consortium transferatur. Tum filiis suis, curatore, si id aetas poscit, petito, bona sua idoneis sedula religione gerenda committat, ipsa tantum praediorum suorum reditus consequatur, de quibus servandi abalienandi donandi distrahendi relinquendi vel quoad superest vel cum in fata concedit et libera ei voluntas est, integra sit potestas. Nihil de monilibus et superlectili, nihil de auro argento ceterisque clarae domus insignibus sub religionis defensione consumat, sed universa integra in liberos proximosve vel in quoscumque alios arbitrii sui existimatione transcribat ac si quando diem obierit, nullam ecclesiam, nullum clericum, nullum pauperem scribat heredes. Careat namque necesse est viribus, si quid contra vetitum circa personas specialiter comprehensas fuerit a moriente confectum. Immo si quid ab his morienti fuerit extortum, nec tacito fideicommisso aliquid clericis in fraudem venerabilis sanctionis callida arte aut probrosa cuiuspiam coniventia deferatur; extorres sint ab omnibus quibus inhiaverant bonis. Et si quid forte per epistulam codicillum donationem testamentum, quolibet denique detegitur genere conscriptum erga eos, quos hac sanctione submovimus, id nec in iudicium devocetur, sed vel ex intestato is, qui sibi competere intellegit, statuti huius definitione succedat, si quis se agnoscit filium, si quis probat propinquum, si quis denique vel casu vel iudicio, pro solido pro portione, heres legatarius fideicommissarius apertis deprehenditur codicillis, fruatur fortunae munere, conscientiae suae fructu et submotis his adque deiectis in hereditariis corporibus potestate utatur heredis. (390 iun. 21).

CTh.16.2.27.1

Feminae, quae crinem suum contra divinas humanasque leges instinctu persuasae professionis absciderint, ab ecclesiae foribus arceantur. Non illis fas sit sacrata adire mysteria neque ullis supplicationibus mereantur veneranda omnibus altaria frequentare; adeo quidem, ut episcopus, tonso capite feminam si introire permiserit, deiectus loco etiam ipse cum huiusmodi contuberniis arceatur, ac non modo si fieri suaserit, verum etiam si hoc ab aliquibus exigi, factum denique esse quacumque ratione compererit, nihil sibi intellegat opitulari. Hoc absque dubio emendandis pro lege erit, emendatis pro consuetudine, ut illi habeant testimonium, isti incipiant timere iudicium. Dat. XI kal. iul. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio V. c. conss. (390 iun. 21).

 

CTh.16.2.28

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Legem, quae de diaconissis vel viduis nuper est promulgata, ne quis videlicet clericus neve sub ecclesiae nomine mancipia superlectilem praedam velut infirmi sexus dispoliator invaderet et remotis adfinibus ac propinquis ipse sub praetextu catholicae disciplinae se ageret viventis heredem, eatenus animadvertat esse revocatam, ut de omnium chartis, si iam nota est, auferatur neque quisquam aut litigator ea sibi utendum aut iudex noverit exequendum. Dat. X kal. septemb. Veronae Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 aug. 23).

 

CTh.16.2.29

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hierio vicario Africae. Quaecumque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata adque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis immutetur omnibusque, qui ecclesiis serviunt, tuitio deferatur, quia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus quam ex his quae olim praestita sunt immutari. Dat. X kal. april. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mart. 23).

 

CTh.16.2.30

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Post alia: non novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, quam illa, quae olim videntur indulta, firmamus. Privilegia igitur, quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari sub poenae etiam interminatione prohibemus, ita ut hi quoque, qui ecclesiae obtemperant, his, quibus ecclesia, beneficiis perfruantur. Dat. prid. kal. feb. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 ian. 31).

 

CTh.16.2.31

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens sacerdotibus et ministris vel ipsi cultui locoque aliquid importet iniuriae, quod geritur litteris ordinum, magistratuum et curatorum et notoriis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum, qui agnosci potuerint, declarentur. Et si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. Adque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandam nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi solam gloriam dereliquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed et laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. Quod si multitudo violenta civilis apparitionis executione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, iudices Africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem Africae litteris, praelato legis istius tenore deposcant, ut rei talium criminum non evadant. Dat. VII kal. mai. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 apr. 25 [409 ian. 13]).

 

CTh.16.2.32

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Si quos forte episcopi deesse sibi clericos arbitrantur, ex monachorum numero rectius ordinabunt, non obnoxios publicis privatisque rationibus cum invidia teneant, sed habeant iam probatos. Dat. VII kal. aug. Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 [?] iul. 26).

 

CTh.16.2.33

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Ecclesiis, quae in possessionibus, ut adsolet, diversorum, vicis etiam vel quibuslibet locis sunt constitutae, clerici non ex alia possessione vel vico, sed ex eo, ubi ecclesiam esse constiterit, eatenus ordinentur, ut propriae capitationis onus ac sarcinam recognoscant, ita ut pro magnitudine vel celebritate uniuscuiusque vici ecclesiis certus iudicio episcopi clericorum numerus ordinetur. Dat. VI kal. aug. Mnizo Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 iul. 27).

 

CTh.16.2.34

Idem aa. Sapidiano vicario Africae. Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri, sicut etiam prius constitutum est, condemnatione plectatur. Si quid igitur contra ecclesias vel clericos per obreptionem vel ab haereticis vel ab huiuscemodi hominibus fuerit contra leges impetratum, huius sanctionis auctoritate vacuamus. Dat. VII kal. iul. Brixiae Theodoro V. c. cons. (399 iun. 25).

 

CTh.16.2.35 [=brev.16.1.4]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hadriano praefecto praetorio. Quicumque* residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco detrusus et nomine, si aliquid vel contra custodiam vel contra quietem publicam moliri fuerit deprehensus, rursusque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab ea urbe, quam infecit, secundum legem divae memoriae Gratiani, centum milibus* vitam agat. Sit ab eorum coetibus separatus, a quorum est societate discretus, sitque huius modi personis, tenore huius legis, illicitum, sacra nostra adire secreta et impetrare rescripta; omnibus abiectis per culpam sacerdotio personis, quae impetrata sunt, infecta permaneant: scituris his, quorum defensione nituntur, absque sui reprehensione non futurum, si hoc eis pollicentur suffragium, qui divinum non videntur meruisse iudicium. Dat. prid. non. febr. Ravenna, Stilicone et Aureliano coss. Haec lex interpretatione non indiget.

 

CTh.16.2.36pr.

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Quicumque catholicae religionis clerici intra eum modum, unde victus emendi vendendique usum lege praefinitum exercent, ab auraria pensione habeantur inmunes. (401 iul. 14).

CTh.16.2.36.1

Ab his quoque, quos a publici laboris actu et gradus clericatus et, quod non minus est, sanctior vita defendit, praecipimus temperari. Nec enim ullum eorum, qui excepti legibus probabuntur, subiacere patiamur iniuriae. Et cetera. Dat. prid. id. iul. Mediolano post cons. Stilichonis et Aureliani vv. cc. (401 iul. 14).

 

CTh.16.2.37

Idem aa. Studio praefecto Urbi. Quoniam personae ad inquisitionem perpetrati incendii, ut tui culminis suggestio patefecit, nequeunt inveniri, clericos carceris custodia relaxamus, ita ut navibus impositi ad lares proprios revertantur. Nec proscriptionis periculo domus careant, quas episcopos vel clericos peregrinos post publicationem edictorum et nostrae serenitatis adfatus probabitur suscepisse, pari forma servanda, si qua domus cives clericos nova ac tumultuosa conventicula extra ecclesiam celebrantes susceperit. Ad obserandos si quidem seditionis aditus id nostro sedet arbitrio, ut omnes episcopi et clerici peregrini ab hac sacratissima urbe pellantur. Dat. IIII kal. sept. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 aug. 29).

 

CTh.16.2.38

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Porfyrio proconsuli Africae. Post alia: privilegia, quae ecclesiis et clericis legum decrevit auctoritas, hac quoque praeceptione sancta et inviolata permanere decernimus. Adque hoc ipsis praecipuum ac singulare deferimus, ut, quaecumque de nobis ad ecclesiam tantum pertinentia specialiter fuerint impetrata, non per coronatos, sed ab advocatis eorum arbitratu et iudicibus innotescant et sortiantur effectum. Sacerdotes vero provinciae erunt solliciti, ne sub hac scilicet privilegii excusatione etiam contra eorum utilitatem aliquid his inferatur incommodum. Dat. XVII kal. dec. Romae Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 nov. 15).

 

CTh.16.2.39 [=brev.16.1.5]

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Theodoro praefecto praetorio. Quemcumque* clericum indignum officio suo episcopus iudicaverit et ab ecclesiae ministerio segregaverit, aut si qui professum sacrae religionis obsequium sponte dereliquerit, continuo eum curia sibi vindicet, ut liber illi ultra ad ecclesiam recursus esse non possit, et pro hominum qualitate et quantitate patrimonii vel ordini suo vel collegio civitatis adiungatur: modo ut quibuscumque* apti erunt publicis necessitatibus obligentur, ita ut colludio quoque locus non sit. Per singulos igitur binae librae auri inferendae aerario nostro a decemprimis curialibus exigantur, si aliquibus illicitam conniventiam et colludia foeda praestiterint, hominibusque improbissimis ab omnibus officiis militiae aditus obstruatur. Dat. V. kal. dec. Ravennae, Basso et Philippo coss.

Interpretatio. Quemcumque* clericum episcopus suus malae vitae esse probaverit et eum de gradu suo pro morum pravitate deiecerit, vel si ipse clericus sua voluntate professionem reliquerit clericatus, continuo a iudice curialibus adiungatur, ut, si ita et natalibus et facultatibus est idoneus, eum inter ipsos curiales officium suum implere compellat. Si autem infima persona est, inter collegiatos eum observare, vel ad quae aptus fuerit, in publico servire lex ista constituit, ita ut huius modi personae a curialibus quolibet colludio nullatenus excusentur. Quod si factum fuerit, pro singulis personis curiales binas libras auri fisco a se noverint inferendas.

 

CTh.16.2.40

Impp. Honorius et Theodosius aa. Melitio praefecto praetorio. Placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur inmunes. Prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dicata sordidorum munerum fasce vexentur. Nullam iugationem, quae talium privilegiorum sorte gratulatur, muniendi itineris constringat iniuria; nihil extraordinarium ab hac superindicticiumve flagitetur; nulla pontium instauratio, nulla translationum sollicitudo gignatur; non aurum ceteraque talia poscantur. Postremo nihil, praeter canonicam illationem, quod adventiciae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. Si quis contra venerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis uratur. Dat. VIII kal. iun. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mai. 25).

 

CTh.16.2.41

Idem aa. Melitio praefecto praetorio. Clericos non nisi aput episcopos accusari convenit. Igitur si episcopus vel presbyter, diaconus et quicumque inferioris loci christianae legis minister aput episcopos, si quidem alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, sive ille sublimis vir honoris sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus laudabilis intentionis arripiet, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se iacturae famae propriae subiacere, ut damno pudoris, existimationis dispendio discat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos presbyteros diaconos ceterosque, si his obiecta comprobari potuerint, maculatos ab ecclesia venerabili aequum est removeri, ut contempti post haec et miserae humilitatis inclinati despectu iniuriarum non habeant actionem, ita similis videri debet iustitiae, quod adpetitae innocentiae moderatam deferri iussimus ultionem. Ideoque huiusmodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt. Dat. III id. dec. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 dec. 11).

 

CTh.16.2.42pr.

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Quia inter cetera Alexandrinae legationis inutilia hoc etiam decretis scriptum est, ut reverentissimus episcopus de Alexandrina civitate aliquas .... non exire, quod quidem terrore eorum, qui Parabalani nuncupantur, legationi insertum est, placet nostrae clementiae, ut nihil commune clerici cum publicis actibus vel ad curiam pertinentibus habeant. (416 sept. 29).

CTh.16.2.42.1

Praeterea eos, qui Parabalani vocantur non plus quam quingentos esse praecipimus, ita ut non divites et qui hunc locum redimant, sed pauperes a corporatis pro rata Alexandrini populi praebeantur, eorum nominibus viro spectabili praefecto Augustali videlicet intimatis et per eum ad vestram magnitudinem referendis. (416 sept. 29).

CTh.16.2.42.2

Quibus neque ad quodlibet publicum spectaculum neque ad curiae locum neque ad iudicium adcedendi licentiam permittimus, nisi forte singuli ob causas proprias et necessitates iudicem adierint, aliquem lite pulsantes vel ab alio ipsi pulsati vel in communi totius corporis causa syndico ordinato, sub ea definitione, ut, si quis eorum haec violaverit, et brevibus Parabalani eximatur et competenti supplicio subiugetur nec umquam ad eandem sollicitudinem revertatur. (416 sept. 29).

CTh.16.2.42.3

Loco autem mortuorum viro spectabili praefecto Augustali subrogandi dedimus potestatem sub ea condicione, quae superius designatur. Dat. III kal. octob. Constantinopoli Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 sept. 29).

 

CTh.16.2.43

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Parabalani, qui ad curanda debilium aegra corpora deputantur, quingentos esse ante praecepimus. sed quia hos minus sufficere in praesenti cognovimus, pro quingentis sescentos constitui praecipimus, ita ut pro arbitrio viri reverentissimi antistitis Alexandrinae urbis de his, qui ante fuerant et qui pro consuetudine curandi gerunt experientiam, sescenti Parabalani ad huiusmodi sollicitudinem eligantur, exceptis videlicet honoratis et curialibus. Si qui autem ex his naturali sorte fuerit absumptus, alter in eius locum pro voluntate eiusdem sacerdotis exceptis honoratis et curialibus subrogetur; ita ut hi sescenti viri reverentissimi sacerdotis praeceptis ac dispositionibus obsecundent et sub eius cura consistant: reliquis, quae dudum latae legis forma complectitur super isdem Parabalanis vel de spectaculis vel de iudiciis ceterisque, sicut iam statutum est, custodiendis. Dat. III non. feb. Constantinopoli Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418 febr. 3).

 

CTh.16.2.44pr. [=brev.16.1.6pr.]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. Eum, qui probabilem saeculo disciplinam agit, decolorari consortio sororiae appellationis non decet. Quicumque* igitur cuiuscumque* gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant; hac eis tantum facultate concessa, ut matres, filias atque germanas intra domorum suarum septa contineant. In his enim nihil scaevi criminis aestimari foedus naturale permittit.

CTh.16.2.44.1 [=brev.16.1.6.1]

Illas etiam non relinqui castitatis hortatur affectio, quae ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium. Neque enim clericis incompetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. Dat. VIII. id. mai. Ravenna, d.n. Theodosius a. IX. et Constantio III. v. c. coss.

Interpretatio. Quicumque* clericatus utuntur officio, extranearum mulierum familiaritatem habere prohibentur; matrum, sororum vel filiarum sibi solatia intra domum suam noverint tantum esse concessa, quia nihil turpe in talibus personis fieri vel cogitari lex naturae permittit. Illae vero mulieres sunt in solatio retinendae, quae in coniugio fuerunt ante officium clericatus.

 

CTh.16.2.45

Idem aa. Philippo praefecto praetorio Illyrici. Omni innovatione cessante vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, per omnes Illyrici provincias servari praecipimus. Tum si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis Constantinopolitanae, quae Romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque iudicio reservari. Dat. prid. id. iul. Eustathio et Agricola conss. (421 iul. 14).

 

CTh.16.2.46

Impp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Georgio proconsuli Africae. Post alia: privilegia praeteritarum legum ecclesiae sive clericis delata serventur. Et cetera. Dat. prid. non. iul. Aquileiae d. n. Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425 iul. 6 vel aug. 4).

 

CTh.16.2.47pr.

Idem a. et caes. Basso comiti rerum privatarum. Privilegia ecclesiarum omnium, quae seaculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus, scilicet ut quidquid a divis principibus constitutum est vel quae singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarant, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur. (425 oct. 8 [aug. 6]).

CTh.16.2.47.1

Clericos etiam, quos indiscretim ad saeculares iudices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, episcopali audientiae reservamus. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Et cetera. Dat. VIII id. octob. Aquileiae d. n. Theodosio a. XI et Valentiniano c. conss. (425 oct. 8 [aug. 6]).


CTh.16.3.0. De monachis


CTh.16.3.1

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Quicumque sub professione monachi repperiuntur, deserta loca et vastas solitudines sequi adque habitare iubeantur. Dat. IIII non. sept. Veronae Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 sept. 2).

 

CTh.16.3.2

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Monachos, quibus interdictae fuerant civitates, dum iudiciariis aluntur iniuriis, in pristinum statum submota hac lege esse praecipimus; antiquata si quidem nostrae clementiae iussione liberos in oppidis largimur eis ingressus. Dat. XV kal. mai. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 17).


CTh.16.4.0. De his, qui super religione contendunt


CTh.16.4.1

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Eusignio praefecto praetorio. His, qui sibi tantummodo existimant colligendi copiam contributam, si turbulentum quippiam contra nostrae tranquillitatis praeceptum faciendum esse temptaverint, ut seditionis auctores pacisque turbatae ecclesiae, maiestatis capite ac sanguine sint supplicia luituri. Dat. x kal. feb. Constantinopoli, Honorio nob. p. et Evodio v. c. conss. (386 ian. 23).

 

CTh.16.4.2

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Nulli egresso ad publicum vel disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis posthac ausu gravi adque damnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere motu pestiferae perseverationis audebit, competenti poena et digno supplicio coherceatur. Dat. XVI kal. iul. Stobis Theodosio a. II et Cynegio conss. (388 iun. 16).

 

CTh.16.4.3

Idem aaa. Potamio praefecto Augustali. Deportatione dignus est, qui nec generali lege admonitus nec competenti sententia emendatus et fidem catholicam turbat et populum. Dat. XV kal. aug. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino v. c. conss. (392 iul. 18).

 

CTh.16.4.4

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio magistro officiorum. Cuncta officia moneantur a tumultuosis se conventiculis abstinere, et qui sacrilego animo auctoritatem nostri numinis ausi fuerint expugnare, privati cingulo bonorum proscriptione multentur. Dat. IIII kal. feb. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 ian. 29).

 

CTh.16.4.5pr.

Idem aaa. Studio praefecto Urbi. Si quis servos in hac sacratissima urbe possideat, eos a tumultuosis conventiculis faciat temperare, sciens se pro singulis servis, qui interesse conventibus interdictis fuerint comprehensi, trium librarum auri dispendio feriendum, servis videlicet puniendis. (404 sept. 11).

CTh.16.4.5.1

Quam formam in nummulariis ceterisque huius almae urbis corporibus volumus sub poena graviore servari, ut unumquodque corpus pro his, qui de suo numero conventus celebrare illicitos detegentur, ad quinquaginta pondo auri solutionem multae nomine adstringatur. Dat. III id. sept. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 sept. 11).

 

CTh.16.4.6

Idem aaa. Eutychiano praefecto praetorio. Rectores provinciarum moneantur, ut conventus eorum arceantur illiciti, qui orthodoxarum religione subfulti spretis sacrosanctis ecclesiis alio convenire conantur: his, qui ab Arsaci Theofili porfyri reverentissimorum sacrae legis Antistitum communione dissentiunt, ab ecclesia procul dubio repellendis. Dat. XIIII kal. dec. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto v. c. conss. (404 nov. 18).


CTh.16.5.0. De haereticis


CTh.16.5.1

Imp. Constantinus a. ad Dracilianum. Privilegia, quae contemplatione religionis indulta sunt, catholicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. Haereticos autem atque schismaticos non solum ab his privilegiis alienos esse volumus, sed etiam diversis muneribus constringi et subici. Proposita kal. sept. Gerasto Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 sept. 1).

 

CTh.16.5.2

Idem a. ad Bassum. Novatianos non adeo comperimus praedamnatos, ut his quae petiverunt crederemus minime largienda. Itaque ecclesiae suae domos et loca sepulcris apta sine inquietudine eos firmiter possidere praecipimus, ea scilicet, quae ex diuturno tempore vel ex empto habuerunt vel qualibet quaesiverunt ratione. Sane providendum erit, ne quid sibi usurpare conentur ex his, quae ante discidium ad ecclesias perpetuae sanctitatis pertinuisse manifestum est. Dat. VII kal. oct. Spoleti Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 sept. 25).

 

CTh.16.5.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Ampelium praefectum Urbi. Ubicumque manichaeorum conventus vel turba huiusmodi repperitur, doctoribus gravi censione multatis his quoque qui conveniunt ut infamibus atque probrosis a coetu hominum segregatis, domus et habitacula, in quibus profana institutio docetur, fisci viribus indubitanter adsciscantur. Dat. VI non. mart. Treviris Modesto et Arinthaeo conss. (372 mart. 2).

 

CTh.16.5.4

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Olim pro religione catholicae sanctitatis, ut coetus haeretici usurpatio conquiesceret, iussimus, sive in oppidis sive in agris extra ecclesias, quas nostra pax obtinet, conventus agerentur, publicari loca omnia, in quibus falso religionis obtentu altaria locarentur. Quod sive dissimulatione iudicum seu profanorum improbitate contigerit, eadem erit ex utroque pernicies. Dat. X kal. mai. Treviris Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 [378?] apr. 22).

 

CTh.16.5.5

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Omnes vetitae legibus et divinis et imperialibus haereses perpetuo conquiescant. Quisquis opinionem plectibili ausu dei profanus inminuit, sibi tantummodo nocitura sentiat, aliis obfutura non pandat. Quisquis redempta venerabili lavacro corpora reparata morte tabificat, id auferendo quod geminat, sibi solus talia noverit, alios nefaria institutione non perdat. Omnesque perversae istius superstitionis magistri pariter et ministri, seu illi sacerdotali adsumptione episcoporum nomen infamant seu, quod proximum est, presbyterorum vocabulo religionem mentiuntur, seu etiam se diaconos, cum nec christiani quidem habeantur, appellant, hi conciliabulis damnatae dudum opinionis abstineant. Denique antiquato rescripto, quod apud Sirmium nuper emersit, ea tantum super catholica observatione permaneant, quae perennis recordationis pater noster et nos ipsi victura in aeternum aeque numerosa iussione mandavimus. Dat. III non. aug. Mediolano, acc. XIII kal. sept. Auxonio et Olybrio conss. (379 aug. 3).

 

CTh.16.5.6pr.

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. Sciant omnes etiam si quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum est, non valere. (381 ian. 10).

CTh.16.5.6.1

Arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae. Unius et summi dei nomen ubique celebretur; nicaenae fidei dudum a maioribus traditae et divinae religionis testimonio atque adsertione firmatae observantia semper mansura teneatur; fotinianae labis contaminatio, arriani sacrilegii venenum, eunomianae perfidiae crimen et nefanda monstruosis nominibus auctorum prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur auditu. (381 ian. 10).

CTh.16.5.6.2

Is autem nicaenae adsertor fidei, catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et christum filium dei uno nomine confitetur, deum de deo, lumen ex lumine: qui spiritum sanctum, quem ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat: apud quem intemeratae fidei sensu viget incorruptae trinitatis indivisa substantia, quae Graeci adsertione verbi ousia recte credentibus dicitur. Haec profecto nobis magis probata, haec veneranda sunt. (381 ian. 10).

CTh.16.5.6.3

Qui vero isdem non inserviunt, desinant adfectatis dolis alienum verae religionis nomen adsumere et suis apertis criminibus denotentur. Ab omnium submoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticos illicitas agere intra oppida congregationes vetemus ac, si quid eruptio factiosa temptaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubeamus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui nicaenam fidem tenent, catholicae ecclesiae toto orbe reddantur. Dat. IIII id. ian. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 ian. 10).

 

CTh.16.5.7pr.

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Si quis manichaeus manichaeave ex die latae dudum legis ac primitus a nostris parentibus in quamlibet personam condito testamento vel cuiuslibet titulo liberalitatis atque specie donationis transmisit proprias facultates, vel quisquam ex his aditae per quamlibet successionis formam collatione ditatus est, quoniam isdem sub perpetua inustae infamiae nota testandi ac vivendi iure Romano omnem protinus eripimus facultatem neque eos aut relinquendae aut capiendae alicuius hereditatis habere sinimus potestatem, totum fisci nostri viribus inminentis indagatione societur. Sive id marito sive propinquo aut cuilibet bene merito sive etiam filiis, quos tamen vitae eiusdem et criminis facinora sociata coniungent, sive etiam per interpositam quamlibet personam profuturum eidem, qui e tali hominum genere et grege repperitur, illicita liberalitate provenerit, caduci titulo vindicetur. (381 mai. 8).

CTh.16.5.7.1

Nec in posterum tantum huius emissae per nostram mansuetudinem legis forma praevaleat, sed in praeteritum etiam, quidquid talium personarum aut proprietas reliquit aut successio habuit, usurpatio fiscalis commodi persequatur. Nam licet ordo caelestium statutorum secuturis post observantiam sacratae constitutionis indicat neque actis obesse consueverit, tamen, quoniam quid consuetudo obstinationis et pertinax natura mereatur, in hac tantum, quam specialiter vigere volumus, sanctione iustae sensu instigationis agnoscimus et eos, qui etiam post legem primitus datam nequaquam ab illicitis et profanis coitionibus refrenari divina saltem monitione potuerunt, tamquam in ipsius depictae legis iniuriam veluti sacrilegii reos tenemus, severitatem praesentium statutorum non tam ad constituendae, sed ad ulciscendae legis sanximus exemplum, ita ut nec defensio temporis prosit. (381 mai. 8).

CTh.16.5.7.2

His tantum filiis paternorum vel maternorum bonorum successio deferatur, qui licet ex manichaeis orti sensu tamen et affectu propriae salutis admoniti ab eiusdem vitae professionisque collegiis pura semet dediti religione demoverint, tali inmunes a crimine. (381 mai. 8).

CTh.16.5.7.3

Illud etiam huic adicimus sanctioni, ne in conventiculis oppidorum, ne in urbibus claris consueta feralium mysteriorum sepulcra constituant; a conspectu celebri civitate penitus coherceantur. Nec se sub simulatione fallaci eorum scilicet nominum, quibus plerique, ut cognovimus, probatae fidei et propositi castioris dici ac signari volent, maligna fraude defendant; cum praesertim nonnulli ex his encratitas, apotactitas, hydroparastatas vel saccoforos nominari se velint et varietate nominum diversorum velut religiosae professionis officia mentiantur. Eos enim omnes convenit non professione defendi nominum, sed notabiles atque execrandos haberi scelere sectarum. Dat. VIII id. mai. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 mai. 8).

 

CTh.16.5.8

Idem aaa. ad Clicherium comitem Orientis. Nullum eunomianorum atque arrianorum vel ex dogmate aeti in civitate vel agris fabricandarum ecclesiarum copiam habere praecipimus. Quod si temere ab aliquo id praesumptum sit, domus eadem, ubi haec constructa fuerint, quae construi prohibentur, fundus etiam vel privata possessio protinus fisci nostri viribus vindicetur atque omnia loca fiscalia statim fiant, quae sacrilegi huius dogmatis vel sedem receperint vel ministros. Dat. XIIII kal. aug. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. 19).

 

CTh.16.5.9pr.

Idem aaa. Floro praefecto praetorio. Quisquis manichaeorum vitae solitariae falsitate coetum bonorum fugit ac secretas turbas eligit pessimorum, ita ut profanator atque corruptor catholicae, quam cuncti suspicimus, disciplinae legi subiugetur, ut intestabilis vivat, nihil vivus impendat illicitis, nihil moriens relinquat indignis, omnia suis non moribus, sed natura restituat aut proximis, si deerit legitima successio, melius regenda dimittat, fisci dominio deficiente agnatione sine fraude molitionis intellegat obligata. Haec de solitariis. (382 mart. 31).

CTh.16.5.9.1

Ceterum quos encratitas prodigiali appellatione cognominant, cum saccoforis sive hydroparastatis refutatos iudicio, proditos crimine, vel in mediocri vestigio facinoris huius inventos summo supplicio et inexpiabili poena iubemus adfligi, manente ea condicione de bonis, quam omni huic officinae imposuimus, a latae dudum legis exordio. Sublimitas itaque tua det inquisitores, aperiat forum, indices denuntiatoresque sine invidia delationis accipiat. Nemo praescriptione communi exordium accusationis huius infringat. Nemo tales occultos cogat latentesque conventus: agris vetitum sit, prohibitum moenibus, sede publica privataque damnatum. (382 mart. 31).

CTh.16.5.9.2

Ac summa exploratione rimetur, ut, quicumque in unum paschae die non obsequenti religione convenerint, tales indubitanter, quales hac lege damnavimus, habeantur. Dat. prid. kal. april. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mart. 31).

 

CTh.16.5.10

Idem aaa. Constantiano vicario dioeceseos Ponticae. Tascodrogitae a sedibus quidem suis minime propellantur, ad nullam tamen ecclesiam haereticae superstitionis turba conveniat, aut, si forte convenerit, a conventiculis suis sine aliqua mora propulsetur. Dat. XII kal. iul. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 iun. 20).

 

CTh.16.5.11

Idem aaa. Postumiano praefecto praetorio. Omnes omnino, quoscumque diversarum haeresum error exagitat, id est eunomiani, arriani, macedoniani, pneumatomachi manichaei, encratitae, apotactitae, saccofori, hydroparastatae nullis circulis coeant, nullam colligant multitudinem, nullum ad se populum trahant nec ad imaginem ecclesiarum parietes privatos ostendant, nihil vel publice vel privatim, quod catholicae sanctitati officere possit, exerceant. Ac si qui extiterit, qui tam evidenter vetita transcendat, permissa omnibus facultate, quos rectae observantiae cultus et pulchritudo delectat, communi omnium bonorum conspiratione pellatur. Dat. VIII kal. aug. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 iul. 25).

 

CTh.16.5.12

Idem aaa. Postumiano praefecto praetorio. Vitiorum institutio deo atque hominibus exosa, eunomiana scilicet, arriana, macedoniana, apollinariana ceterarumque sectarum, quas verae religionis venerabili cultu catholicae observantiae fides sincera condemnat, neque publicis neque privatis aditionibus intra urbium adque agrorum ac villarum loca aut colligendarum congregationum aut constituendarum ecclesiarum copiam praesumat, nec celebritatem perfidiae suae vel sollemnitatem dirae communionis exerceat, neque ullas creandorum sacerdotum usurpet adque habeat ordinationes. Eaedem quoque domus, seu in urbibus seu in quibuscumque locis paschae turbae professorum ac ministrorum talium colligentur, fisci nostri dominio iurique subdantur, ita ut ii, qui vel doctrinam vel mysteria conventionum talium exercere consuerunt, perquisiti ab omnibus urbibus ac locis propositae legis vigore constricti expellantur a coetibus et ad proprias, unde oriundi sunt, terras redire iubeantur, ne quis eorum aut commeandi ad quaelibet alia loca aut evagandi ad urbes habeat potestatem. Quod si neglegentius ea, quae serenitas nostra constituit, impleantur, officia provincialium iudicum et principales urbium, in quibus coitio vetitae congregationis reperta monstrabitur, sententiae damnationique subdantur. Dat. III non. dec. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 dec. 3).

 

CTh.16.5.13

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Eunomiani, macedoniani, arriani nec non apollinariani inter sacrae religionis officia pro suis erroribus famosa sunt nomina. Omnes itaque, qui harum professionum vel pontificium sibi vel ministerium vindicarunt, qui se fugati nominis adserunt sacerdotes quique in criminosa religione ministrorum sibi nomen imponunt, qui docere se dicunt, quod aut nescire aut dediscere sit decorosum, omnibus huius urbis latebris indagine curiosiore perspectis sine ulla gratiae interventione pellantur; in aliis locis vivant ac penitus a bonorum congressibus separentur. Dat. XII kal. feb. Constantinopoli Richomere et Clearcho vv. cc. conss. (384 ian. 21).

 

CTh.16.5.14

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Apollinarianos ceterosque diversarum haeresum sectatores ab omnibus locis iubemus inhiberi, a moenibus urbium, a congressu honestorum, a communione sanctorum; instituendorum clericorum non habeant potestatem colligendarum congregationum vel in publicis vel in privatis ecclesiis careant facultate. Nulla his episcoporum faciendorum praebeatur auctoritas; ipsi quoque episcopi nomine destituti appellationem dignitatis huius amittant. Adeant loca, quae eos potissimum quasi vallo quodam ab humana communione secludant. His etiam illud adnectimus, ut supra memoratis omnibus adeundi atque interpellandi serenitatem nostram aditus denegetur. Dat. VI id. mart. Thessalonica Theodosio a. II et Cynegio conss. (388 mart. 10).

 

CTh.16.5.15

Idem aaa. Trifolio praefecto praetorio. Omnes diversarum perfidarumque sectarum, quos in deum miserae vesania conspirationis exercet, nullum usquam sinantur habere conventum, non inire tractatus, non coetus agere secretos, non nefariae praevaricationis altaria manus impiae officiis impudenter adtollere et mysteriorum simulationem ad iniuriam verae religionis aptare. Quod ut congruum sortiatur effectum, in specula sublimitas tua fidissimos quosque constituat, qui et cohibere hos possint et deprehensos offerre iudiciis, severissimum secundum praeteritas sanctiones et deo supplicium daturos et legibus. Dat. XVIII kal. iul. Stobis d. n. Theodosio a. II et Cynegio v. c. conss. (388 iun. 14).

 

CTh.16.5.16

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Nonnullos arrianorum formam nostrarum talem proferre iussionum comperimus, ut his liceat usurpare quae his videantur utilitatibus convenire. Qua sublata sciant nullam huiusmodi iussionem e nostro sacrario profluxisse. Quidquid itaque fuerit ab his pro eorum commoditate prolatum, ut falsi reus teneatur, qui deinceps ea circumtulerit. Dat. V id. aug. Constantinopoli Theodosio a. II et Cynegio v. c. conss. (388 [?] aug. 9).

 

CTh.16.5.17

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Eunomiani spadones nec faciendi nec adipiscendi habeant licentiam testamenti. Quod circa omnes, quos vivos lex invenerit, volumus custodiri nec quemquam praeteritae cuiuspiam voluntatis privilegio defensari, cum, seu facta prius testamenta seu infecta doceantur, post hanc nostri oraculi sanctionem non habeant possidendi licentiam, non petendi, non etiam relinquendi heredem nomine principali, non fideicommissario, non legatario, non tacito fideicommisso vel quamcumque in huiuscemodi negotiis nuncupationem iuris ordo constituit: sed omnia, quae talium esse vel futura esse constiterit, ut caduca fisci nostri viribus vindicentur. Nihil ad summum habeant commune cum reliquis. Dat. IIII non. mai. Mediolano Timasio et Promoto conss. (389 mai. 4).

 

CTh.16.5.18pr.

Idem aaa. Albino praefecto Urbi. Quicumque sub nomine manichaeorum mundum sollicitant, ex omni quidem orbe terrarum, sed quam maxime de hac urbe pellantur sub interminatione iudicii. (389 iun. 17).

CTh.16.5.18.1

Voluntates autem eorundem, quin immo ipsae etiam facultates populo publicatae nec vim testamentorum teneant nec derelinqui per eos aut isdem fas sit. Nihil ad summum his sit commune cum mundo. Dat. XV kal. iul. Romae Timasio et Promoto conss. (389 iun. 17).

 

CTh.16.5.19

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. Ii, qui scaevi dogmatis retinent principatum, hoc est episcopi presbyteri diacones adque lectores et si qui clericatus velamine religioni maculam conantur infligere, sub cuiuslibet haeresis sive erroris nomine constituti ex funestis conciliabulis, seu intra urbem seu in suburbanis esse videantur, omni modo propellantur. Dat. VI kal. decemb. Mediolano Timasio et Promoto conss. (389 nov. 26).

 

CTh.16.5.20

Exemplum sacrarum litterarum. Haereticorum polluta contagia pelli urbibus, vicis proturbari ac nullis penitus iubemus patere conventibus, ne in quoquam loco sacrilega cohors talium hominum colligatur. Nulla eorum perversitati vel publica conventicula vel latentiora erroribus secreta tribuantur. Dat. XIIII kal. iun. Romae Tatiano et Symmacho vv. cc. conss. (391 mai. 19).

 

CTh.16.5.21

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio. In haereticis erroribus quoscumque constiterit vel ordinasse clericos vel suscepisse officium clericorum, denis libris auri viritim multandos esse censemus, locum sane, in quo vetita temptantur, si coniventia domini patuerit, fisci nostri viribus adgregari. Quod si id possessorem, quippe clanculum gestum, ignorasse constiterit, conductorem eius fundi, si ingenuus est, decem libras fisco nostro inferre praecipimus, si servili faece descendens paupertate sui poenam damni ac vilitate contemnit, caesus fustibus deportatione damnabitur. Tum illud specialiter praecavemus, ut, si villa dominica fuerit seu cuiuslibet publici iuris et conductor et procurator licentiam dederint colligendi, denis libris auri proposita condemnatione multentur. Verum si quos talibus repertos obsecundare mysteriis ac sibi usurpare nomina clericorum iam nunc proditum fuerit, denas libras auri exigi singulos et inferre praecipimus. Dat. XVII kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 iun. 15).

 

CTh.16.5.22

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Victorio proconsuli Asiae. Haeretici neque episcopi faciendi potestatem neque episcoporum confirmationes licitas habeant. Dat. XVII kal. mai. Constantinopoli Arcadio III et Honorio II aa. conss. (394 apr. 15).

 

CTh.16.5.23

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Eunomianis, ne caperent aliquid vel relinquerent testamento, legem dudum credidimus promulgandam, quam quidem nunc consilio pleniore revocamus. Vivant iure communi, scribant pariter ac scribantur heredes. Dat. XII kal. iul. Hadrianopoli Arcadio III et Honorio II aa. conss. (394 iun. 20).

 

CTh.16.5.24

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Haereticorum dementia nec ulterius conetur perpetrare quae reppererit nec illicita habere concilia, nusquam profana praecepta vel docere vel discere: ne antistites eorundem audeant fidem insinuare, quam non habent, et ministros creare, quod non sunt, ne per coniventiam iudicantum omniumque, quibus per constitutiones paternas super hoc cura mandata est, eiusmodi audacia neglegatur et crescat. Dat. VII id. iul. Constantinopoli Arcadio III et Honorio II aa. conss. (394 iul. 9).

 

CTh.16.5.25pr.

Impp. Arcadius et Honorius aa. Rufino praefecto praetorio. Omnes poenas, cuncta supplicia, quae sanctionibus divae recordationis genitoris nostri adversum haereticorum sunt pertinacem spiritum constituta, nostro etiam decreto reparantes decernimus, quidquid etiam his est contra meritum delinquentum spe correctionis speciali quadam sanctione concessum, id irritum esse. (395 mart. 13).

CTh.16.5.25.1

Eunomianorum vero perfidam mentem et nequissimam sectam speciali commemoratione damnamus statuimusque omnia, quae contra illorum vesaniam decreta sunt, illibata custodiri, illud addentes, ne quis memoratae sectae militandi aut testandi vel ex testamento sumendi habeat facultatem, ut sit omnibus commune damnum, quibus etiam communis est religionis furor, cessante videlicet, si quid a patre nostro quibusdam fuerat super testandi iure beneficio speciali concessum. Dat. III id. mar. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 mart. 13).

 

CTh.16.5.26

Idem aa. Rufino praefecto praetorio. Ne quis haereticorum, quos iam leges innumerae divi genitoris nostri continent, audeat coetus illicitos congregare profanaque mente omnipotentis dei contaminare mysterium, nec publice nec privatim, nec in secreto nec palam. Nemo audeat episcopi sibi nomen adsciscere vel ecclesiasticum ordinem eorumque sanctissima nomina pollutis mentibus usurpare. Dat. III kal. april Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 mart. 30).

 

CTh.16.5.27

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Conficiendorum testamentorum dari eunomianis praecipimus potestatem et concedi id, quod divi genitoris nostri data nuper praeceptio continebat. Dat. VIII kal. iul. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 iun. [?] 24).

 

CTh.16.5.28

Idem aa. Aureliano proconsuli Asiae. Haereticorum vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent subcumbere, qui vel levi argumento iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare. Ideoque experientia tua heuresium haereticum nec in numero sanctissimorum antistitum habendum esse cognoscat. Dat. III non. sept. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 sept. 3).

 

CTh.16.5.29

Idem aa. Marcello magistro officiorum. Sublimitatem tuam investigare praecipimus, an aliqui haereticorum vel in scriniis vel inter agentes in rebus vel inter palatinos cum legum nostrarum iniuria audeant militare, quibus exemplo divi patris nostri omnis et a nobis negata est militandi facultas. Quoscumque autem deprehenderis culpae huius adfines, cum ipsis, quibus et in legum nostrarum et in religionum excidium coniventiam praestiterunt, non solum militia eximi, verum etiam extra moenia urbis huiusce iubebis arceri. Dat. VIII kal. decemb. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 nov. 24).

 

CTh.16.5.30pr.

Impp. Arcadius et Honorius aa. Clearcho praefecto Urbi. Cuncti haeretici procul dubio noverint omnia sibi loca huius urbis adimenda esse, sive sub ecclesiarum nomine teneantur sive quae diaconica appellantur vel etiam decanica, sive in privatis domibus vel locis huiusmodi coetibus copiam praebere videantur, his aedibus vel locis privatis fisco nostro adcorporandis. (396 [402] mart. 3).

CTh.16.5.30.1

Praeterea omnes clerici haereticorum ex sacratissima urbe pellantur neque his finibus liceat convenire. (396 [402] mart. 3).

CTh.16.5.30.2

Ad hoc interdicatur his omnibus ad litaniam faciendam intra civitatem noctu vel interdie profanis coire conventibus, statuta videlicet condemnatione centum librarum auri contra officium sublimitatis tuae, si quid huiusmodi fieri vel in publico vel in privatis aedibus concedatur. Dat. V non. mar. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 [402] mart. 3).

 

CTh.16.5.31

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Auctores doctoresque eunomianorum facinoris investigati clericique maxime, quorum furor tantum suasit errorem, e civitatibus pellantur extorres. Dat. XI kal. mai. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 21 vel 22).

 

CTh.16.5.32

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Ne eunomianorum tanta dementia perseveret, sublimis magnificentia tua omni studio auctores doctoresque eunomianorum investigare festinet clericique eorum maxime, quorum furor tantum suasit errorem, de civitatibus pellantur extorres et humanis coetibus segregentur. Dat. X kal. mai. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 21 vel 22).

 

CTh.16.5.33

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Doctores apollinariorum tota maturitate praecipimus ex aedibus carae nobis abscedere civitatis, ita ut, si obumbrati latebris abire neglexerint, occultos coetus, ut aestimant, habituri, ea loca vel domus, quibus praedictos congregaverint, fisci rationi nectantur. Dat. kal. april. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 apr. [?] 1).

 

CTh.16.5.34pr.

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Eunomianae superstitionis clerici seu montanistae consortio vel conversatione civitatum universarum adque urbium expellantur. Qui si forte in rure degentes aut populum congregare aut aliquos probabuntur inire conventus, perpetuo deportentur, procuratore possessionis ultima animadversione punito, domino possessione privando, in qua his consciis ac tacentibus infausti damnatique conventus probabuntur agitati. Si vero in qualibet post publicatam sollemniter iussionem urbe deprehensi aut aliquam celebrandae superstitionis gratia ingressi domum probabuntur, et ipsi ademptis bonis ultima animadversione plectantur et domus, in qua ea sorte, qua dictum est, ingressi nec statim a domino dominave domus expulsi ac proditi fuerint, fisco sine dilatione societur. (398 mart. 4).

CTh.16.5.34.1

Codices sane eorum scelerum omnium doctrinam ac materiam continentes summa sagacitate mox quaeri ac prodi exerta auctoritate mandamus sub aspectibus iudicantum incendio mox cremandos. Ex quibus si qui forte aliquid qualibet occasione vel fraude occultasse nec prodidisse convincitur, sciat se velut noxiorum codicum et maleficii crimine conscriptorum retentatorem capite esse plectendum. Dat. IIII non mart. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 mart. 4).

 

CTh.16.5.35

Idem aa. Dominatori vicario Africae. Noxios manichaeos execrabilesque eorum conventus, dudum iusta animadversione damnatos, etiam speciali praeceptione cohiberi decernimus. Quapropter quaesiti adducantur in publicum ac detestati criminosi congrua et severissima emendatione resecentur. In eos etiam auctoritatis aculei dirigantur, qui eos domibus suis damnanda provisione defendent. Dat. XVI kal. iun. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 mai. 17).

 

CTh.16.5.36pr.

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Eunomianis poenam adimendae testamenti factionis peregrinorumque mutandae condicionis remittimus. Patimur eos et donandi e suis facultatibus, ut velint, et dono rursus ab aliis accipiendi habere liberam potestatem. (399 iul. 6).

CTh.16.5.36.1

Conciliis vero abstineant, coetus illicitos derelinquant et sciant sibi interdictas esse collectiones aut poenas paratas, ita ut fundi procurator vel domus urbanae villicus, in quibus profana mysteria fuerint celebrata, ultimo supplicio feriantur ipsaque possessio et domus fisco vindicetur, si sciente domino et non prohibente nostrae iussioni fuerit obnisum. (399 iul. 6).

CTh.16.5.36.2

Praeterea ministri sceleris, quos falso nomine suo antistites vocant, si in collectione aliqua fuerint comprehensi, deportentur omnibus bonis ablatis. Dat. prid. non. iul. Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 iul. 6).

 

CTh.16.5.37

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. Rescriptum, quod donatistae a Iuliano tunc principe impetrasse dicuntur, proposito programmate celeberrimis in locis volumus anteferri et gesta, quibus est huiuscemodi allegatio inserta, subnecti, quo omnibus innotescat et catholicae confidentiae stabilita constantia et donatistarum desperatio fucata perfidia. Dat. V kal. mar. Ravennae Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] febr. 26 [25]).

 

CTh.16.5.38

Idem aa. et Theodosius a. edictum. Nemo manichaeum, nemo donatistam, qui praecipue, ut comperimus, furere non desistunt, in memoriam revocet. Una sit catholica veneratio, una salus sit, trinitatis par sibique congruens sanctitas expetatur. Quod si quis audeat interdictis sese illicitisque miscere, et praeteritorum innumerabilium constitutorum et legis nuper a mansuetudine nostra prolatae laqueos non evadat et si turbae forte convenerint seditionis, concitatos aculeos acrioris conmotionis non dubitet exserendos. Dat. prid. id. feb. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 febr. 12).

 

CTh.16.5.39

Idem aaa. Diotimo suo salutem. Donatistae superstitionis haereticos quocumque loci vel fatentes vel convictos legis tenore servato poenam debitam absque dilatione persolvere decernimus. Dat. VI id. decemb. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 dec. 8).

 

CTh.16.5.40pr.

Idem aaa. Senatori praefecto Urbi. Quid de donatistis sentiremus, nuper ostendimus. Praecipue tamen manichaeos vel frygas sive priscillianistas meritissima severitate persequimur. Huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.1

Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia quod in religionem divinam conmittitur, in omnium fertur iniuriam. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.2

Quos bonorum etiam publicatione persequimur, quae tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum velut in successionibus ordo servetur. Quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.3

Ipsos quoque volumus amoveri ab omni liberalitate et successione quolibet titulo veniente. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.4

Praeterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuique convicto relinquimus facultatem. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.5

In mortem quoque inquisitio tendit. Nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non inmerito et hic debet subire iudicium. Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento sive codicillo sive epistula sive quolibet genere reliquerit voluntatis qui aut manichaeus aut fryga aut priscillianista fuisse convincitur, hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius comprehensos condicione servata: alioquin nec filios heredes existere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint: delicti enim veniam paenitentibus damus. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.6

Servos etiam extra noxam esse volumus, si dominum sacrilegum revertentes ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.7

Praedium, quo se huiusmodi hominum coetus, domino, etsi non communione criminis implicato, sciente tamen nec prohibente, contraxit, patrimonio nostro societur, ac, si dominus ignoravit, actor vel procurator possessionis cohercitus plumbo perpeti metallorum operi deputetur, conductor, si idoneus est, deportabitur. (407 febr. 22).

CTh.16.5.40.8

Rector provinciae, si haec crimina dissimulatione vel gratia delata distulerit aut convicta neglexerit, sciat se multa viginti librarum auri feriendum. Defensores quoque et principales urbium singularum nec non et officia provincialia decem librarum auri poena constringet, nisi in his, quae a iudicibus super hoc praecepta fuerint, exsequendis et sagacissimam curam et sollertissimam operam commodarint. Dat. VIII kal. mart. Romae Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 febr. 22).

 

CTh.16.5.41

Idem aaa. Porfyrio proconsuli Africae. Licet crimina soleat poena purgare, nos tamen pravas hominum voluntates admonitione paenitentiae volumus emendare. Quicumque igitur haereticorum, sive donatistae sint sive manichaei vel cuiuscumque alterius pravae opinionis ac sectae profanis ritibus adgregati, catholicam fidem et ritum, quem per omnes homines cupimus observari, simplici confessione susceperint, licet adeo inveteratum malum longa ac diuturna meditatione nutriverint, ut etiam legibus ante latis videantur obnoxii, tamen hos, statim ut fuerint deum simplici religione confessi, ab omni noxa absolvendos esse censemus, ut ad omnem reatum, seu ante contractus est seu postea quod nolumus contrahitur, etiamsi maxime reos poena videatur urgere, sufficiat ad abolitionem errorem proprio damnavisse iudicio et dei omnipotentis nomen, inter ipsa quoque pericula requisitum, fuisse complexum, quia nusquam debet in miseriis invocatum religionis deesse subsidium. Ut igitur priores quas statuimus leges in excidium sacrilegarum mentium omni executionis urgueri iubemus effectu, ita hos, qui simplicis fidem religionis licet sera confessione maluerint, censemus datis legibus non teneri. quae ideo sanximus, quo universi cognoscant nec profanis hominum studiis deesse vindictam et ad rectum redundare cultum legum quoque adesse suffragium. Dat. XVII kal. dec. Romae Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 nov. 15).

 

CTh.16.5.42

Impp. Honorius et Theodosius aa. Olympio magistro officiorum et Valenti comiti domesticorum. Eos, qui catholicae sectae sunt inimici, intra palatium militare prohibemus, ut nullus nobis sit aliqua ratione coniunctus, qui a nobis fide et religione discordat. Dat. XVIII kal. dec. Ravennae Basso et Philippo conss. (408 nov. 14).

 

CTh.16.5.43

Idem aa. Curtio praefecto praetorio. Omnia, quae in donatistas, qui et montenses vocantur, manichaeos sive priscillianistas vel in gentiles a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in executionem plenissimam effectumque deduci, ita ut aedificia quoque vel horum vel caelicolarum etiam, qui nescio cuius dogmatis novi conventus habent, ecclesiis vindicentur. Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui donatistas se confessi fuerint vel catholicorum communionem refugerint scaevae religionis obtentu, quamvis christianos esse se simulent. Et cetera. Dat. XVII kal. dec. Romae Basso et Philippo conss. (408 [407] nov. 15).

 

CTh.16.5.44

Idem aa. Have, Donate, karissime nobis. Donatistarum haereticorum iudaeorum nova adque inusitata detexit audacia, quod catholicae fidei velint sacramenta turbare. Quae pestis cave contagione latius emanet ac profluat. In eos igitur, qui aliquid, quod sit catholicae sectae contrarium adversumque, temptaverint, supplicium iustae animadversionis expromi praecipimus. Dat. VIII kal. dec. Ravennae Basso et Philippo conss. (408 nov. 24).

 

CTh.16.5.45

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio II. Defensorum curialium omniumque officiorum specula custodiat, ne quis intra aliquam civitatem vel ulla territorii parte secreta, qui ab ecclesiae catholico sacerdote dissidet, illicitae coitionis habeat facultatem. Ipsa etiam loca iuri publico sociari seclusa omni excusatione censemus et proscriptos eos in exilium detrudi, qui audent disputare ea et adserere, quae institutio divina condemnat. Dat. V kal. dec. Ravennae Basso et Filippo conss. (408 nov. 27).

 

CTh.16.5.46

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio II. Post alia: ne donatistae vel ceterorum vanitas haereticorum aliorumque eorum, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi, iudaei adque gentiles, quos vulgo paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint iudices universi praeceptis earum fideli devotione parendum et inter praecipua curarum quidquid adversus eos decrevimus non ambigant exsequendum. Quod si quisquam iudicum peccato coniventiae exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostrae clementiae subiturum, officium quoque suum, quod saluti propriae contempta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus condemnatione viginti librarum auri plectendum. Ordinis quoque viri si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum, deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVIII kal. feb. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 ian. 15).

 

CTh.16.5.47

Idem aa. Iovio praefecto praetorio. Si quis contra ea, quae multipliciter pro salute communi, hoc est pro utilitatibus catholicae sacrosanctae ecclesiae, adversus haereticos et diversi dogmatis sectatores constituta sunt, etiam cum adnotationis nostrae beneficio venire temptaverit, careat impetratis. Et cetera. Dat. VI kal. iul. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 iun. 26).

 

CTh.16.5.48

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Montanistas et priscillianistas et alia huiuscemodi genera nefariae superstitionis per multiplicata scita divalia diversa ultionum supplicia contemnentes ad sacramenta quidem militiae, quae nostris obsecundat imperiis, nequaquam admitti censemus: si quos vero ex his curialis origo vel ordinum nexus aut cohortalinae militiae illigat obsequiis et functionibus, his adstringi praecipimus, ne sub colore damnatae religionis eliciant vacationis cupitae sibi suffragia. Nec enim placet ex lege, quae in occidentalibus partibus promulgata praedictas caerimonias ita insecuta est, ut ab omni contractu eos et propemodum Romana conversatione submoverit, cohortalis militiae vel curiarum eos necessitatibus liberari. Dat. VIIII kal. mar. Constantinopoli Varane v. c. cons. (410 febr. 21).

 

CTh.16.5.49

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Manentibus his, quae in eunomianos lex divi patris clementiae nostrae iam dudum constituit, nihil deinceps invicem sibi vel donare vel ipsos donatione consequi, nihil item relinquere nec capere testamento decernimus. Careant emolumentis, quae ex donationibus vel morientium voluntate alternis solebant illecebris fraude et circumventione percipere, ut in totum utriusque iuris communione priventur tantumque eis ab intestato succedant, quos ad succedendi ius proditus veteribus legibus ordo praescripsit, ita ut, si nullus ex his superstes fuerit, qui iure ab intestato ad hereditatem vocantur, tunc bona in hac superstitione defuncti ad fiscum nostrum pertineant. Donationes etiam praedicto more prohibitae sacrarii nostri incrementis accedant, ita tamen, ut nulli ex his quicquam a nostra munificentia deposcere liceat neminique percipere, etsi quid forte voluerimus ultro largiri, sed in iure fisci maneant semper, nisi ea publicae utilitatis ratio venditioni subiecerit. Dat. kal. mart. Varane v. c. cons. (410 mart. 1).

 

CTh.16.5.50

Idem aa. ad Strategium comitem rerum privatarum. De eadem re addito: ita ut officium rerum privatarum aperte cognoscat ad proprium periculum redundare, si quid umquam ex praedictis bonis dissimulatione sua cuiquam passum fuerit tradi, cum nullo modo nullaque ratione huius legis auctoritatem circumveniri oporteat. Dat. kal. mar. Varane v. c. cons. (410 mart. 1).

 

CTh.16.5.51

Idem aa. Heracliano comiti Africae. Oraculo penitus remoto, quo ad ritus suos haereticae superstitionis obrepserant, sciant omnes sanctae legis inimici plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum execranda sceleris sui temeritate temptaverint. Dat. VIII kal. sept. Varane v. c. cons. (410 aug. 25).

 

CTh.16.5.52pr.

Idem aa. Seleuco praefecto praetorio. Cassatis, quae pragmaticis vel adnotatione manus nostrae potuerint impetrari, et manentibus his, quae iam dudum super hoc definita sunt, et veterum principum sanctione servata, nisi ex die prolatae legis omnes donatistae, tam sacerdotes quam clerici laicique, catholicae se, a qua sacrilege descivere, reddiderint, tunc illustres singillatim poenae nomine fisco nostro auri pondo quinquaginta cogantur inferre, spectabiles auri pondo quadraginta, senatores auri pondo triginta, clarissimi auri pondo viginti, sacerdotales auri pondo triginta, principales auri pondo viginti, decuriones auri pondo quinque, negotiatores auri pondo quinque, plebei auri pondo quinque, circumcelliones argenti pondo decem. (412 ian. 30).

CTh.16.5.52.1

Qui nisi a conductoribus, sub quibus conmanent, vel procuratoribus executori exigenti fuerint praesentati, ipsi teneantur ad poenam, ita ut nec domus nostrae homines ab huiuscemodi censura habeantur inmunes. (412 ian. 30).

CTh.16.5.52.2

Uxores quoque eorum maritalis segregatim multa constringat. (412 ian. 30).

CTh.16.5.52.3

Eos enim, quos nequaquam illata damna correxerint, facultatum omnium publicatio subsequetur. (412 ian. 30).

CTh.16.5.52.4

Servos etiam dominorum admonitio vel colonos verberum crebrior ictus a prava religione revocabit, ni malunt ipsi ad praedicta dispendia, etiam si sunt catholici, retineri. (412 ian. 30).

CTh.16.5.52.5

Clerici vero ministrique eorum ac perniciosissimi sacerdotes, ablati de Africano solo, quod ritu sacrilego polluerunt, in exilium viritim ad singulas quasque regiones sub idonea prosecutione mittantur, ecclesiis eorum vel conventiculis praediisque, si qua in eorum ecclesias haereticorum largitas prava contulit, proprietati potestatique catholicae, sicut iam dudum statuimus, vindicatis. Dat. III kal. feb. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 ian. 30).

 

CTh.16.5.53

Idem aa. Felici praefecto Urbi. Iovinianum sacrlegos agere conventus extra muros urbis sacratissimae episcoporum querella deplorat. Quare supra memoratum corripi praecipimus et contusum plumbo cum ceteris suis participibus et ministris exilio coherceri, ipsum autem machinatorem in insulam boam festina celeritate deduci, ceteros, prout libuerit, dummodo superstitiosa coniuratio exilii ipsius discretione solvatur, solitariis et longo spatio inter se positis insulis in perpetuum deportari. Si qui autem pertinaci improbitate vetita et damnata repetiverit, sciat se austeriorem sententiam subiturum. Dat. prid. non. mart. Mediolano Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 [398?] mart. 6).

 

CTh.16.5.54pr.

Idem aa. Iuliano proconsuli Africae. Donatistas adque haereticos, quos patientia clementiae nostrae nunc usque servavit, competenti constituimus auctoritate percelli, quatenus evidenti praeceptione se agnoscant et intestabiles et nullam potestatem alicuius ineundi habere contractus, sed perpetua inustos infamia a coetibus honestis et a conventu publico segregandos. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.1

Ea vero loca, in quibus dira superstitio nunc usque servata est, catholicae venerabili ecclesiae socientur, ita ut episcopi presbyteri omnesque antistites eorum et ministri spoliati omnibus facultatibus ad singulas quasque insulas adque provincias exulandi gratia dirigantur. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.2

Quisque autem hos fugientes propositam ultionem occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum fisci nostri compendiis adgregandum et se poenam, quae his proposita est, subiturum. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.3

Damna quoque patrimonii poenasque pecuniarias evidenter imponimus viris mulieribus, personis singulis et dignitatibus pro qualitate sui quae debeant irrogari. Si igitur proconsulari aut vicariano vel comitivae primi ordinis quisque fuerit honore subcinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere fisci nostri utilitatibus adgregandas. Ac ne id solum putetur ad resecandam intentionem posse sufficere, quotienscumque ad communionem talem accessisse fuerit confutatus, totiens multam exigatur, et si quinquies eundem constiterit nec damnis ab errore revocari, tunc ad nostram clementiam referatur, ut de solida eius substantia ac de statu acerbius iudicemus. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.4

Huiusmodi autem condicionibus etiam honoratos reliquos obligamus, scilicet ut senator, qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, inventus in grege donatistarum centum libras solvat argenti, sacerdotales eandem summam cogantur exsolvere, decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones X solvant libras argenti, quicumque in haeresi maluerint permanere. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.5

Conductores autem domus nostrae si haec in praediis venerabilis substantiae uti permiserint, tantum pensione poenae nomine cogantur inferre, quantum in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacrae definitionis adstringet. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.6

Conductores vero privatorum si permiserint in isdem praediis conventicula haberi vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referatur per iudices ad scientiam dominorum, quorum intererit, si poenam volunt sacrae iussionis evadere, aut errantes corrigere aut perseverantes commutare ac tales praediis suis praebere rectores, qui divina praecepta custodiant. Quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatae praeceptionis auctoritate multentur, ut, quod ad compendia eorum pervenire poterat, sacro iungatur aerario. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.7

Officiales autem diversorum iudicum si in hoc errore fuerint deprehensi, ad triginta librarum argenti illationem poenae nomine teneantur, ita ut, si quinquies condemnati abstinere noluerint, coherciti verberibus exilio mancipentur. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.8

Servos vero et colonos cohercitio ab huiusmodi ausibus severissima vindicabit. Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte multentur. (414 iun. 17).

CTh.16.5.54.9

Adque omnia, quae ex huiusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras ilico dirigantur. Dat. XV kal. iul. Ravennae Constantio et Constante conss. (414 iun. 17).

 

CTh.16.5.55

Idem aa. iuliano proconsuli Africae. notione et sollicitudine marcellini spectabilis memoriae viri contra donatistas gesta sunt ea, quae translata in publica monumenta habere volumus perpetuam firmitatem. neque enim morte cognitoris perire debet publica fides. Dat. III kal. sept. Romae Constantio et constante conss. (414 aug. 30).

 

CTh.16.5.56

Idem aa. heracliano comiti Africae. sciant cuncti, qui ad ritus suos haeresi superstitionis obrepserant, sacrosanctae legis inimici plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum exercendi sceleris sui temeritate temptaverint, ne qua vera divinaque reverentia contagione temeretur. Dat. VIII kal. sept. Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 aug. 25).

 

CTh.16.5.57pr.

Idem aa. aureliano praefecto praetorio ii. montanistae conveniendi vel celebrandi coetus ademptam sibi et creandi clericos omnem intellegant facultatem, ita ut, si conventus illicitos celebraverint, clerici eorum et episcopi sive presbyteri vel diaconi, qui nefaria conventicula ineunda temptaverint vel creare clericos ausi fuerint vel etiam creari adquieverint, stilum deportationis excipiant. (415 oct. 31).

CTh.16.5.57.1

Hi vero, qui ad celebrandos interdictos conventus eos susceperint, ea ipsa re, in qua hoc fieri concesserint et execrabilia mysteria celebrari, procul dubio intellegant se spoliandos, sive domus ea fuerit sive possessio; si vero procuratores ignorantibus dominis eos susceperint, in exilium se vehementer cohercitos non ambigant ablegandos. (415 oct. 31).

CTh.16.5.57.2

Si qua etiam propria eorum nunc extant aedificia, quae non ecclesiae, sed antra debent feralia nominari, venerabilibus ecclesiis orthodoxae sectae cum donariis addicentur. quod quidem ita fieri oportebit, ut abstineatur privatorum rebus, ne sub obtentu rerum ad ecclesias montanistarum pertinentium adversus privatos spoliatio ac direptio perpetretur. Dat. prid. kal. nov. Constantinopoli Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 oct. 31).

 

CTh.16.5.58pr.

Idem aa. Aureliano praefecto praetorio II. Domus eunomianorum propriae clericorum, quae apud inclytam urbem habentur, fisci viribus addicantur, in quibus nefarios conventus habitos vel iteratum baptisma claruerit, quod in modum semel nati hominis semel a deo conceditur. (415 nov. 6).

CTh.16.5.58.1

Quod facinus ne etiam a ceteris haereticis perpetretur, commonemus, similem exspectaturis poenam etiam aliis clericis haereticis, si divinum baptisma nefarie crediderint iterandum: (415 nov. 6).

CTh.16.5.58.2

Ne eo quoque extra poenam relegationis futuro, qui sponte adque ultro passus fuerit ad secundum se baptisma et geminata semel indultae fidei mysteria inbui temere vel perperam devocari: (415 nov. 6).

CTh.16.5.58.3

Pari poena deportationis absque alicuius intercessione in eunomianos clericos processura, si conventus exercere vel in hac inclyta urbe vel in provinciis, civitatibus ac territoriis vel creare ausi fuerint clericos pestiferi dogmatis vel creari. (415 nov. 6).

CTh.16.5.58.4

Confirmatis itaque prioribus legibus, quae promulgatae sunt tam circa inhibendos conventus eunomianorum quam etiam circa interdictas novissimas voluntates aut liberalitates, illud addimus, ut, si qui de eunomianis speciali beneficio meruerant, ut eis testamenti factio indulgeretur vel donandi vel accipiendi ex largitate licentia tribuatur, priventur hoc beneficio et pares ceteris sint, quibus pares sunt in dogmatis pravitate. Nulli penitus testari liceat eunomiano in eunomianum, nulli eiusdem perversitatis ex testamento quicquam percipere eunomiani; nemo donet nec eunomianus ab eunomiano liberalitatem praedii vel domus accipiat, etiamsi per interpositam alterius sectae personam vel titulum venditionis imaginariae fraus quaedam legi fuerit excogitata. Tantum hi, qui ab intestato venturi sunt ex legibus, in eorum hereditate succedant atque his locus pateat successionis, ad quos iura sanguinis legitimas intestatorum deferunt hereditates. (415 nov. 6).

CTh.16.5.58.5

Conventicula etiam eorum in domos si qua fuerint vel possessiones, pro norma generalium sanctionum aerario nostro absque dubio socientur sibi hoc imputante domino, qui interdictos coetus sciens passus est sub tecto proprio vel in praedio rustico exerceri. (415 nov. 6).

CTh.16.5.58.6

Illo incunctanter exsequendo, ut ubiubi repperti fuerint eunomianorum clerici, qui auctores iterati baptismatis exstiterunt, comprehensi in perpetuum sub poena deportationis ad exilium deducantur. (415 nov. 6).

CTh.16.5.58.7

Etiam illo addendo, ut nemo eunomianus vel militet vel provinciam sub administratione cuiuslibet officii suscipiat gubernandam. Et cetera. Dat. VIII id. nov. Constantinopoli dd. nn. Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 nov. 6).

 

CTh.16.5.59

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Post alia: manichaei et fryges, quos pepyzitas sive priscillianistas vel alio latentiore vocabulo appellant, arriani itidem macedonianique et eunomiani, novatiani ac sabbatiani ceterique haeretici sciant universa sibi hac quoque constitutione denegari, quae illis generalium sanctionum interdixit auctoritas, puniendis, qui contra generalium constitutionum interdicta venire temptaverint. Dat. V id. april. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 apr. 9).

 

CTh.16.5.60

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. De haereticis omnibus, quorum et errorem execramur et nomen, hoc est de eunomianis arrianis macedonianis ceterisque omnibus, quorum sectas piissimae sanctioni taedet inserere, quibus cunctis diversa sunt nomina, sed una perfidia, illa praecipimus debere servari, quae divi avus et pater nostrae clementiae constituerunt, scituris universis, quod, si in eodem furore permanserint, interminatae poenae erunt obnoxii. Et cetera. Dat. VI id. iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 iun. 8).

 

CTh.16.5.61

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Omnis dubiae interpretationis ambages hac sententia revocantes publicari praecipimus, quod lex, quae super eunomianis militare prohibitis ceterisque execrabilium religionum et professionum ritibus promulgata cognoscitur, nihil ad eos, qui cohortalini sunt, pertinet. His enim sunt apparitionibus obligati, in quibus emensis militiae stipendiis veterani primipili munus sustinere coguntur. Dat. VI id. aug. Eudoxiopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 aug. 8).

 

CTh.16.5.62

Imp. Theodosius, a. et Valentinianus caesaris ad Faustum praefectum Urbi. Manichaeos haereticos schismaticos sive mathematicos omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso aspectu urbis Romae exterminari praecipimus, ut nec praesentiae criminosorum contagione foedetur. Circa hos autem maxime exercenda commonitio est, qui pravis suasionibus a venerabilis papae sese communione suspendunt, quorum schismate plebs etiam reliqua vitiatur. His conventione praemissa viginti dierum condonavimus indutias, intra quos nisi ad communionis redierint unitatem, expulsi usque ad centesimum lapidem solitudine quam eligunt macerentur. Dat. XVI kal. aug. Aquileiae Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425 iul. 17 [aug. 6]).

 

CTh.16.5.63

Idem a. et caesaris Georgio proconsuli Africae. Omnes haereses omnesque perfidias, omnia schismata superstitionesque gentilium, omnes catholicae legi inimicos insectamur errores. Si quos vero..., haec quoque clementiae nostrae statuta poena comitetur et noverint sacrilegae superstitionis auctores participes conscios proscriptione plectendos, ut ab errore perfidiae, si ratione retrahi nequeunt, saltem terrore revocentur et universo supplicationum aditu in perpetuum denegato criminibus debita severitate plectantur. Et cetera. Dat. prid. non. aug. Aquileiae d. n. Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425 iul. 6 vel aug. 4).

 

CTh.16.5.64

Idem a. et caesaris Basso comiti rerum privatarum. Post alia: manichaeos haereticos sive schismaticos omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari praecipimus, ut nec praesentiae criminosorum contagione foedentur. Omnes igitur personas erroris infausti iubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. Et cetera. Dat. VIII id. aug. Aquileiae d. n. Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425 aug. 6).

 

CTh.16.5.65pr.

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Haereticorum ita est reprimenda insania, ut ante omnia quas ab orthodoxis abreptas tenent ubicumque ecclesias statim catholicae ecclesiae tradendas esse non ambigant, quia ferri non potest, ut, qui nec proprias habere debuerant, ab orthodoxis possessas aut conditas suaque temeritate invasas ultra detineant. (428 mai. 30).

CTh.16.5.65.1

Dein ut, si alios sibi adiungant clericos vel, ut ipsi aestimant, sacerdotes, decem librarum auri multa per singulos ab eo, qui fecerit et qui fieri passus sit vel, si paupertatem praetendant, de communi clericorum eiusdem superstitionis corpore vel etiam donariis ipsis extorta nostro inferatur aerario. (428 mai. 30).

CTh.16.5.65.2

Post haec, quoniam non omnes eadem austeritate plectendi sunt, arrianis quidem, macedonianis et apollinarianis, quorum hoc est facinus, quod nocenti meditatione decepti credunt de veritatis fonte mendacia, intra nullam civitatem ecclesiam habere liceat; novatianis autem et sabbatianis omnis innovationis adimatur licentia, si quam forte temptaverint; eunomiani vero, valentiniani, montanistae seu priscillianistae, fryges, marcianistae, borboriani, messaliani, euchitae sive enthusiastae, donatistae, audiani, hydroparastatae, tascodrogitae, fotiniani, pauliani, marcelliani et qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerunt manichaei nusquam in Romano solo conveniendi orandique habeant facultatem; manichaeis etiam de civitatibus expellendis, quoniam nihil his omnibus relinquendum loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat iniuria. (428 mai. 30).

CTh.16.5.65.3

Nulla his penitus praeter cohortalinam in provinciis et castrensem indulgenda militia; nullo donationis faciendae invicem, nullo testamenti aut voluntatis ultimae penitus iure concesso; cunctisque legibus, quae contra hos ceterosque, qui nostrae fidei refragantur, olim latae sunt diversisque promulgatae temporibus, semper viridi observantia valituris, sive de donationibus in haereticorum factis ecclesias, sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis, sive de privatis aedificiis, in quae domino permittente vel conivente convenerint, venerandae nobis catholicae vindicandis ecclesiae, sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri multam vel exilium, si sit ingenuus, subituro, metallum vero post verbera, si servilis condicionis sit; ita ut nec in publico convenire loco nec aedificare sibi ecclesias nec ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant, omni civili et militari, curiarum etiam et defensorum et iudicum sub viginti librarum auri interminatione prohibendi auxilio. Illis etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quae de militia et donandi iure ac testamenti factione vel neganda penitus vel in certas vix concessa personas poenisque variis de diversis sunt haereticis promulgatae, ita ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum. (428 mai. 30).

CTh.16.5.65.4

Nulli haereticorum danda licentia vel ingenuos vel servos proprios, qui orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec vero illos, quos emerint vel qualitercumque habuerint necdum suae superstitioni coniunctos, prohibendi catholicae sequi religionem ecclesiae. Quod qui fecerit vel, cum sit ingenuus, in se fieri passus sit vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri multa damnabitur, testamenti et donationis faciendae utrique deneganda licentia. (428 mai. 30).

CTh.16.5.65.5

Quae omnia ita custodiri decernimus, ut nulli iudicum liceat delatum ad se crimen minori aut nulli cohercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando concesserit. Dat. III kal. iun. Constantinopoli Felice et Tauro conss. (428 mai. 30).

 

CTh.16.5.66pr.

Idem aa. Leontio praefecto Urbi. Damnato portentuosae superstitionis auctore nestorio nota congrui nominis eius inuratur gregalibus, ne christianorum appellatione abutantur: sed quemadmodum arriani lege divae memoriae Constantini ob similitudinem impietatis porfyriani a Porfyrio nuncupantur, sic ubique participes nefariae sectae nestorii simoniani vocentur, ut, cuius scelus sunt in deserendo deo imitati, eius vocabulum iure videantur esse sortiti. (435 aug. 3).

CTh.16.5.66.1

Nec vero impios libros nefandi et sacrilegi nestorii adversus venerabilem orthodoxorum sectam decretaque sanctissimi coetus antistitum Ephesi habiti scriptos habere aut legere aut describere quisquam audeat: quos diligenti studio requiri ac publice conburi decernimus. (435 aug. 3).

CTh.16.5.66.2

Ita ut nemo in religionis disputatione alio quam supra dicto nomine faciat mentionem aut quibusdam eorum habendi concilii gratia in aedibus aut villa aut suburbano suo aut alio quolibet loco conventiculum clam aut aperte praebeat, quos omni conventus celebrandi licentia privari statuimus, scientibus universis violatorem huius legis publicatione bonorum esse coercendum. Dat. III non. aug. Constantinopoli d. n. Theodosio a. XV et qui fuerit nuntiatus conss. (435 aug. 3).


CTh.16.6.0. Ne sanctum baptisma iteretur


CTh.16.6.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Iulianum proconsulem Africae. Antistitem, qui sanctitatem baptismi illicita usurpatione geminaverit et contra instituta omnium eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. Dat. X kal. mart. Treviris Valentiniano et Valente IIII aa. conss. (373 febr. 20).

 

CTh.16.6.2pr.

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Florianum vicarium Asiae. Eorum condemnamus errorem, qui apostolorum praecepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris iubebit absistere ecclesiis, quas contra fidem retinent, restitutis catholicae. Eorum quippe institutiones sequendae sunt, qui apostolicam fidem sine intermutatione baptismatis probaverunt. Nihil enim aliud praecipi volumus, quam quod evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit, sicut lege divali parentum nostrorum Constantini Constanti Valentiniani decreta sunt. (377 oct. 17).

CTh.16.6.2.1

Sed plerique expulsi de ecclesiis occulto tamen furore grassantur, loca magnarum domorum seu fundorum illicite frequentantes; quos fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinae secreta praebuerint, nihil ut ab eo tenore sanctio nostra deminuat, qui dato dudum ad nitentium praecepto fuerat constitutus. Quod si errorem suum diligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant virus impiae disciplinae. Dat. XVI kal. nov. Constantinopoli Grationa a. IIII et Merobaude conss. (377 oct. 17).

 

CTh.16.6.3

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. edictum. Rebaptizantium non patimur devios errores. Et cetera. Dat. prid. id. feb. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 febr. 12).

 

CTh.16.6.4pr.

Idem aaa. Hadriano praefecto praetorio. Adversarios catholicae fidei exstirpare huius decreti auctoritate prospeximus. Ideoque intercidendam specialiter eam sectam nova constitutione censuimus, quae, ne haeresis vocaretur, appellationem schismatis praeferebat. In tantum enim sceleris progressi dicuntur hi, quos donatistas vocant, ut baptisma sacrosanctum mysteriis recalcatis temeritate noxia iterarint et homines semel, ut traditum est, munere divinitatis ablutos contagione profanae repetitionis infecerint. Ita contigit, ut haeresis ex schismate nasceretur. Inde male credulas mentes ad spem secundae indulgentiae blandus error invitat; facile est enim persuadere peccantibus veniam prius praestitam denuo posse praestari, quae, si concedi iterum eodem modo potest, non intellegimus, cur tertio denegetur. Hi vero et servos vel homines iuri proprio subditos iterati baptismatis polluunt sacrilegio. Quare hac lege sancimus, ut quisquis post haec fuerit rebaptizasse detectus, iudici qui provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione multatus inopiae poenam, qua in perpetuum afficiatur, expendat, ita ut filiis eorum, si a paternae societatis pravitate dissentiunt, ea quae fuerint paterna non pereant, ut, si ipsos forsitan scaevitas paternae depravationis implicuit ac reverti ad catholicam religionem malunt, adipiscendorum his bonorum copia non negetur. (405 febr. 12).

CTh.16.6.4.1

Ea praeterea loca seu praedia, quae feralibus sacrilegiis deinceps constiterit praebuisse secretum, fisci viribus adplicentur, si tamen dominus aut domina aut praesens forte fuisse aut consensum praestitisse prodetur: quos quidem iusta etiam per sententiam notabit infamia. Si vero his nesciis per conductorem procuratoremve eorum in domo agitatum huiusmodi facinus comprobatur, praeiudicio a praediorum publicatione suspenso impliciti sceleris auctores cohercitos plumbo exilium, in quo omni vitae suae tempore adficiantur, accipiet. (405 febr. 12).

CTh.16.6.4.2

Ac ne forsitan sit liberum conscientiam piacularis flagitii perpetrati intra domesticos parietes silentio celare, servis, si qui forsitan ad rebaptizandum cogentur, refugiendi ad ecclesiam catholicam sit facultas, ut eius praesidio adversus huius criminis et societatis auctores adtributae libertatis praesidio defendantur liceatque his sub hac condicione fidem tueri, quam extorquere ab invitis domini temptaverint, nec adsertores dogmatis catholici ea, qua ceteros, qui in potestate sunt positi, oportet ad facinus lege constringi, et maxime convenit omnes homines sine ullo discrimine condicionis aut status infusae caelitus sanctitatis esse custodes. (405 febr. 12).

CTh.16.6.4.3

Sciant ii vero, qui ex supra dictis sectis iterare baptisma non timuerint aut qui consentiendo hoc facinus propria huius societatis permixtione damnaverint, non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis vel agitandorum contractuum in perpetuum copiam denegatam, nisi pravae mentis errorem revertendo ad veram fidem consilii emendatione correxerint. (405 febr. 12).

CTh.16.6.4.4

Illos quoque par nihilo minus poena constringat, si qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis praebuerint coniventiam, ita ut moderatores provinciarum, si in contemptum sanctionis huiusce consensum putaverint commodandum, sciant se viginti libras auri esse multandos, officia etiam sua simili condemnatione subiuganda. Principales vel defensores civitatum, nisi id quod praecipimus fuerint exsecuti vel his praesentibus ecclesiae catholicae vis fuerit illata, eadem multa se noverint adtinendos. Dat. prid. id. feb. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 febr. 12).

 

CTh.16.6.5

Idem aaa. Hadriano praefecto praetorio. Ne divinam gratiam sub repetito baptismate polluta donatistarum vel montanistarum secta violaret, fallendi occasionem severitate huius praeceptionis abolemus statuentes, ut certa huiusmodi homines poena sequatur legisque censuram experiantur ultricem, qui in catholicam religionem perverso dogmate commisissent. Iubemus igitur, ut, si quis posthac fuerit rebaptizare detectus, iudici qui provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione multatus inopiae poenam expendat. Et cetera. Dat. prid. id. feb. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 febr. 12).

 

CTh.16.6.6pr.

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Anthemium praefectum praetorio. Nullus rebaptizandi scelus adripiat nec eos, qui orthodoxorum ritu fuerint initiati, caeno profanatarum religionum haereticorumque sordibus polluere moliatur. Quod licet fidamus metu severissimae interminationis a nullo penitus, ex quo interdictum est, fuisse conmissum, tamen, ut pravae mentis homines ab illicitis temperent vel coacti, volumus renovari, ut, si quis rebaptizasse, ex quo lex lata est, quempiam de mysteriis catholicae sectae fuerit detectus, una cum eo, quia piaculare crimen conmisit, si tamen criminis per aetatem capax sit cui persuasum sit, statuti prioris supplicio percellatur. (413 mart. 21).

CTh.16.6.6.1

Illud etiam, quod a retro principibus dissimulatum est et in iniuriam sacrae legis ab exsecrandis hominibus agitatur et ab his potissimum, qui, novatianorum collegio desertores ac refugae, auctores se quam potiores memoratae sectae haberi contendunt, quibus ex crimine nomen est, cum se protopaschitas appellari desiderent, inultum esse non patimur. Sed si alio die novatiani, quam quo orthodoxorum antistites, praedicandum ac memorabilem saeculis diem paschae duxerint celebrandum, auctores illius conventionis deportatio pariter ac proscriptio subsequatur, contra quos acrior etiam poena fuerat promulganda, si quidem hoc delicto etiam haereticorum vesaniam superent, qui alio tempore quam quo orthodoxi paschae festivitatem observantes alium paene dei filium, non quem colimus venerantur. Dat. XII kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

 

CTh.16.6.7

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Nefarios eunomianorum coetus ac funesta conventicula penitus arceri iubemus: eos, qui episcoporum seu clericorum vel ministrorum nomine usurpato huiuscemodi coetibus praesunt quorumve in domibus seu in agris conventicula eunomianorum celebrantur illicita, si non ab hoc facinore ignoratione defendantur, cum in hoc fuerint scelere deprehensi, stilum proscriptionis incurrere et bonorum amissione coherceri; eos vero, qui fide, ut dictum est, inbutos inmani furore rebaptizare deteguntur, cum his qui rebaptizantur si hac sint aetate, cui crimen possit opponi. ....Dat. IIII kal. april. Lucio v. c. cons. (413 mart. 29).


CTh.16.7.0. De apostatis


CTh.16.7.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad eutropium praefectum praetorio. his, qui ex christianis pagani facti sunt, eripiatur facultas iusque testandi et omne defuncti, si quod est testamentum submota conditione rescindatur. Dat. VI non. mai. Constantinopoli, Syagrio et Eucherio conss. (381 mai. 2).

 

CTh.16.7.2pr.

Idem aaa. Postumiano praefecto praetorio. Christianis ac fidelibus, qui ad paganos ritus cultusque migrarunt, omnem in quamcumque personam testamenti condendi interdicimus potestatem, ut sint absque iure Romano. (383 mai. 20).

CTh.16.7.2.1

His vero, qui christiani et catechumeni tantum venerabili religione neglecta ad aras et templa transierint, si filios vel fratres germanos habebunt, hoc est aut suam aut legitimam successionem, testandi arbitratu proprio in quaslibet alias personas ius adimatur. (383 mai. 20).

CTh.16.7.2.2

Pari et circa eorum personas in capiendo custodienda forma, ut praeter suas et legitimas, quae isdem ex parentum vel germanorum fratrum bonis pervenire potuerint, successiones, iudicio etiam, si ita res ferent, conditae voluntatis nulla omnino in capiendis hereditatibus testamenti iura sibi vindicent et indubitate ab omni testamentorum debeant non solum condendorum, sed etiam sub adipiscendae pontificio hereditatis usurpandorum potestate excludi. Dat. XIII kal. iun. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 mai. 20).

 

CTh.16.7.3 [=brev.16.2.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hypatium praefecto praetorio. Christianorum ad aras et templa migrantium negata testandi licentia vindicamus admissum. Eorum quoque flagitia puniantur, qui christianae religionis et nominis dignitate neglecta, iudaicis semet polluere contagiis. Dat. XII. kal. iun. Patavi, Merobaude II. et Saturnino coss.

Interpretatio. Reliqua pars legis de manichaeis ideo facta non est, quia evidenter in novellis invenitur.

 

CTh.16.7.3pr.

[idem aaa. ad Hypatium praefectum praetorio. Christianorum ad aras et templa migrantium negata testandi licentia vindicamus admissum. Eorum quoque flagitia puniantur, qui christianae religionis et nominis dignitate neglecta iudaicis semet polluere contagiis]. Eos vero, qui manichaeorum nefanda secreta et scelerosos aliquando sectari maluere secessus, ea iugiter atque perpetuo poena comitetur, quam vel divalis arbitrii genitor Valentinianus adscripsit vel nostra nihilo minus saepius decreta iusserunt. Auctores vero persuasionis huius, qui lubricas mentes in proprium deflexerant consortium, eademque reos erroris huiuscemodi poena comitetur, quin etiam graviora plerumque pro motibus iudicum et qualitate commissi extra ordinem promi in nefarios sceleris huius artifices supplicia censemus. (383 mai. 21).

CTh.16.7.3.1

Sed ne vel mortuos perpetua vexet criminationis iniuria vel hereditariae quaestiones temporum varietate longorum prorsus emortuae in redivivos semper agitentur conflictus, huiuscemodi quaestionibus metam temporis adscribimus, ut, si quis defunctum violatae atque desertae christianae religionis accusat eumque in sacrilegia templorum vel in ritus iudaicos vel ad manichaeorum dedecus transisse contendit eaque gratia testari minime potuisse confirmat, intra quinquennium iuge, quod inofficiosis actionibus constitutum est, proprias exerat actiones futurique iudici huiuscemodi sortiatur exordium, ut eodem in luce durante, cuius praevaricatio criminanda est, flagitii huius et sceleris praesens fuisse doceatur publica sub testificatione testatus, probet indicium, neque enim eam superno nomine tacitus praestitisse perfidiam sceleribus adquiescens praevaricationem deinceps tamquam ignarus accuset. Dat. XII kal. iun. Patavi Merobaude II et Saturnino conss.

Interpretatio. Haec lex Interpretatione nos indiget (383 mai. 21)

 

CTh.16.7.4pr.

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Flaviano praefecto praetorio. Ii, qui sanctam fidem prodiderint et sanctum baptisma profanaverint, a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni, testamenti, ut ante iam sanximus, non habeant factionem, nulli in hereditate succedant, a nemine scribantur heredes. quos etiam praecepissemus procul abici ac longius amandari, nisi poenae visum fuisset esse maioris versari inter homines et hominum carere suffragiis. (391 mai. 11).

CTh.16.7.4.1

Sed nec umquam in statum pristinum revertentur, non flagitium morum oblitterabitur paenitentia neque umbra aliqua exquisitae defensionis aut muniminis obducetur, quoniam quidem eos, qui fidem quam deo dicaverant polluerunt et prodentes divinum mysterium in profana migrarunt, tueri ea quae sunt commenticia et concinnata non possunt. Lapsis etenim et errantibus subvenitur, perditis vero, hoc est sanctum baptisma profanantibus, nullo remedio paenitentiae, quae solet aliis criminibus prodesse succurritur. Dat. V id. mai. Concordiae Tatiano et Symmacho conss. (391 mai. 11).

 

CTh.16.7.5

Idem aaa. Flaviano praefecto praetorio. Si quis splendor collatus est in eos vel ingenitus dignitatis, qui fide devii et mente caecati sacrosanctae religionis cultu et reverentia descivissent ac se sacrificiis mancipassent, pereat, ut de loco suo statuque deiecti perpetua urantur infamia ac ne in extrema quidem vulgi ignobilis parte numerentur. Quid enim his cum hominibus potest esse commune, qui infandis et feralibus mentibus gratiam communionis exosi ab hominibus recesserunt? Dat. V id. mai. Concordiae Tatiano et Symmacho conss. (391 mai. 11).

 

CTh.16.7.6

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio. Eos, qui, cum essent christiani, idolorum se superstitione impia maculaverint, haec poena persequitur, ut testandi in alienos non habeant facultatem, sed certa his generis sui propago succedat, id est pater ac mater, frater ac soror, filius ac filia, nepos ac neptis, nec ulterius sibi progrediendi quisquam vindicet potestatem. Dat. X kal. april. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 mart. 23).

 

CTh.16.7.7pr.

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Basso praefecto praetorio. post alia: apostatarum sacrilegum nomen singulorum vox continuae accusationis incesset et nullis finita temporibus huiuscemodi criminis arceatur indago. (426 apr. 7).

CTh.16.7.7.1

Quibus quamvis praeterita interdicta sufficiant, tamen etiam illud iteramus, ne quam, postquam a fide deviaverint, testandi aut donandi quippiam habeant facultatem, sed nec venditionis specie facere legi fraudem sinantur totumque ab intestato christianitatem sectantibus propinquis potissimum deferatur. (426 apr. 7).

CTh.16.7.7.2

In tantum autem contra huiusmodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem insimulationis congruae non negemus. nec illud patiemur obstare, si nihil in contestatione profano dicatur vivente perductum. (426 apr. 7).

CTh.16.7.7.3

Sed ne huius Interpretatio criminis latius incerto vagetur errore, eos praesentibus insectamur oraculis, qui nomen christianitatis induti sacrificia vel fecerint vel facienda mandaverint, quorum etiam post mortem comprobata perfidia hac ratione plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur. Dat. VII id. april. Ravennae Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (426 apr. 7).


CTh.16.8.0. De iudaeis, caelicolis et samaritanis


CTh.16.8.1pr.

Imp. Constantinus a. ad Evagrium. Iudaeis et maioribus eorum et patriarchis volumus intimari, quod, si quis post hanc legem aliquem, qui eorum feralem fugerit sectam et ad dei cultum respexerit, saxis aut alio furoris genere, quod nunc fieri cognovimus, ausus fuerit adtemptare, mox flammis dedendus est et cum omnibus suis participibus concremandus. (315 oct. 18).

CTh.16.8.1.1

Si quis vero ex populo ad eorum nefariam sectam accesserit et conciliabulis eorum se adplicaverit, cum ipsis poenas meritas sustinebit. Dat. XV kal. nov. Murgillo Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 oct. 18).

 

CTh.16.8.2

Idem a. ad Ablavium praefectum praetorio. Qui devotione tota synagogis iudaeorum patriarchis vel presbyteris se dederunt et in memorata secta degentes legi ipsi praesident, inmunes ab omnibus tam personalibus quam civilibus muneribus perseverent, ita ut illi, qui iam forsitan decuriones sunt, nequaquam ad prosecutiones aliquas destinentur, cum oporteat istiusmodi homines a locis in quibus sunt nulla compelli ratione discedere. Hi autem, qui minime curiales sunt, perpetua decurionatus immunitate potiantur. Dat. III kal. decemb. Constantinopoli Gallicano et Symmacho conss. (a. 330 nov. 29).

 

CTh.16.8.3

Idem a. decurionibus Agrippiniensibus. Cunctis ordinibus generali lege concedimus iudaeos vocari ad curiam. Verum ut aliquid ipsis ad solacium pristinae observationis relinquatur, binos vel ternos privilegio perpeti patimur nullis nominationibus occupari. Dat. III id. dec. Crispo II et Constantino II cc. conss. (321 dec. 11).

 

CTh.16.8.4

Idem a. hiereis et archisynagogis et patribus synagogarum et ceteris, qui in eodem loco deserviunt. Hiereos et archisynagogos et patres synagogarum et ceteros, qui synagogis deserviunt, ab omni corporali munere liberos esse praecipimus. Dat. kal. dec. Constantinopoli Basso et Ablavio conss. (331 dec. 1).

 

CTh.16.8.5 [=brev.16.3.1]

Imp. Constantinus a. ad Felicem praefecto praetorio. Post alia: eum, qui ex iudaeo christianus factus est, inquietare iudaeos non liceat vel aliqua pulsare iniuria: pro qualitate commissi istius modi contumelia punienda etc. Dat. XII. kal. nov. Constantinopoli. pp. VIII. id. mai. Karthagine, Nepotiano et facundo coss.

Haec lex interpretatione non eget.

 

CTh.16.8.6

Imp. Constantius a. ad Evagrium. Post alia: quod ad mulieres pertinet, quas iudaei in turpitudinis suae duxere consortium in gynaeceo nostro ante versatas, placet easdem restitui gynaeceo idque in reliquum observari, ne christianas mulieres suis iungant flagitiis vel, si hoc fecerint, capitali periculo subiugentur, dat. id. aug. Constantio a. II cons. (339 aug. 13).

 

CTh.16.8.7 [=brev.16.3.2]

Imp. Constantius a. et Iulianus c. ad Talassium praefecto praetorio. Si quis, lege venerabili constituta, ex christiano iudaeus effectus sacrilegis coetibus aggregetur, quum accusatio fuerit comprobata, facultates eius dominio fisci iussimus vindicari. Dat. V. non. iul. Mediolano, Constantio a. IX. et Iuliano caes. II. coss.

Ista lex interpretatione non eget.

 

CTh.16.8.8

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Iudaeorum querellae quosdam auctoritate iudicum recipi in sectam suam reclamantibus legis suae primatibus adseverant, quos ipsi iudicio suo ac voluntate proiciunt. Quam omnino submoveri iubemus iniuriam nec eorum in ea superstitione sedulus coetus aut per vim iudicum aut rescripti subreptione invitis primatibus suis, quos virorum clarissimorum et illustrium patriarcharum arbitrio manifestum est habere sua de religione sententiam, opem reconciliationis mereatur indebitae. Dat. XV kal. mai. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 17).

 

CTh.16.8.9

Idem aaa. Addeo comiti et magistro utriusque militiae per Orientem. Iudaeorum sectam nulla lege prohibitam satis constat. Unde graviter commovemur interdictos quibusdam locis eorum fuisse conventus. Sublimis igitur magnitudo tua hac iussione suscepta nimietatem eorum, qui sub christianae religionis nomine illicita quaeque praesumunt et destruere synagogas adque expoliare conantur, congrua severitate cohibebit. Dat. III kal. octob. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 sept. 29).

 

CTh.16.8.10

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad iudaeos. Nemo exterus religionis iudaeorum iudaeis pretia statuet, cum venalia proponentur: iustum est enim sua cuique committere. Itaque rectores provinciae vobis nullum discussorem aut moderatorem esse concedent. Quod si quis sumere sibi curam praeter vos proceresque vestros audeat, tum velut aliena adpetentem supplicio coherceri festinent. Dat. III kal. mart. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 febr. 27).

 

CTh.16.8.11

Idem aa. ad Claudianum comitem Orientis. Si quis audeat illustrium patriarcharum contumeliosam per publicum facere mentionem, ultionis sententia subiugetur. Dat. VIII kal. mai. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 24).

 

CTh.16.8.12

Idem aa. Anatolio praefecto praetorio Illyrici. Excellens auctoritas tua rectores conveniri praecipiat, ut percepta notione cognoscant oportere a iudaeis irruentum contumelias propulsari eorumque synagogas in quiete solita permanere. Dat. XV kal. iul. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 iun. 17).

 

CTh.16.8.13

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Iudaei sint obstricti caerimoniis suis: nos interea in conservandis eorum privilegiis veteres imitemur, quorum sanctionibus definitum est, ut privilegia his, qui illustrium patriarcharum dicioni subiecti sunt, archisynagogis patriarchisque ac presbyteris ceterisque, qui in eius religionis sacramento versantur, nutu nostri numinis perseverent ea, quae venerandae christianae legis primis clericis sanctimonia deferuntur. Id enim et divi principes Constantinus et Constantius, Valentinianus et Valens divino arbitrio decreverunt. Sint igitur etiam a curialibus muneribus alieni pareantque legibus suis. Dat. kal. iul. Caesario et Attico conss. (397 iul. 1).

 

CTh.16.8.14

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Superstitionis indignae est, ut archisynagogi sive presbyteri iudaeorum vel quos ipsi apostolos vocant, qui ad exigendum aurum adque argentum a patriarcha certo tempore diriguntur, a singulis synagogis exactam summam adque susceptam ad eundem reportent. Qua de re omne, quidquid considerata temporis ratione confidimus esse collectum, fideliter ad nostrum dirigatur aerarium: de cetero autem nihil praedicto decernimus esse mittendum. Noverint igitur populi iudaeorum removisse nos depraedationis huiusmodi functionem. Quod si qui ab illo depopulatore iudaeorum ad hoc officium exactionis fuerint directi, iudicibus offerantur, ita ut tamquam in legum nostrarum violatores sententia proferatur. Dat. III id. april. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 apr. 11).

 

CTh.16.8.15

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Cuncta privilegia, quae viris spectabilibus patriarchis vel his, quos ipsi ceteris praeposuerunt, divae memoriae pater noster adque retro principes detulerunt, suum robur tenere censemus. Dat. III non. feb. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 febr. 3).

 

CTh.16.8.16

Idem aa. Romuliano praefecto praetorio. Iudaeos et samaritanos, qui sibi agentum in rebus privilegio blandiuntur, omni militia privandos esse censemus. Dat. X kal. mai. Romae Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 apr. 22).

 

CTh.16.8.17

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. Dudum iusseramus, ut ea, quae patriarchis a iudaeis istarum partium ex consuetudine praebebantur, minime praeberentur. Verum nunc amota prima iussione secundum veterum principum statuta privilegia cunctos scire volumus iudaeis mittendi copiam a nostra clementia esse concessam. Dat. VIII kal. aug. Romae Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 iul. 25).

 

CTh.16.8.18

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Iudaeos quodam festivitatis suae sollemni aman ad poenae quondam recordationem incendere et sanctae crucis adsimulatam speciem in contemptum christianae fidei sacrilega mente exurere provinciarum rectores prohibeant, ne iocis suis fidei nostrae signum inmisceant, sed ritus suos citra contemptum christianae legis retineant, amissuri sine dubio permissa hactenus, nisi ab illicitis temperaverint. Dat. IIII kal. iun. Constantinopoli Basso et Philippo conss. (408 mai. 29).

 

CTh.16.8.19

Idem aa. Iovio praefecto praetorio. Caelicolarum nomen inauditum quodammodo novum crimen superstitionis vindicabit. Ii nisi intra anni terminos ad dei cultum venerationemque christianam conversi fuerint, his legibus, quibus praecepimus haereticos adstringi, se quoque noverint adtinendos. Certum est enim, quidquid a fide christianorum discrepat, legi christianae esse contrarium. Quam quidam adhuc, vitae suae etiam et iuris inmemores, adtrectare ita audent, ut de christianis quosdam foedum cogant taetrumque iudaeorum nomen induere. Et quamvis qui haec admiserint, priscorum principum legibus iure damnati sint, non tamen paenitet saepius admonere, ne mysteriis christianis inbuti perversitatem iudaicam et alienam Romano imperio post christianitatem cogantur arripere. Ac si quisquam id crediderit esse temptandum, auctores facti cum consciis ad poenam praeteritis legibus cautam praecipimus constringi, quippe cum gravius morte sit et inmitius caede, si quis ex christiana fide incredulitate iudaica polluatur. Et idcirco iubemus, ne ecclesiis quisquam nocens vel cuiusquam abducere fideli ac devota deo praeceptione sancimus, sub hac videlicet definitione, ut, si quisquam contra hanc legem venire temptaverit, sciat, se ad maiestatis crimen esse retinendum. Dat. kal. april. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 apr. 1).

 

CTh.16.8.20pr.

Idem aa. Iohanni praefecto praetorio. Quae iudaeorum frequentari conventiculis constat quaeque synagogarum vocabulis nuncupantur, nullus audeat violare vel occupata detinere, cum sine intentione religionis et cultus omnes quieto iure sua debeant retinere. (412 iul. 26).

CTh.16.8.20.1

At cum vero iudaeorum memorato populo sacratum diem sabbati vetus mos et consuetudo servaverit, id quoque inhibendum esse censemus, ne sub obtentu negotii publici vel privati memoratae observationis hominem adstringat ulla conventio, cum reliquum omne tempus satis publicis legibus sufficere videatur sitque saeculi moderatione dignissimum, ne delata privilegia violentur: quamvis retro principum generalibus constitutis satis de hac parte statutum esse videatur. Dat. VII kal. aug. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 iul. 26).

 

CTh.16.8.21

Idem aa. Philippo praefecto praetorio per Illyricum. Nullus tamquam iudaeus, cum sit innocens, obteratur nec expositum eum ad contumeliam religio qualiscumque perficiat. Non passim eorum synagogae vel habitacula concrementur vel perperam sine ulla ratione laedantur, cum alioquin, etiam si sit aliquis sceleribus implicatus, idcirco tamen iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta, ne quisquam sibi ipse permittere valeat ultionem. Sed ut hoc iudaeorum personis volumus esse provisum, ita illud quoque monendum esse censemus, ne iudaei forsitan insolescant elatique sui securitate quicquam praeceps in christianae reverentiam cultionis admittant. Dat. VIII id. aug. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 [418?] aug. 6).

 

CTh.16.8.22

Idem aa. Aureliano praefecto praetorio II. Quoniam gamalielus existimavit se posse impune delinquere, quo magis est erectus fastigio dignitatum, illustris auctoritas tua sciat nostram serenitatem ad virum illustrem magistrum officiorum direxisse praecepta, ut ab eo codicilli demantur honorariae praefecturae, ita ut in eo sit honore, in quo ante praefecturam fuerat constitutus ac deinceps nullas condi faciat synagogas et si quae sint in solitudine, si sine seditione possint deponi, perficiat, et ut inter christianos nullam habeat copiam iudicandi; et si qua inter eos ac iudaeos sit contentio, a rectoribus provinciae dirimatur. Si christianum vel cuiuslibet sectae hominem ingenuum servumve iudaica nota foedare temptaverit vel ipse vel quisquam iudaeorum, legum severitati subdatur. Mancipia quoque christianae sanctitatis si qua aput se retinet, secundum Constantinianam legem ecclesiae mancipentur. Dat. XIII kal. nov. Constantinopoli Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 oct. 20).

 

CTh.16.8.23

Idem aa. Annati Didascalo et maioribus iudaeorum. Et veteribus et nostris sanctionibus constitutum est, cum propter evitationem criminum et pro diversis necessitatibus iudaicae religionis homines obligatos ecclesiae se consortio sociare voluisse didicerimus, non id devotione fidei, sed obreptione simulandum fieri. Unde provinciarum iudices, in quibus talia commissa perhibentur, ita nostris famulatum statutis deferendum esse cognoscant, ut hos, quos neque constantia religiosae confessionis in hoc eodem cultu inhaerere perspexerint neque venerabilis baptismatis fide et mysteriis inbutos esse, ad legem propriam, quia magis christianitati consulitur, liceat remeare. Dat. VIII kal. octob. Ravennae Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 sept. 24).

 

CTh.16.8.24

Idem aa. Palladio praefecto praetorio. In iudaica superstitione viventibus adtemptandae de cetero militiae aditus obstruatur. Quicumque igitur vel inter agentes in rebus vel inter palatinos militiae sacramenta sortiti sunt, percurrendae eius et legitimis stipendiis terminandae remittimus facultatem, ignoscentes facto potius quam faventes, in posterum vero non liceat quod in praesenti paucis volumus relaxari. Illos autem, qui gentis huius perversitati devincti armatam probantur adpetisse militiam, absolvi cingulo sine ambiguitate decernimus, nullo veterum meritorum patrocinante suffragio. Sane iudaeis liberalibus studiis institutis exercendae advocationis non intercludimus libertatem et uti eos curialium munerum honore permittimus, quem praerogativa natalium et splendore familiae sortiuntur. Quibus cum debeant ista sufficere, interdictam militiam pro nota non debent aestimare. Dat. VI id. mart. Ravennae Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418 mart. 19).

 

CTh.16.8.25pr.

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Placet in posterum nullas omnino synagogas iudaeorum vel auferri passim vel flammis exuri et si quae sunt post legem recenti molimine vel ereptae synagogae vel ecclesiis vindicatae aut certe venerandis mysteriis consecratae, pro his loca eis, in quibus possint extruere, ad mensuram videlicet sublatarum, praeberi. (423 febr. 15).

CTh.16.8.25.1

Sed et donaria si qua sunt sublata, eisdem, si necdum sacris mysteriis sunt dedicata, reddantur, sin redhibitionem consecratio veneranda non sinit, pro his eiusdem quantitatis pretium tribuatur. (423 febr. 15).

CTh.16.8.25.2

Synagogae de cetero nullae protinus extruantur, veteres in sua forma permaneant. Dat. XV kal. mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 febr. 15).

 

CTh.16.8.26

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Nota sunt adque omnibus divulgata nostra maiorumque decreta, quibus abominandorum paganorum, iudaeorum etiam adque haereticorum spiritum audaciamque compressimus. Libenter tamen repetendae legis occasionem amplexi iudaeos scire volumus, quod ad eorum miserabiles preces nihil aliud sanximus, quam ut hi, qui pleraque inconsulte sub praetextu venerandae christianitatis admittunt, ab eorum laesione persecutioneque temperent utque nunc ac deinceps synagogas eorum nullus occupet, nullus incendat. Tamen ipsi iudaei et bonorum proscriptione et perpetuo exilio damnabuntur, si nostrae fidei hominem circumcidisse eos vel circumcidendum mandasse constiterit. Et cetera. Dat. V id. april. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 apr. 9).

 

CTh.16.8.27

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Quae nuper de iudaeis et synagogis eorum statuimus, firma permaneant: scilicet ut nec novas umquam synagogas permittantur extruere nec auferendas sibi veteres pertimescant. Cetera vero vetita in posterum sciant esse servanda, quemadmodum nuper constitutionis latae forma declarat. Et cetera. Dat. VI id. iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 iun. 8).

 

CTh.16.8.28

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Basso praefecto praetorio. Si iudaei vel samaritae filius filiave seu nepos, unus aut plures, ad christianae religionis lucem de tenebris propriae superstitionis consilio meliore migraverint, non liceat eorum parentibus, id est patri vel matri, avo vel aviae, exheredare vel in testamento silentio praeterire vel minus aliquid eis relinquere, quam poterant, si ab intestato vocarentur, adipisci. Quod si ita forsitan evenerit, iubemus eum ab intestato rescissa voluntate succedere, libertatibus, quae in eodem testamento datae fuerint, si intra legitimum numerum sunt, suam obtinentibus firmitatem. Si quid maximum crimen in matrem patremve, avum vel aviam tales filios vel nepotes commisisse aperte potuerit comprobari, manente in eos ultione legitima, si accusatio interea iure processerit, parentes tamen sub tali elogio, cui subpeditabunt probabilia et manifesta documenta, solam eis falcidiam debitae successionis relinquant, ut hoc saltem in honorem religionis electae meruisse videantur, manente, ut diximus, criminum, si probata fuerint, ultione. Et cetera. Dat. VI id. april. Ravennae Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (426 apr. 8).

 

CTh.16.8.29

Idem aa. Iohanni comiti sacrarum largitionum. Iudaeorum primates, qui in utriusque Palaestinae synedriis nominantur vel in aliis provinciis degunt, quaecumque post excessum patriarcharum pensionis nomine suscepere, cogantur exsolvere. In futurum vero periculo eorundem anniversarius canon de synagogis omnibus palatinis compellentibus exigatur ad eam formam, quam patriarchae quondam coronarii auri nomine postulabant; quae tamen quanta sit, sollerti inquisitione discutias; et quod de occidentalibus partibus patriarchis conferri consueverat, nostris largitionibus inferatur. Dat. III kal. iun. Constantinopoli Florentio et Dionysio conss. (429 mai. 30).


CTh.16.9.0. Ne christianum mancipium iudaeus habeat


CTh.16.9.1 [=brev.16.4.1]

Imp. Constantinus a. ad Felicem praefecto praetorio. Si quis iudaeorum christianum mancipium vel cuiuslibet alterius sectae mercatus circumciderit, minime in servitute retineat circumcisum, sed libertatis privilegiis, qui hoc sustinuerit, potiatur etc. Dat. XII. kal. n

Interpretatio. Si quis iudaeorum servum christianum vel cuiuslibet alterius sectae emerit et circumciderit, a iudaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.

 

CTh.16.9.2

Imp. Constantius a. ad Evagrium. Si aliquis iudaeorum mancipium sectae alterius seu nationis crediderit comparandum, mancipium fisco protinus vindicetur: si vero emptum circumciderit, non solum mancipii damno multetur, verum etiam capitali sententia puniatur. Quod si venerandae fidei conscia mancipia iudaeus mercari non dubitet, omnia, quae aput eum repperiuntur, protinus auferantur nec interponatur quicquam morae, quin eorum hominum qui christiani sunt possessione careat. Et cetera. Dat. id. aug. Constantio a. II et Constante a. conss. (339 aug. 13).

 

CTh.16.9.3

Impp. Honorius et Theodosius aa. Annati Didascalo et maioribus iudaeorum. Absque calumnia praecipimus iudaeis dominis habere servos christianos hac dumtaxat condicione permissa, ut propriam religionem eos servare permittant. Ideoque iudices provinciarum fide publicationis inspecta eorum insolentiam noverint reprimendam, qui tempestivis precibus insimulandos esse duxerint, omnesque subreptiones fraudulenter elicitas vel eliciendas vacuandas esse censemus. Si quis contra fecerit, velut in sacrilegum ultio proferatur. Dat. VIII id. nov. Ravennae Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 nov. 6).

 

CTh.16.9.4

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Iudaeus servum christianum nec comparare debebit nec largitatis titulo consequi. Qui non hoc observaverit, dominio sibi petulanter adquisito careat, ipso servo, si quod fuerit gestum sua sponte duxerit publicandum, pro praemio libertate donando. Verum ceteros, quos rectae religionis participes constitutos in suo censu nefanda superstitio iam videtur esse sortita vel deinceps hereditatis seu fideicommissi nomine fuerit consecuta, sub hac lege possideat, ut eos nec invitos nec volentes caeno propriae sectae confundat, ita ut, si haec forma fuerit violata, sceleris tanti auctores capitali poena proscriptione comitante plectantur. Dat. IIII id. april. Constantinopoli Honorio a. XI et Constantio v. c. II conss. (417 apr. 10).

 

CTh.16.9.5

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Post alia: christiana mancipia iudaeorum nemo audeat comparare. Nefas enim aestimamus religiosissimos famulos impiissimorum emptorum inquinari dominio. Quod si quis hoc fecerit, statutae poenae absque omni erit dilatione obnoxius. et cetera. Dat. V id. april. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 apr. 9).


CTh.16.10.0. De paganis, sacrificiis et templis


CTh.16.10.1pr.

Imp. Constantinus a. ad Maximum. Si quid de palatio nostro aut ceteris operibus publicis degustatum fulgore esse constiterit, retento more veteris observantiae quid portendat, ab haruspicibus requiratur et diligentissime scriptura collecta ad nostram scientiam referatur, ceteris etiam usurpandae huius consuetudinis licentia tribuenda, dummodo sacrificiis domesticis abstineant, quae specialiter prohibita sunt. (320/1 dec. 17).

CTh.16.10.1.1

Eam autem denuntiationem adque interpretationem, quae de tactu amphitheatri scripta est, de qua ad Heraclianum tribunum et magistrum officiorum scripseras, ad nos scias esse perlatam. Dat. XVI kal. ian. Serdicae; accepta VIII id. mar. Crispo II et Constantino II cc. conss. (320/1 dec. 17).

 

CTh.16.10.2

Imp. Constantius a. ad Madalianum agentem vicem praefectorum praetorio. Cesset superstitio, sacrificiorum aboleatur insania. Nam quicumque contra legem divi principis parentis nostri et hanc nostrae mansuetudinis iussionem ausus fuerit sacrificia celebrare, competens in eum vindicta et praesens sententia exeratur. Accepta Marcellino et Probino conss. (341 ....).

 

CTh.16.10.3

Idem aa. ad Catullinum praefectum Urbi. Quamquam omnis superstitio penitus eruenda sit, tamen volumus, ut aedes templorum, quae extra muros sunt positae, intactae incorruptaeque consistant. Nam cum ex nonnullis vel ludorum vel circensium vel agonum origo fuerit exorta, non convenit ea convelli, ex quibus populo Romano praebeatur priscarum sollemnitas voluptatum. Dat. kal. nov. Constantio IIII et Constante III aa. conss. (346 [342] nov. 1).

 

CTh.16.10.4

Idem aa. ad Taurum praefectum praetorio. Placuit omnibus locis adque urbibus universis claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari. Volumus etiam cunctos sacrificiis abstinere. Quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur. Facultates etiam perempti fisco decernimus vindicari et similiter adfligi rectores provinciarum, si facinora vindicare neglexerint. Dat. kal. dec. Constantio IIII et Constante III aa. conss. (346 [354?] dec. 1).

 

CTh.16.10.5

Idem a. ad Cerealem praefectum Urbi. Aboleantur sacrificia nocturna magnentio auctore permissa et nefaria deinceps licentia repellatur. Et cetera. Dat. VIIII kal. dec. Constantio a. VI et caes. II conss. (353 nov. 23).

 

CTh.16.10.6

Idem a. et Iulianus caes. Poena capitis subiugari praecipimus eos, quos operam sacrificiis dare vel colere simulacra constiterit. Dat. XI kal. mart. Mediolano Constantio a. VIII et Iuliano caes. conss. (356 febr. 19).

 

CTh.16.10.7

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro praefecto praetorio. Si qui vetitis sacrificiis diurnis nocturnisque velut vesanus ac sacrilegus, incertorum consultorem se inmerserit fanumque sibi aut templum ad huiuscemodi sceleris executionem adsumendum crediderit vel putaverit adeundum, proscriptione se noverit subiugandum, cum nos iusta institutione moneamus castis deum precibus excolendum, non diris carminibus profanandum. Dat. XII kal. ian. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 dec. 21).

 

CTh.16.10.8

Idem aaa. Palladio duci Osdroenae. Aedem olim frequentiae dedicatam coetui et iam populo quoque communem, in qua simulacra feruntur posita artis pretio quam divinitate metienda iugiter patere publici consilii auctoritate decernimus neque huic rei obreptivum officere sinimus oraculum. Ut conventu urbis et frequenti coetu videatur, experientia tua omni votorum celebritate servata auctoritate nostri ita patere templum permittat oraculi, ne illic prohibitorum usus sacrificiorum huius occasione aditus permissus esse credatur. Dat. prid. kal. dec. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 nov. 30).

 

CTh.16.10.9

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ne quis mortalium ita faciendi sacrificii sumat audaciam, ut inspectione iecoris extorumque praesagio vanae spem promissionis accipiat vel, quod est deterius, futura sub execrabili consultatione cognoscat. Acerbioris etenim inminebit supplicii cruciatus eis, qui contra vetitum praesentium vel futurarum rerum explorare temptaverint veritatem. Dat. VIII kal. iun. Constantinopoli Arcadio a. I et Bautone v. c. conss. (385 mai. 25).

 

CTh.16.10.10

Idem aaa. ad Albinum praefectum praetorio. Nemo se hostiis polluat, nemo insontem victimam caedat, nemo delubra adeat, templa perlustret et mortali opere formata simulacra suspiciat, ne divinis adque humanis sanctionibus reus fiat. Iudices quoque haec forma contineat, ut, si quis profano ritui deditus templum uspiam vel in itinere vel in urbe adoraturus intraverit, quindecim pondo auri ipse protinus inferre cogatur nec non officium eius parem summam simili maturitate dissolvat, si non et obstiterit iudici et confestim publica adtestatione rettulerit. Consulares senas, officia eorum simili modo, correctores et praesides quaternas, apparitiones illorum similem normam aequali sorte dissolvant. Dat. VI kal. mart. Mediolano Tatiano et Symmacho conss. (391 febr. 24).

 

CTh.16.10.11

Idem aaa. Evagrio praefecto Augustali et Romano comiti Aegypti. Nulli sacrificandi tribuatur potestas, nemo templa circumeat, nemo delubra suspiciat. Interclusos sibi nostrae legis obstaculo profanos aditus recognoscant adeo, ut, si qui vel de diis aliquid contra vetitum sacrisque molietur, nullis exuendum se indulgentiis recognoscat. Iudex quoque si quis tempore administrationis suae fretus privilegio potestatis polluta loca sacrilegus temerator intraverit, quindecim auri pondo, officium vero eius, nisi collatis viribus obviarit, parem summam aerario nostro inferre cogatur. Dat. XVI kal. iul. Aquileiae Tatiano et Symmacho conss. (391 iun. 16).

 

CTh.16.10.12pr.

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. ad Rufinum praefectum praetorio. Nullus omnino ex quolibet genere ordine hominum dignitatum vel in potestate positus vel honore perfunctus, sive potens sorte nascendi seu humilis genere condicione ortuna in nullo penitus loco, in nulla urbe sensu carentibus simulacris vel insontem victimam caedat vel secretiore piaculo larem igne, mero genium, penates odore veneratus accendat lumina, imponat tura, serta suspendat. (392 nov. 8).

CTh.16.10.12.1

Quod si quispiam immolare hostiam sacrificaturus audebit aut spirantia exta consulere, ad exemplum maiestatis reus licita cunctis accusatione delatus excipiat sententiam competentem, etiamsi nihil contra salutem principum aut de salute quaesierit. Sufficit enim ad criminis molem naturae ipsius leges velle rescindere, illicita perscrutari, occulta recludere, interdicta temptare, finem quaerere salutis alienae, spem alieni interitus polliceri. (392 nov. 8).

CTh.16.10.12.2

Si quis vero mortali opere facta et aevum passura simulacra imposito ture venerabitur ac ridiculo exemplo, metuens subito quae ipse simulaverit, vel redimita vittis arbore vel erecta effossis ara cespitibus, vanas imagines, humiliore licet muneris praemio, tamen plena religionis iniuria honorare temptaverit, is utpote violatae religionis reus ea domo seu possessione multabitur, in qua eum gentilicia constiterit superstitione famulatum. Namque omnia loca, quae turis constiterit vapore fumasse, si tamen ea in iure fuisse turificantium probabuntur, fisco nostro adsocianda censemus. (392 nov. 8).

CTh.16.10.12.3

Sin vero in templis fanisve publicis aut in aedibus agrisve alienis tale quispiam sacrificandi genus exercere temptaverit, si ignorante domino usurpata constiterit, viginti quinque libras auri multae nomine cogetur inferre, coniventem vero huic sceleri par ac sacrificantem poena retinebit. (392 nov. 8).

CTh.16.10.12.4

Quod quidem ita per iudices ac defensores et curiales singularum urbium volumus custodiri, ut ilico per hos comperta in iudicium deferantur, per illos delata plectantur. Si quid autem ii tegendum gratia aut incuria praetermittendum esse crediderint, commotioni iudiciariae, subiacebunt; illi vero moniti si vindictam dissimulatione distulerint, triginta librarum auri dispendio multabuntur, officiis quoque eorum damno parili subiugandis. Dat. VI id. nov. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 nov. 8).

 

CTh.16.10.13pr.

Impp. Arcadius et Honorius aa. Rufino praefecto praetorio. Statuimus nullum ad fanum vel quodlibet templum habere quempiam licentiam accedendi vel abominanda sacrificia celebrandi quolibet loco vel tempore. Igitur universi, qui a catholicae religionis dogmate deviare contendunt, ea, quae nuper decrevimus, properent custodire et quae olim constituta sunt vel de haereticis vel de paganis, non audeant praeterire, scituri, quidquid divi genitoris nostri legibus est in ipsos vel supplicii vel dispendii constitutum, nunc acrius exsequendum. Sciant autem moderatores provinciarum nostrarum et his apparitio obsecundans, primates etiam civitatum, defensores nec non et curiales, procuratores possessionum nostrarum, in quibus sine timore dispendii coetus illicitos haereticos inire comperimus, eo, quod fisco sociari non possunt, quippe ad eius dominium pertinentes, si quid adversus scita nostra temptatum non fuerit vindicatum adque in vestigio ipso punitum, omnibus se detrimentis et suppliciis subiugandos, quae scitis sunt veteribus constituta. (395 aug. 7).

CTh.16.10.13.1

Speciatim vero hac lege in moderatores austeriora sancimus et decernimus: namque his non custoditis omni industria adque cautela non solum hanc multam, quae in ipsos constituta est, exerceri, verum etiam quae in eos praefinita est qui commissi videntur auctores, nec his tamen remissa, quibus ob contumaciam suam iuste est irrogata. (395 aug. 7).

CTh.16.10.13.2

Insuper capitali supplicio iudicamus officia coercenda, quae statuta neglexerint. Dat. VII id. aug. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 aug. 7).

 

CTh.16.10.14

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Privilegia si qua concessa sunt antiquo iure sacerdotibus ministris praefectis hierofantis sacrorum sive quolibet alio nomine nuncupantur, penitus aboleantur nec gratulentur se privilegio esse munitos, quorum professio per legem cognoscitur esse damnata. Dat. VII id. dec. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 dec. 7).

 

CTh.16.10.15

Idem aa. Macrobio vicario Hispaniarum et Procliano vicario quinque provinciarum. Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta servari. Ac ne sibi aliqua auctoritate blandiantur, qui ea conantur evertere, si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur. Erutae huiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur, si illicitis evectiones aut suo aut alieno nomine potuerint demonstrare, quas oblatas ad nos mitti decernimus. Qui vero talibus cursum praebuerint, binas auri libras inferre cogantur. Dat. IIII kal. feb. Ravennae Theodoro v. c. cons. (399 ian. 29).

 

CTh.16.10.16

Idem aa. ad Eutychianum praefectum praetorio. Si qua in agris templa sunt, sine turba ac tumultu diruantur. His enim deiectis atque sublatis omnis superstitioni materia consumetur. Dat. VI id. iul.; proposita Damasco Theodoro v. c. cons. (399 iul. 10).

 

CTh.16.10.17

Idem aa. Apollodoro proconsuli Africae. Ut profanos ritus iam salubri lege submovimus, ita festos conventus civium et communem omnium laetitiam non patimur submoveri. Unde absque ullo sacrificio atque ulla superstitione damnabili exhiberi populo voluptates secundum veterem consuetudinem, iniri etiam festa convivia, si quando exigunt publica vota, decernimus. Dat. XIII kal. sept. Patavi Theodoro v. c. cons. (399 aug. 20).

 

CTh.16.10.18

Idem aa. Apollodoro proconsuli Africae. Aedes illicitis rebus vacuas nostrarum beneficio sanctionum ne quis conetur evertere. Decernimus enim, ut aedificiorum quidem sit integer status, si quis vero in sacrificio fuerit deprehensus, in eum legibus vindicetur, depositis sub officio idolis disceptatione habita, quibus etiam nunc patuerit cultum vanae superstitionis impendi. Dat. XIII kal. sept. Patavi Theodoro v. c. cons. (399 aug. 20).

 

CTh.16.10.19pr.

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Curtio praefecto praetorio. Post alia: templorum detrahantur annonae et rem annonariam iuvent expensis devotissimorum militum profuturae. (408 [407] nov. 15).

CTh.16.10.19.1

Simulacra, si qua etiamnunc in templis fanisque consistunt et quae alicubi ritum vel acceperunt vel accipiunt paganorum, suis sedibus evellantur, cum hoc repetita sciamus saepius sanctione decretum. (408 [407] nov. 15).

CTh.16.10.19.2

Aedificia ipsa templorum, quae in civitatibus vel oppidis vel extra oppida sunt, ad usum publicum vindicentur. Arae locis omnibus destruantur omniaque templa in possessionibus nostris ad usus adcommodos transferantur; domini destruere cogantur. (408 [407] nov. 15).

CTh.16.10.19.3

Non liceat omnino in honorem sacrilegi ritus funestioribus locis exercere convivia vel quicquam sollemnitatis agitare. Episcopis quoque locorum haec ipsa prohibendi ecclesiasticae manus tribuimus facultatem; iudices autem viginti librarum auri poena constringimus et pari forma officia eorum, si haec eorum fuerint dissimulatione neglecta. Dat. XVII kal. dec. Romae Basso et Philippo conss. (408 [407] nov. 15).

 

CTh.16.10.20pr.

Impp. Honorius et Theodosius aa. Sacerdotales paganae superstitionis competenti coercitioni subiacere praecipimus, nisi intra diem kalendarum novembrium de Karthagine decedentes ad civitates redierint genitales, ita ut simili quoque censurae per totam Africam sacerdotales obnoxii teneantur, nisi de Metropolitanis urbibus discesserint et remearint ad proprias civitates. (415 aug. 30).

CTh.16.10.20.1

Omnia etiam loca, quae sacris error veterum deputavit, secundum divi Gratiani constituta nostrae rei iubemus sociari ita ut ex eo tempore, quo inhibitus est publicus sumptus superstitioni deterrimae exhiberi, fructus ab incubatoribus exigantur, quod autem ex eo iure ubicumque ad singulas quasque personas vel praecedentium principum largitas vel nostra maiestas voluit pervenire, id in eorum patrimoniis aeterna firmitate perduret. Quod non tam per Africam quam per omnes regiones in nostro orbe positas custodiri decernimus. (415 aug. 30).

CTh.16.10.20.2

Ea autem, quae multiplicibus constitutis ad venerabilem ecclesiam voluimus pertinere, christiana sibi merito religio vindicabit, ita ut omnis expensa illius temporis ad superstitionem pertinens, quae iure damnata est, omniaque loca, quae frediani, quae dendrophori, quae singula quaeque nomina et professiones gentiliciae tenuerunt epulis vel sumptibus deputata, possint hoc errore submoto compendia nostrae domus sublevare. (415 aug. 30).

CTh.16.10.20.3

Sane si quondam consecrata sacrificiis deceptionem hominum praestiterunt, ab usibus lavacrorum vel publicis affectibus separentur, ne illecebram errantibus praestent. (415 aug. 30).

CTh.16.10.20.4

Chiliarchas insuper et centonarios vel qui sibi plebis distributionem usurpare dicuntur censuimus removendos, ita ut capitalem sententiam non evadat, si quis aut volens ad huiusmodi nomen accesserit aut passus fuerit vel invitum se huiusmodi praesumptioni atque invidiae deputari. Dat. III kal. sept. Ravennae Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 aug. 30).

 

CTh.16.10.21

Idem aa. Aureliano praefecto praetorio II. Post alia: qui profano pagani ritus errore seu crimine polluuntur, hoc est gentiles, nec ad militiam admittantur nec administratoris vel iudicis honore decorentur. Dat. VII id. dec. d. n. Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 dec. 7).

 

CTh.16.10.22

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Post alia: paganos qui supersunt, quamquam iam nullos esse credamus, promulgatarum ....iam dudum praescripta compescant. Et cetera. Dat. V id. april. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 apr. 9).

 

CTh.16.10.23

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Post alia: paganos qui supersunt, si aliquando in execrandis daemonum sacrificiis fuerint comprehensi, quamvis capitali poena subdi debuerint, bonorum proscriptio ac exilium cohercebit. Dat. VI id. iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 iun. 8).

 

CTh.16.10.24pr.

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Post alia: manichaeos illosque, quos pepyzitas vocant, nec non et eos, qui omnibus haereticis hac una sunt persuasione peiores, quod in venerabili die paschae ab omnibus dissentiunt, si in eadem amentia perseverant, eadem poena multamus, bonorum proscriptione atque exilio. (423 iun. 8).

CTh.16.10.24.1

Sed hoc christianis, qui vel vere sunt vel esse dicuntur, specialiter demandamus, ut iudaeis ac paganis in quiete degentibus nihilque temptantibus turbulentum legibusque contrarium non audeant manus inferre religionis auctoritate abusi. Nam si contra securos fuerint violenti vel eorum bona diripuerint, non ea sola quae abstulerint, sed conventi in triplum et quadruplum quae rapuerint restituere compellantur. Rectores etiam provinciarum et officia et provinciales cognoscant se, si fieri permiserint, ut eos qui fecerint puniendos. Dat. VI id. iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 iun. 8).

 

CTh.16.10.25

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio. Omnibus sceleratae mentis paganae exsecrandis hostiarum immolationibus damnandisque sacrificiis ceterisque antiquiorum sanctionum auctoritate prohibitis interdicimus cunctaque eorum fana templa delubra, si qua etiam nunc restant integra, praecepto magistratuum destrui collocationeque venerandae christianae religionis signi expiari praecipimus, scientibus universis, si quem huic legi aput competentem iudicem idoneis probationibus illusisse constiterit, eum morte esse multandum. Dat. XVIII kal. dec. Constantinopoli Theodosio XV et Valentiniano IIII aa. conss. (435 nov. 14).


CTh.16.11.0. De religione


CTh.16.11.1 [=brev.16.5.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Apollodoro proconsuli Africae. Quoties de religione agitur, episcopos convenit agitare; ceteras vero causas, quae ad ordinarios cognitores vel ad usum publici iuris pertinent, legibus oportet audiri. Dat. XIII. kal. sept. Patavio, Theodoro v. c. cos.

Haec lex interpretatione non indiget.

 

CTh.16.11.2

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Diotimo proconsuli Africae. Edictum, quod de unitate per Africanas regiones clementia nostra direxit, per diversa proponi volumus, ut omnibus innotescat dei omnipotentis unam et veram fidem catholicam, quam recta credulitas confitetur, esse retinendam. Dat. III non. mart. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 mart. 5).

 

CTh.16.11.3

Impp. Honorius et Theodosius aa. Marcellino suo salutem. Ea, quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota integra et inviolata custodiri praecipimus. Dat. prid. id. oct. Ravennae Varane v. c. cons.


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

стоимость вывоза снега - ооо Мегатранс