GESTA SENATUS ROMANI DE THEODOSIANO PUBLICANDO



 

Domino [nostro] Flavio Theodosio Aug(usto) [XIV] et Anicio Achillio Glabrione Fausto v. c. consulibus Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl(ustris), tertio expraefecto urbi, praefectus praetorio et consul ordinarius in domo sua, quae est ad Palmam; Fl(avius) Paulus v. c. et inl. urbis praefectus; Iunius Pomponius Publianus vir spectabilis vicarius urbis aeternae; proceres amplissimusque ordo senatus dum convenisset habuissentque inter se aliquamdiu tractatum, ibi ingressis ex praecepto Anastasio et Martino constitutionariis Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus
praetorio et consul ordinarius dixit:

Aeternorum principum felicitas eo usque procedit augmento, ut ornamentis pacis instruat, quos bellorum sorte defendit. Proximo superiore anno cum felicissimam sacrorum omnium coniunctionem pro devotione comitarer, peractis feliciter nuptiis hanc quoque orbi suo sacratissmus princeps dominus noster Theodosius adicere voluit dignitatem, ut in unum collectis legum praeceptionibus sequenda per orbem sedecim librorum compendio , quos sacratissimo suo nomine voluit consecrari, constitui iuberet. Quam rem aeternus princeps dominus noster Valentinianus devotione socii, affectu filii conprobavit.

Adclamatum est: Nove diserte, vere diserte.

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. .c. et inl., tertio expraefeto urbi, p(raefectus) p(raetori)o et consul ordinarius dixit:

Vocatis igitur me et inl(ustri) viro illius temporis Orientis praefecto singulos codices sua nobis manu divina tradi iussit per orbem sui cum reverentia dirigendos, ita ut inter prima vestrae sublimitatis notioni provisionem suam sacratissimus princeps iuberet offerri. In manu est acceptus codex utriusque principis praeceptione directus. Constitutionarii praesentes sunt: si placet amplitudini vestrae, has ipsas leges, quibus hoc idem fieri iusserunt, amplitudo vestra relegi sibi iubeat, ut consultissimis aeternorum princi-
pum praeceptis consentanea devotione pareamus.

Acclamatum est: Aequum est, placet, placet.

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus p(raetori)o et consul ordinarius legit ex codice Theodosiano, libro primo, sub titulo 'de constitutionibus principum et edictis':

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum. Ad similitudinem Gregoriani atque Hermogeniani codicis cunctas colligi constitutiones decernimus, quas Constantinus inclitus et post eum divi principes nosque tulimus, edictorum viribus aut sacra generalitate subnixas. Et primum tituli, quae negotiorum sunt certa vocabula, separandi ita sunt, ut, si capitulis diversis expressis ad plures titulos constitutio una pertineat, quod ubique aptum est, collocetur; dein, quod in utramque dici partem faciet varietas, lectionum probetur ordine non solum reputatis consulibus et tempore quaesito imperii, sed ipsius etiam compositione operis validiora esse, quae sunt posteriora, monstrante; post haec, ut constitutionum ipsa etiam verba, quae ad rem pertinent, reserventur, praetermissis illis, quae sanciendae rei non ex ipsa necessitate adiuncta sunt. Sed cum simplicius iustiusque sit praetermissis eis, quas posteriores infirmant, explicari solas, quas valere conveniet, hunc quidem codicem et priores diligentioribus compositos cognoscamus, quorumscholasticae intentioni tribuitur nosse etiam illa, quae mandata silentio in desuetudinemabierunt, pro sui tantum temporis negotiis valitura. Ex his autem tribus codicibus, et persingulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis, eorundem opera, quitertium ordinabunt, noster erit alius, qui nullum errorem, nullas patietur ambages, quinostro nomine nuncupatus sequenda omnibus vitandaque monstrabit. Ad tanticonsummationem operis et contexendos codices -- quorum primus omni generalium constitutionum diversitate collecta nullaque extra se, quam iam proferri liceat, praetermissa inanem verborum copiam recusabit, alter omni iuris diversitate exclusa magisterium vitae suscipiet -- deligendi viri sunt singularis fidei, limatioris ingenii; qui, cum primum codicemnostrae scientiae et publicae auctoritati obtulerint, adgredientur alium, donec dignuseditione fuerit, pertractandum. Electos vestra amplitudo cognoscat: Antiochum virum inl(ustrem), exquaestore et praefectum elegimus; Antiochum virum in(lustrem) quaestorem sacri palatii; Theodorum virum spectabilem comitem et magistrum memoriae; Eudicium et Eusebium viros spectabiles magistros scriniorum; Iohannem vir(um) spectabilem excomite nostri sacrarii; Comazontem atque Eubulum viros spectabiles ex magistris scriniorum, et Apellem virum disertissimum scholasticum. Hos a nostra perennitate electos eruditissimum quemque adhibituros esse confidimus, ut communi studio vitae ratione deprehensa iura excludantur fallacia. In futurum autem, si quid promulgari placuerit, ita in coniunctissimi parte alia valebit imperii, ut non fide dubia nec privata adsertione nitatur, sed ex qua parte fuerit constitutum, cum sacris transmittatur adfatibus in alterius quoque recipiendum scriniis et cum edictorum sollemnitate vulgandum. Missum enim suscipi et indubitanter optinere conveniet, emendandi vel revocandi potestate nostrae clementiae reservata. Declarari autem invicem oportebit nec admittenda aliter, et cetera. Dat. VII kal. april. Constantinopoli Florentio et Dionysio conss.

Adclamatum est: Augusti Augustorum, maximi Augustorum. Dictum VIII.
Deus vos nobis dedit, deus vos nobis servet. Dictum XXVII.
Romani imperatores et pii felices, multis annis imperetis. Dictum XXII.
Bono generis humani, bono senatus, boni rei publicae, bono omnium. Dictum XXIIII.
Spes in vobis, salus in nobis. Dictum XXVI.
Ut vivere delectet Augustos nostros semper. Dictum XXII.
Orbe placato praesentes triumphetis. Dictum XXIIII.
Haec sunt vota senatus, haec sunt vota populi Romani. Dictum X.
Liberis cariores, parentibus cariores. Dictum XVI.
Extinctores delatorum, extinctores calumniarum. Dictum XXVIII.
Per vos honores, per vos patrimonia, per vos omnia. Dictum XXVIII.
Per vos arma, per vos iura. Dictum XX.
Dispositioni vestrae gratias agimus. Dictum XXIII.
Constitutionum ambiguum removistis. Dictum XXIII.
Pii imperatores sic consulunt. Dictum XXVI.
Causis consulitis, quieti consulitis. Dictum XXV.
Plures codices fiant habendi officiis. Dictum X.
In scriniis publicis sub signaculis habeantur. Dictum XX.
Ne interpolentur constituta, plures codices fiant. Dictum XXV.
Ne constituta interpolentur, omnes codices litteris conscribantur. Dictum XVIII.
Huic codici, qui faciendus a constitutionariis, notae iuris non adscribantur. Dictum XII.
Codices in scriniis habendi sumptu publico fiant, rogamus. Dictum XVI.
Fauste, aveas. Dictum XVII.
Bis consulem te. Dictum XV.
Omnia explicas, neminem laedis. Dictum XV.
Codices conscripti ad provincias dirigantur. [Dictum] XI.
Tantorum beneficiorum dignus perlator. Dictum X.
Paule, aveas. Dictum XII.
Consulem te. Dictum XI.
Ut in scriniis publicis habeantur, rogamus. Dictum XV.
Ad curam pertineat praefecturae. Dictum XII.
Singuli praefecti signacula sua adhibeant. Dictum XV.
In officiis suis singulos codices habeant. Dictum XII.
Ut ad preces nullae leges promulgentur, rogamus. Dictum XXI.
Aeti, aveas. Dictum XV.
Ter consulem te. Dictum XIII.
Excubiis tuis salvi et securi sumus. Dictum XII.
Excubiis tuis, laboribus tuis. Dictum XV.
Fauste, aveas. Dictum XIII.
Bis consulem te. Dictum X.
Desideria senatus ut suggeras, rogamus. Dictum XX.
Conservator legum, conservator decretorum. Dictum XVI.
His subreptionibus possessorum ius omne confunditur. Dictum XVII.

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus p(raetori)o et consul ord(inarius) d(ixit): Quae lecta sunt sui cum veneratione, gestis adhaerebunt et addentur. Hanc quoque partem inter beneficia aeternorum principum
numero, quod per me magnitudini vestrae ea, quae pro legibus suis statuere dignati sunt, intimarunt.

Adclamatum est: Fauste, aveas. Dictum XVI.
Bis te consulem. Dictum X.
Consuli oraculi. Dictum XIII.

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus p(raetori)o et consul ord(inarius) d(ixit): Erit nunc meae diligentiae secundum dominorum praecepta et desideria culminis vestri, ut hic codex fide spectabilis viri Veroniciani, quem amplitudinis vestrae mecum consensus elegit, nec non et fide Anastasii et Martini constitutionariorum, quos iam dudum huic officio inservire praeter culpam probamus, per tria corpora transcribatur, ut hoc quem detuli in officio praetoriani apicis remanente paris fidei viri magnifici praefecti urbi scrinia alterum teneant, tertium vero constitutionarii sua fide et periculo apud se edendum populis retinere iubeantur, ita ut nisi a constitutionariis ex hoc corpore eorundem manu conscripta exemplaria non edantur. Si quidem erit meae diligentiae etiam illam tractare partem, ut conscriptus per hos alius codex ad Africam provinciam pari devotione dirigatur, ut illic quoque paris fidei forma servetur.

Adclamatum est: Fauste, aveas. Dictum XVI.
Bis consulem te. Dictum XV.
Omnium virtutum viro. Dictum X.

Et alia manu: Fl(avius) Laurentius exceptor amplissimi senatus edidi sub d(ie) VIII k. Ian.

Domini [nostri] imp. Caesares Flavio Anastasio et Hilario Martino. Quantum consulente viro inl(ustri) Fausto praefecto praetorio numinibus nostris subdita senatus amplissimi gesta testantur, vidimus id, quod invictissimus princeps inter clementiae
nostrae in custodiendi Theodosiani codicis observatione praecepit, a senatu diligentia maiore munitum, ut hi ad edenda exemplaria haberent tantum licentiam contributam, quos manebat periculum, si quid edita falsitatis habuissent. Et ideo vir inl. p(raefectus) u(rbi), parens amicusque noster, ad cuius diligentiam pertinet observare diligentius, quod pro omnium cautela decrevit senatus, sciet vobis licentiam in edendis examplaribus contributam, confectionem quoque memorati corporis vestro tantum periculo procurandam, nec habeant vel de editione vel de confectione commercium, cum ad vos certum sit
redundare de falsitate discrimen, interminatione multae precibus comprehensae et sacrilegii poena constringi tam cognitionale officium quam eos, qui nostris minime paruerunt constitutis, omni obreptione cessante. Dat. X. k. ian. Romae Maximo II et Paterio vv. cc. conss.


adipex-p