SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE
LIBER PRIMUS


SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE

 LIBER PRIMUS 

 LIBER SECUNDUS 

 LIBER TERTIUS 

 LIBER QUARTUS 

 LIBER QUINTUS 

 PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO 
 LIBER PRIMUS  LIBER SECUNDUS  LIBER TERTIUS  LIBER QUARTUS  LIBER QUINTUS 


1 2 3 4 5 6a 6b 7 8 9 10 11 12 13a 13b 14 15 16 17 18 19 20 21




1.1.0. De pactis et conventis.


1.1.1

De his rebus pacisci possumus, de quibus transigere licet: ex his enim pacti obligatio solummodo nascitur.

1.1.2

In bonae fidei contractibus pactum conventum alio pacto dissolvitur, et licet exceptionem pariat, replicatione tamen excluditur.

1.1.3

Pacto convento aquiliana stipulatio subici solet. Sed consultius est huic poenam quoque subiungere, quia rescisso quoquo modo pacto poena ex stipulatu peti potest.

1.1.4

Neque contra leges neque contra bonos mores pacisci possumus.

1.1.4a

Pactum contra ius aut constitutiones aut senatus consulta interpositum nihil momenti habet.

1.1.5

De rebus litigiosis et convenire et transigere possumus.

1.1.5a

Post rem iudicatam pactum, nisi donationis causa interponatur, servari non potest.

1.1.6

Functio dotis pacto mutari non potest, quia privata conventio iuri publico nihil derogat.

1.1.7

De criminibus propter infamiam nemo cum adversario pacisci potest.

1.1a.1

Consiliario eo tempore quo adsidet negotia tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur.

1.1a.2

Filii libertorum libertorumque liberti paterni et patroni manumissoris domicilium aut originem sequuntur.

1.1a.3

Vidua mulier amissi mariti domicilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis intervenientibus nuptiis permutatur.

1.1a.4

Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua voluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubique muneribus adstringuntur.

1.1a.5

Relegatus in eo loco, in quem relegatus est, interim necessarium domicilium habet.

1.1a.6

Senator ordine motus ad originalem patriam, nisi hoc specialiter impetraverit, non restituitur.

1.1a.7

Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati nataeve, itemque nepotes pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet municipalem retineant dignitatem.

1.1a.8

Senatores, qui liberum commeatum, id est ubi velint morandi arbitrium impetraverunt, domicilium in urbe retinent.

1.1a.9

Qui fenus exercent, omnibus patrimonii intributionibus fungi debent, etsi possessionem non habeant.

1.1a.10

Honores et munera non ordinatione, sed potioribus quibusque iniungenda sunt.

1.1a.11

Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur, ab honoribus civilibus, non etiam a muneribus excusantur.

1.1a.12

Is, qui non sit decurio, duumviratu vel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi prohibentur.

1.1a.13

Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si contrariam voluntatem vel apud acta praesidis vel apud ipsum ordinem vel quo alio modo contestatus sit.

1.1a.14

Aestimationem honoris aut muneris in pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt.

1.1a.15

Qui pro honore pecuniam promisit, si solvere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est.

1.1a.16

Invitus filius pro patre rem publicam salvam fore cavere non cogitur.

1.1a.17

Defensionem rei publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet.

1.1a.18

Ab his oneribus, quae possessionibus vel patrimonio indicuntur, nulla privilegia praestant vacationem.

1.1a.19

Corpus mensurarum frumenti iuxta annonam urbis habet vacationem; in provinciis non item.

1.1a.20

Angariorum praestatio et recipiendi hospitis necessitas et militi et liberalium artium professoribus inter cetera remissa sunt.

1.1a.21

Auctis post appellationem medio tempore facultatibus paupertatis obtentu non excusantur.

1.1a.22

Defensores rei publicae ab honoribus et muneribus eodem tempore vacant.

1.1a.23

Legato, qui publicum negotium tuitus sit, intra tempora vacationis praestituta rursum eiusdem negotii defensio mandari non potest.

1.1a.24

Comites praesidum et proconsulum procuratorumve caesaris a muneribus vel honoribus et tutelis vacant.

1.1a.25

Legatus antequam officio legationis functus sit, in rem suam nihil agere potest, exceptis his quae ad iniuriam eius vel damnum parata sunt.

1.1a.26

Si quis in munere legationis, antequam ad patriam reverteretur, decessit, sumptus qui proficiscenti sunt dati non restituuntur.

1.1a.27

Decuriones pretio viliori frumentum, quod annona temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi.

1.1a.28

Nisi ad opus novum pecunia specialiter legata sit, vetera ex hac reficienda sunt.

1.1a.29

Ad curatoris rei publicae officium spectat, ut dirutae domus a dominis extruantur.

1.1a.30

Domum sumptu publico extructam, si dominus ad tempus pecuniam impensam cum usuris restituere noluerit, iure eam res publica distrahit.

1.1b.1

Parentes naturales in ius vocare nemo potest: una est enim omnibus parentibus servanda reverentia.

1.1b.2

Ingratus libertus est, qui patrono obsequium non praestat, vel res eius filiorumve tutelam administrare detractat.


1.2.0. De procuratoribus et cognitoribus.


1.2.1

Omnes infames, qui postulare prohibentur, cognitores fieri non posse etiam volentibus adversariis.

1.2.2

Femina in rem suam cognitoriam operam suscipere non prohibetur.

1.2.3

In rem suam cognitor procuratorve ille fieri potest, qui pro omnibus postulat.

1.2.4

Actio iudicati non solum in dominum aut domino, sed etiam heredi et in heredem datur.


1.3.0. De procuratoribus.


1.3.1

Mandari potest procuratio praesenti et nudis verbis et per litteras et per nuntium et apud acta praesidis et magistratus.

1.3.2

Procurator aut ad litem aut ad omne negotium aut ad partem negotii aut ad res administrandas datur.

1.3.3

Voluntarius procurator, qui se negotiis alienis offert, rem ratam dominum habiturum cavere debet.

1.3.4

Cum quo agitur suo nomine, si in rem actio est, pro praede litis et vindiciarum adversario satisdare cogitur aut iudicatum solvi ..... Si in personam sit actio, d..... in rem pro praede litis et vindiciarum .....

1.3.5

Actoris procurator non solum absentem defendere, sed et rem ratam dominum habiturum satisdare cogitur.

1.3.6

Procurator antequam ..... accipere iudicium .....

1.3.7

Petitoris procurator rem ratam dominum habiturum desiderante adversario satisdare cogendus est, quia nemo in re aliena idoneus est sine satisdatione.

1.3.8

Si satis non det procurator absentis, actio ei absentis nomine non datur.

1.3.9

Actoris procurator non in rem suam datus propter impensas quas in litem fecit potest desiderare, ut sibi ex iudicatione satis fiat, si dominus litis solvendo non sit.

1.3.10

Absens reus causas absentiae per procuratorem reddere potest.


1.4.0. De negotiis gestis.


1.4.1

Qui negotia aliena gerit, et bonam fidem et exacpraestare tam diligentiam rebus eius pro quo intervenit praestare debet.

1.4.2

Tutor post finitam tutelam si in administratione duret, actione negotiorum gestorum pupillo vel curatori eius tenebitur.

1.4.2a

Litis contestatae tempore quaeri solet, an pupillus, cuius sine tutoris auctoritate negotia gesta sunt, locupletior sit ex ea re factus, cuius patitur actionem.

1.4.3

Si pecuniae quis negotium gerat, usuras quoque totius temporis praestare cogitur et periculum eorum nominum quibus collocavit agnoscere, si litis tempore solvendo non sint: hoc enim in bonae fidei iudiciis servari convenit.

1.4.4

Mater, quae filiorum suorum rebus intervenit, actione negotiorum gestorum et ipsis et eorum tutoribus tenebitur.

1.4.5

Filius familias vel servus si negotium alicuius gerant, in patrem dominumve peculio tenus actio dabitur.

1.4.6

Si pater vel dominus servo vel filio familias negotia aliena agenda commiserit, in solidum tenebitur.

1.4.7

Pater si emancipati filii res sine ulla exceptione a se donatas administravit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur.

1.4.8

Qui, cum tutor curatorve non esset, pro tutore curatoreve res pupilli adultive administravit, actione negotiorum gestorum pro tutore curatoreve tenebitur.

1.4.9

Actio negotiorum gestorum illi datur, cuius interest hoc iudicio experiri.

1.4.10

Nec refert directa quis an utili actione agat vel conveniatur, quia in extraordinariis iudiciis, ubi conceptio formularum non observatur, haec subtilitas supervacua est, maxime cum utraque actio eiusdem potestatis est eundemque habet effectum.


1.5.0. De calumniatoribus.


1.5.1

Calumniosus est qui sciens prudensque per fraudem negotium alicui comparat.

1.5.2

Et in privatis et in publicis iudiciis omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur.


1.6a.0. De fugitivis.


1.6a.1

Servus a fugitivario comparatus intra decem annos manumitti contra prioris domini voluntatem non potest.

1.6a.2

Contra decretum amplissimi ordinis fugitivum in fuga constitutum nec emere nec vendere permissum est, inrogata poena in utrumque sestertiorum d milium.

1.6a.3

Limenarchae et stationarii fugitivos deprehensos recte in custodiam retinent.

1.6a.4

Magistratus municipales ad officium praesidis provinciae vel proconsulis comprehensos fugitivos recte transmittunt.

1.6a.5

Fugitivi in fundis fiscalibus quaeri et comprehendi possunt.

1.6a.6

Fugitivi, qui a domino non agnoscuntur, per officium praefecti vigilum distrahuntur.

1.6a.7

Intra triennium venditionis agniti fugitivi emptor pretium a fisco recipere potest.


1.6b.0. De reis institutis.


1.6b.1

De his criminibus, de quibus quis absolutus est, ab eo qui accusavit refricari accusatio non potest.

1.6b.1a

Ab accusatione destitit qui cum adversario suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus.

1.6b.1b

Animo ab accusatione destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit.

1.6b.1c

Destitisse videtur, qui intra praefinitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit.

1.6b.1d

Nuntiatores, qui per notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur.

1.6b.1e

Calumniae causa puniuntur, qui in fraudem alicuius librum vel testimonium aliudve quid conquisisse vel scripsisse vel in iudicium protulisse dicuntur.

1.6b.2

Filius accusatoris si hoc crimen, quod pater intendit, post liberatum reum persequi velit, ab accusatione removendus est.

1.6b.3

Crimen, in quo alius destitit vel victus discessit, alius obicere non prohibetur.

1.6b.4

Delator non est, qui protegendae causae suae gratia aliquid ad fiscum nuntiat.


1.7.0. De integri restitutione.


1.7.1

Integri restitutio est redintegrandae rei vel causae actio.

1.7.2

Integri restitutionem praetor tribuit ex his causis, quae per metum dolum et status permutationem et iustum errorem et absentiam necessariam et infirmitatem aetatis gesta esse dicuntur.

1.7.3

Integri restitutio plus quam semel non est decernenda: ideoque causa cognita decernitur.

1.7.4

Integri restitutio aut in rem competit aut in personam. In rem actio competit, ut res ipsa qua de agitur revocetur; in personam aut quadrupli poena intra annum vel simpli post annum peti potest.

1.7.5

Si aliquis, ut se de vi latronum vel hostium vel populi liberaret, aliquid mancipavit vel promisit, ad metum non pertinet: mercedem enim depulsi metus tribuit.

1.7.6

Servus per metum mancipatus quidquid quaesierit vel stipulatus sit, ei adquirit qui vim passus est.

1.7.7

Vis est maior rei impetus, qui repelli non potest.

1.7.8

Qui quem in domo inclusit, ut sibi rem manciparet aut promitteret, extorsisse mancipationem videtur.

1.7.9

Qui quem ferro vinxit, ut sibi aliquid traderet vel venderet, vim intulisse videtur.

1.7.10

Qui in carcerem quem detrusit, ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius est momenti.


1.8.0. De dolo.


1.8.1

Dolus est, cum aliud agitur, aliud simulatur.

1.8.2

Qui dolum aut metum adhibuit, ut res ad alium transiret, uterque de vi et dolo actione tenebitur.


1.9.0. De minoribus viginti et quinque annorum.


1.9.1

Minor viginti et quinque annorum si aliquod flagitium admiserit, quod ad publicam coercitionem spectet, ob hoc in integrum restitui non potest.

1.9.2

Qui minori mandavit, ut negotia sua agat, ex eius persona in integrum restitui non potest, nisi minor sua sponte negotiis eius intervenerit.

1.9.3

Si maior effectus rem, quam minor egit, pacto vel silentio comprobavit, adversus hoc quoque in integrum restitui frustra desiderat.

1.9.4

Si minor minori heres existat, ex sua persona, non ex defuncti in integrum restitui potest.

1.9.4a

Si minor viginti quinque annis filio familias minori pecuniam credidit, melior est causa consumentis, nisi locupletior ex hoc inveniatur litis contestatae tempore is qui accepit.

1.9.4b

Minores si in iudicem compromiserunt et tutore auctore stipulati sunt, integri restitutionem adversus talem obligationem iure desiderant.

1.9.5

Minor se in his, quae fideiussit vel fidepromisit vel spopondit vel mandavit, in integrum restituendo reum principalem non liberat.

1.9.5a

Minor ancillam vendidit: si eam emptor manumiserit, ob hoc in integrum restitui non poterit, sed adversus emptorem quanti sua interest actionem habebit.

1.9.5b

Mulier minor viginti quinque annis si pactione dotis deterior condicio eius fiat et tale pactum inierit, quod numquam maioris aetatis constitutae paciscerentur, atque ideo revocare velit, audienda est.

1.9.6

Qui sciens prudensque se pro minore obligavit, si id consulto consilio fecit, licet minori succurratur, ipsi tamen non succurretur.

1.9.7

Minor adversus emptorem in integrum restitutus pretio restituto fundum recipere potest: fructus enim in compensationem usurarum penes emptorem remanere placuit.

1.9.8

Minor adversus distractiones eorum pignorum et fiduciarum, quas pater obligaverat, si non ita ut oportuit a creditore distractae sint, restitui in integrum potest.

1.9a

Is, qui rei publicae causa afuturus erat, si procuratorem reliquerit, per quem defendi potuit, in integrum volens restitui non auditur.


1.10. De plus petendo.


1.10

Plus petendo causa cadimus aut loco aut summa aut tempore aut qualitate: loco alibi, summa plus, tempore petendo ante tempus, qualitate eiusdem rei speciem meliorem postulantes.


1.11.0. De satisdando.


1.11.1

Quotiens hereditas petitur, satisdatio iure desideratur et, si satis non detur, in petitorem hereditas transfertur: si petitor satisdare noluerit, penes possessorem possessio remanebit: in pari enim causa potior est possessor.

1.11.2

Usufructuarius et de utendo usufructu satisdare debet perinde usurum, ac si ipse pater familias uteretur.


1.12.0. De iudiciis omnibus.


1.12.1

Hi, qui falsa rescriptione usi fuerint, lege cornelia de falsis puniuntur.

1.12.2

Qui falsum nesciens allegavit, falsi poena non tenetur.

1.12.3

In caput domini patronive nec servus nec libertus interrogari potest.

1.12.4

Praegnantes neque torqueri neque damnari nisi post editum partum possunt.

1.12.5

Qui rescriptum a principe falsa allegatione elicuerint, uti eo prohibentur.

1.12.6

Qui de se confessus est, in alium torqueri non potest, ne alienam salutem in dubium deducat, qui de sua desperavit.

1.12.7

Qui sine accusatoribus in custodiam recepti sunt, quaestio de his habenda non est, nisi si aliquibus suspicionibus urgueantur.

1.12.8

Per minorem causam maiori cognitioni praeiudicium fieri non oportet: maior enim quaestio minorem causam ad se trahit.

1.12.9

In crimine adulterii nulla danda dilatio est, nisi ut personae exhibeantur, aut iudex ex qualitate negotii motus hoc causa cognita permiserit.


1.13a.0. De iudicato.


1.13a.1

Qui exhibiturum se aliquem iudicio caverat, mortuo eo pro quo caverat periculo cautionis liberatur.

1.13a.1a

Eum, pro quo quis apud officium cavit, exhibere cogitur. Item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caveat, ad exhibendum tamen cogitur.

1.13a.1b

Acta apud se habita, si partes consentiant et iudex hoc permiserit, potest iubere ea die circumduci, nisi vel negotium vel lis terminata est.

1.13a.1c

De amplianda vel minuenda poena damnatorum post sententiam dictam sine principali auctoritate nihil est statuendum.

1.13a.1d

Contra indefensos minores tutorem vel curatorem non habentes nulla sententia proferenda est.

1.13a.1e

Contra pupillum indefensum eumque qui rei publicae causa abest vel minorem viginti quinque annis propositum peremptorium nihil momenti habet.

1.13a.1f

Is, qui ad maius auditorium vocatus est, si litem inchoatam deseruit, contumax non videtur.

1.13a.1g

Bonis venditis excipiuntur concubina et liberi naturales.

1.13a.1h

Res publica creditrix omnibus chirographariis creditoribus praefertur.

1.13a.2

Filius familias iussu patris manumittere potest, matris non potest.

1.13a.3

In eum, qui album raserit corruperit sustulerit mutaverit quidve aliud propositum edicendi causa turbaverit, extra ordinem punitur.

1.13a.4

Si id quod emptum est neque tradatur neque mancipetur, venditor cogi potest, ut tradat aut mancipet.

1.13a.5

Deteriorem servum facit, qui fugam suaserit et qui furtum, et qui mores eius corpusve corruperit.

1.13a.6

Qui ancillam alienam virginem immaturam corruperit, poena legis aquiliae tenebitur.


1.13b.0. Si hereditas vel quid aliud petatur.*


1.13b.1

In petitione hereditatis ea veniunt, quae defunctus mortis tempore reliquit, vel ea, quae post mortem ante aditam hereditatem ex ea quaesita sunt.

1.13b.2

Possessor hereditatis pretia earum rerum, quas dolo alienavit, cum usuris praestare cogendus est.

1.13b.3

Rerum ex hereditate alienatarum aestimatio in arbitrio petitoris consistit.

1.13b.4

Petitio hereditatis, cuius defunctus litem non erat contestatus, ad heredem non transmittitur.

1.13b.5

Hereditas pro ea parte peti debet, pro qua ad nos pertinet: alioquin plus petendi periculum incurrimus et causam perdimus.

1.13b.6

Qui petit hereditatem, ipse probare debet ad se magis quam ad eum qui possidet sive ex testamento sive ab intestato pertinere.

1.13b.7

Eas res, quas quis iuris sui esse putat, petere potest, ita tamen ut ipsi incumbat necessitas probandi eas ad se pertinere.

1.13b.8

Possessor hereditatis, qui ex ea fructus capere vel possidere neglexit, duplam eorum aestimationem praestare cogetur.

1.13b.9

Ii fructus in restitutione praestandi sunt petitori, quos unusquisque diligens pater familias et honestus colligere potuisset.


1.14.0. De via publica.


1.14.1

Qui viam publicam exaravit, ad munitionem eius solus compellitur.

1.14.1a

Si in agrum vicini viam publicam quis reiecerit, in tantum in eum viae receptae actio dabitur, quanti eius interest, cuius fundo iniuria inrogata est.


1.15.0. Si quadrupes damnum intulerit.


1.15.1

Si quadrupes pauperiem fecerit damnumve dederit quidve depasta sit, in dominum actio datur, ut aut damni aestimationem subeat aut quadrupedem dedat: quod etiam lege pesolania de cane cavetur.

1.15.1a

Si quis saevum canem habens in plateis vel in viis publicis in ligamen diurnis horis non redegerit, quidquid damni fecerit, a domino solvantur.

1.15.1b

Si quis caballum quodve aliud animal habens scabidum ita ambulare permiserit, ut vicinorum gregibus permixtus proprium inferat morbum, quidquid damni per eum datum fuerit, similiter a domino sarciatur.

1.15.2

Feram bestiam in ea parte, qua populo iter est, colligari praetor prohibet: et ideo, sive ab ipsa sive propter eam ab alio alteri damnum datum sit, pro modo admissi extra ordinem actio in dominum vel custodem datur, maxime si ex eo homo perierit.

1.15.3

Ei, qui inritatu suo feram bestiam vel quamcumque aliam quadrupedem in se proritaverit eaque damnum dederit, neque in eius dominum neque in custodem actio datur.

1.15.4

In circulatores, qui serpentes circumferunt et proponunt, si cui ob eorum metum damnum datum est, pro modo admissi actio dabitur.


1.16. Finium regundorum.


1.16

In eum, qui per vim terminos deiecit vel amovit, extra ordinem animadvertitur.


1.17.0. De servitutibus.


1.17.1

Viam iter actum aquae ductum, qui biennio usus non est, amisisse videtur: nec enim ea usucapi possunt, quae non utendo amittuntur.

1.17.2

Servitus hauriendae aquae vel ducendae biennio omissa intercidit et biennio usurpata recipitur.

1.17.3

Servitus aquae ducendae vel hauriendae nisi ex capite vel ex fonte constitui non potest: hodie tamen ex quocumque loco constitui solet.


1.18.0. De familiae herciscundae.


1.18.1

Arbiter familiae herciscundae plus quam semel dari non potest: et ideo de his, quae divisa eo iudicio non sunt, communi dividundo arbiter postulatus partietur.

1.18.2

De omnibus rebus hereditariis iudex cognoscere debet et celebrata divisione in semel de omnibus pronuntiet.

1.18.3

Iudici familiae herciscundae convenit, ut ea, quae quis ex communi accepit, aut ipsa aut aestimationem eorum repraesentet, ut inter coheredes dividi possint.

1.18.4

Iudex familiae herciscundae nec inter paucos coheredes, sed inter omnes dandus est: alioquin inutiliter datur.

1.18.5

Omnes res, quae sociorum sunt, communi dividundo iudicio inter eos separantur.


1.19.0. Quemadmodum actiones per infitiationem duplentur.


1.19.1

Quaedam actiones si a reo infitientur, duplantur, velut iudicati, depensi, legati per damnationem relicti, damni iniuriarum legis Aquiliae, item de modo agri, cum a venditore emptor deceptus est.

1.19.2

Ex his causis, quae infitiatione duplantur, pacto decidi non potest.


1.20. De fideiussore et sponsore.


1.20

Inter fideiussores ex edicto praetoris, si solvendo sint, licet singuli in solidum teneantur, obligatio dividetur.

1.20a

In dardanarios propter falsum mensurarum modum ob utilitatem popularis annonae pro modo admissi extra ordinem vindicari placuit.


1.21.0. De sepulchris et lugendis.


1.21.1

Ob incursum fluminis vel metum ruinae corpus iam perpetuae sepulturae traditum sollemnibus redditis sacrificiis per noctem in alium locum transferri potest.

1.21.2

Corpus in civitatem inferri non licet, ne funestentur sacra civitatis: et qui contra ea fecerit, extra ordinem punitur.

1.21.3

Intra muros civitatis corpus sepulturae dari non potest vel ustrina fieri.

1.21.4

Qui corpus perpetuae sepulturae traditum vel ad tempus alicui loco commendatum nudaverit et solis radiis ostenderit, piaculum committit: atque ideo, si honestior sit, in insulam, si humilior in metallum dari solet.

1.21.5

Qui sepulchrum violaverint aut de sepulchro aliquid sustulerint, pro personarum qualitate aut in metallum dantur aut in insulam deportantur.

1.21.6

Qui sepulchrum alienum effregerit vel aperuerit eoque mortuum suum alienumve intulerit, sepulchrum violasse videtur.

1.21.7

Vendito fundo religiosa loca ad emptorem non transeunt nec in his ius inferre mortuum habet.

1.21.8

Qui monumento inscriptos titulos eraserit vel statuam everterit vel quid ex eodem traxerit, lapidem columnamve sustulerit, sepulchrum violasse videtur.

1.21.9

In eo sarcophago vel solo, ubi corpus iam depositum est, aliud corpus inferri non potest, et qui intulerit reus sepulchri violati postulari potest.

1.21.10

Qui alienum mortuum sepelierit, si in funus eius aliquid impenderit, recipere id ab herede vel a patre vel a domino potest.

1.21.11

Maritus id quod in funus uxoris impendit ex dote retinere potest.

1.21.12

Neque iuxta monumentum neque supra monumentum habitandi ius est: attactu enim conversationis humanae piaculum admittitur: et qui contra ea fecerit, pro qualitate personae vel opere publico vel exilio multatur.

1.21.13

Parentes et filii maiores sex annis anno lugeri possunt, minores mense: maritus decem mensibus et cognati proximioris gradus octo. Qui contra fecerit, infamium numero habetur.

1.21.14

Qui luget, abstinere debet a conviviis ornamentis purpura et alba veste.

1.21.15

Quidquid in funus erogatur, inter aes alienum primo loco deducitur.

1.21.16

Corpora animadversorum quibuslibet petentibus ad sepulturam danda sunt.