SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE
LIBER QUINTUS


SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE

 LIBER PRIMUS 

 LIBER SECUNDUS 

 LIBER TERTIUS 

 LIBER QUARTUS 

 LIBER QUINTUS 

 PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO 
 LIBER PRIMUS  LIBER SECUNDUS  LIBER TERTIUS  LIBER QUARTUS  LIBER QUINTUS 


1 1a 2 3 4 5a 5b 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 21a 22 23 24 25 26 27 28 29 30a 30b 31 32 33 34 35 36 37


5.1.0. De liberali causa.
5.1a.
5.2.0. De usucapione.
5.3.0. De his quae per turbam fiunt.
5.4.0. De iniuriis.
5.5a.0. De effectu sententiarum et finibus litium.
5.5b.
5.6.0. De interdictis.
5.7.0. De obligationibus.
5.8. De novationibus.
5.9.0. De stipulationibus.
5.10.0. De contrahenda auctoritate.
5.11.0. De donationibus.
5.12.0. De iure fisci et populi.
5.13.0. De delatoribus.
5.14.0. De quaestionibus habendis.
5.15.0. De testibus.
5.16.0. De servorum quaestionibus.
5.17.0. De abolitionibus.
5.18.0. De abactoribus.
5.19. De sacrilegis.
5.20.0. De incendiariis.
5.21.0. De vaticinatoribus et mathematicis.
5.21a.
5.22.0. De seditiosis.
5.23.0. Ad legem Corneliam de sicariis et veneficis.
5.24. Ad legem Pompeiam de parricidiis.
5.25.0. Ad legem Corneliam testamentariam.
5.26.0. Ad legem Iuliam de vi publica et privata.
5.27. Ad legem Iuliam peculatus.
5.28. Ad legem Iuliam repetundarum.
5.29.0. Ad legem Iuliam maiestatis.
5.30a. Ad legem Iuliam ambitus.
5.30b.0. Ad legem Fabiam.
5.31.0. De poenis militum.
5.32. Quando appellandum sit.
5.33.0. De cautionibus et poenis appellationum.
5.34.0. De litteris dimissoriis.
5.35.0. De reddendis causis appellationum.
5.36.0. Post provocationem quid observandum est.
5.37. De meritis appellationum.


5.1.0. De liberali causa.


5.1.1

Qui contemplatione extremae necessitatis aut alimentorum gratia filios suos vendiderint, statui ingenuitatis eorum non praeiudicant: homo enim liber nullo pretio aestimatur. Idem nec pignori ab his aut fiduciae dari possunt: ex quo facto sciens creditor deportatur. Operae tamen eorum locari possunt.

5.1.2

Veritati et origini ingenuitatis manumissio quocumque modo facta non praeiudicat.

5.1.3

Descriptio ingenuorum ex officio fisci inter fiscalem familiam facta ingenuitati non praeiudicat.

5.1.4

Qui metu et impressione alicuius terroris apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendenti non praeiudicat.

5.1.5

Post susceptum liberale iudicium si adsertor causam deseruerit, in alium adsertorem omne iudicium transferri placuit: in priorem vero, quod prodendae libertatis gratia factum est, extra ordinem vindicatur: non enim oportet susceptam status causam nulla cogente necessitate destitui.

5.1.6

Cui necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si ipse probare desideret, audiendus est.

5.1.7

Qui de ingenuitate cognoscunt, de calumnia eius, qui temere controversiam movit, ad modum exsilii possunt ferre sententiam.

5.1.8

Tutores vel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administraverunt, postea status quaestionem facere non possunt.

5.1.9

Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur.

5.1a.1

Locatio vectigalium, quae calor licitantis ultra modum solitae conductionis inflavit, ita demum admittenda est, si fideiussores idoneos et cautionem is qui licitatione vicerit offerre paratus sit.

5.1a.2

Ad conducendum vectigal invitus nemo compellitur et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt.

5.1a.3

Reliquatores vectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni satisfaciant, admittendi non sunt.

5.1a.4

Debitores fisci itemque rei publicae vectigalia conducere prohibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fideiussores obtulerint, qui debitis eorum satisfacere parati sint.

5.1a.5

Socii vectigalium si separatim partes administrent, alter ab altero minus idoneo in se portionem transferri iure desiderat.

5.1a.6

Quod illicite publice privatimque exactum est cum altero tanto passis iniuriam exsolvitur: per vim vero extortum cum poena tripli restituitur: amplius extra ordinem plectuntur: alterum enim utilitas privatorum, alterum vigor publicae disciplinae postulat.

5.1a.7

Earum rerum vectigal, quarum numquam praestitum est, praestari non potest. Quod si praestari consuetum indiligentia publicani omiserat, alius exercere non prohibetur.

5.1a.8

Res exercitui paratas praestationi vectigalium subici non placuit.

5.1a.9

Fiscus ab omnium vectigalium praestationibus immunis est.

5.1a.9a

Mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari consuerunt, nullam immunitatem solvendi publici vectigalis usurpare possunt.

5.1a.10

Cotem ferro subigendo necessariam hostibus quoque venumdari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis licet.

5.1a.11

Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritae principali revocari non possunt.

5.1a.12

Dominus navis si illicite aliquid in nave vel ipse vel vectores imposuerint, navis quoque fisco vindicatur. Quod si absente domino id a magistro vel gubernatore aut proreta nautave aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur commissis mercibus, navis autem domino restituitur.

5.1a.13

Illicitarum mercium persecutio heredem quoque adfligit.

5.1a.14

Eam rem, quae commisso vindicata est, dominus emere non prohibetur vel per se vel per alios quibus hoc mandaverit.

5.1a.15

Qui maximos fructus ex redemptione vectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur.


5.2.0. De usucapione.


5.2.1

Possessionem adquirimus et animo et corpore: animo utique nostro, corpore vel nostro vel alieno. Sed nudo animo adipisci quidem possessionem non possumus, retinere tamen nudo animo possumus, sicut in saltibus hibernis aestivisque contingit.

5.2.2

Per liberas personas, quae in potestate nostra non sunt, adquiri nobis nihil potest. Sed per procuratorem adquiri nobis possessionem posse utilitatis causa receptum est. Absente autem domino comparata non aliter ei, quam si rata sit, quaeritur.

5.2.3

Longi autem temporis praescriptio inter praesentes continui decennii spatio, inter absentes vicennii comprehenditur.

5.2.4

Viginti annorum praescriptio etiam adversus rem publicam prodest ei, qui iustum initium possessionis habuit nec medio tempore interpellatus est. Actio tamen quanti eius interest adversus eos rei publicae datur, qui ea negotia defendere neglexerunt.

5.2.5

Si post motam intra tempora quaestionem res ad novum dominum emptione transierit, nec is per viginti annos fuerit inquietatus, avelli ei possessionem non oportet.<opertet>


5.3.0. De his quae per turbam fiunt.


5.3.1

In eos, qui per turbam seditionemve damnum alicui dederint dandumve curaverint, si quidem res pecuniaria est, aestimatione dupli sarcitur: quod si ex hoc corpori alicuius, vitae membrisve noceatur, extra ordinem vindicatur.

5.3.2

Quidquid ex incendio ruina naufragio navique expugnata raptum susceptum suppressumve erit, eo anno in quadruplum eius rei, quam quis suppresserit celaverit rapuerit, convenitur, postea in simplum.

5.3.3

Hi qui aedes alienas villasve expilaverint effregerint expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniuntur. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur.

5.3.4

Receptores adgressorum itemque latronum eadem poena adficiuntur, qua ipsi latrones: sublatis enim susceptoribus grassantium cupido conquiescit.

5.3.5

Fures vel raptores balnearum plerumque in metallum aut in opus publicum damnantur: nam nonnumquam pro frequentia admissorum iudicantis sententia temperatur.

5.3.6

Incendiarii, qui consulto incendium inferunt, summo supplicio adficiuntur. Quod si per incuriam ignis evaserit, dupli compendio damnum eiusmodi sarciri placuit.


5.4.0. De iniuriis.


5.4.1

Iniuriam patimur aut in corpus aut extra corpus: in corpus verberibus et illatione stupri, extra corpus conviciis et famosis libellis , quod ex adfectu uniuscuiusque patientis et facientis aestimatur.

5.4.2

Furiosus itemque infans adfectu doli et captu contumeliae carent: idcirco iniuriarum agi cum his non potest.

5.4.3

Si liberis qui in potestate sunt aut uxori fiat iniuria, nostra interest vindicare: ideoque per nos actio inferri potest. Si modo is qui fecit in iniuriam nostram id fecisse doceatur.

5.4.4

Corpori iniuria infertur, cum quis pulsatur cuive stuprum infertur aut de stupro interpellatur. Quae res extra ordinem vindicatur, ita ut pulsatio pudoris poena capitis vindicetur.

5.4.5

Sollicitatores alienarum nuptiarum itemque matrimoniorum interpellatores et si effectu sceleris potiri non possint, propter voluntatem perniciosae libidinis extra ordinem puniuntur.

5.4.6

Iniuriarum actio aut lege aut more aut mixto iure introducta est. Lege duodecim tabularum de famosis carminibus, membris ruptis et ossibus fractis.

5.4.7

Moribus, quotiens factum pro qualitate sui arbitrio iudicis aestimatur, congruentis poenae supplicio vindicatur.

5.4.8

Mixto iure actio iniuriarum ex lege cornelia constituitur, quotiens quis pulsatur, vel cuius domus introitur ab his, qui vulgo directarii apellantur. In quos extra ordinem animadvertitur, ita ut prius ingruentis consilium pro modo commentae fraudis poena vindicetur exilii aut metalli aut operis publici.

5.4.9

Iniuriarum civiliter damnatus eiusque aestimationem inferre iussus famosus efficitur.

5.4.10

Atrox iniuria aestimatur aut loco aut tempore aut persona: loco, quotiens in publico inrogatur: tempore, quotiens interdiu: persona, quotiens senatori vel equiti Romano decurionive vel alias spectatae auctoritatis viro: et si plebeius vel humili loco natus senatori vel equiti Romano, decurioni vel magistratui vel aedili vel iudici, quilibet horum, vel si his omnibus plebeius.

5.4.11

Qui per calumniam iniuriae actionem instituit, extra ordinem punitur: omnes enim calumniatores exilii vel insulae relegatione aut ordinis amissione puniri placuit.

5.4.12

Iniuriarum non nisi praesentes accusare possunt: crimen enim, quod vindictae aut calumniae iudicium expectat, per alios intendi non potest.

5.4.13

Fit iniuria contra bonos mores, veluti si quis fimo corrupto aliquem perfuderit, caeno, luto oblinierit, aquas spurcaverit, fistulas lacus quidve aliud in iniuriam publicam contaminaverit: in quos graviter animadverti solet.

5.4.14

Qui puero praetextato stuprum aliudve flagitium abducto ab eo vel corrupto comite persuaserit, mulierem puellamve interpellaverit, quidve pudicitiae corrumpendae gratia fecerit, donum praebuerit pretiumve, quo id persuadeat, dederit, perfecto flagitio capite punitur, imperfecto in insulam deportatur: corrupti comites summo supplicio adficiuntur.

5.4.15

Qui carmen famosum in iniuriam alicuius vel alia quaelibet cantica, quo agnosci possit, composuerit, ex auctoritate amplissimi ordinis in insulam deportatur: interest enim publicae disciplinae opinionem uniuscuiusque a turpi carminis infamia vindicare.

5.4.16

Psalterium, quod vulgo canticum dicitur, in alterius infamiam compositum et publice cantatum tam in eos qui hoc cantaverint quam in eos qui composuerint, extra ordinem vindicatur: eo acrius, si personae dignitas ab hac iniuria defendenda sit.

5.4.17

In eos auctores, qui famosos libellos in contumeliam alterius proposuerint, extra ordinem usque ad relegationem insulae vindicatur.

5.4.18

Convicium iudici ab appellatoribus fieri non oportet: alioquin infamia notantur.

5.4.19

Maledictum itemque convicium publice factum ad iniuriae vindictam revocatur. Quo facto condemnatos infamis efficitur.

5.4.20

Non tantum is, qui maledictum aut convicium ingesserit, iniuriarum convictus famosus efficitur, sed et is, cuius ope consiliove factum esse dicitur.

5.4.21

Convicium contra bonos mores fieri videtur, si obscaeno nomine aut inferiore parte corporis nudatus aliquis insectatus sit. Quod factum contemplatione morum et causa publicae honestatis vindictam extraordinariae ultionis expectat.

5.4.22

Servus, qui iniuriam aut contumeliam fecerit, si quidem atrocem, in metallum damnatur, si vero levem, flagellis caesus sub poena vinculorum temporalium domino restituitur.


5.5a.0. De effectu sententiarum et finibus litium.


5.5a.1

Res iudicatae videntur ab his, qui imperium potestatemque habent vel qui ex auctoritate eorum inter partes dantur, itemque a magistratibus municipalibus usque ad summam, qua ius dicere possunt, itemque ab his, qui ab imperatore extra ordinem petuntur. Ex compromisso autem iudex sumptus rem iudicatam non facit: sed si poena inter eos promissum sit, poena re in iudicium deducta ex stipulatu peti potest.

5.5a.2

Confessi debitores pro iudicatis habentur, ideoque ex die confessionis tempora solutioni praestituta computantur.

5.5a.3

Confiteri quis in iudico non tantum sua voce, sed et litteris et quocumque modo potest: convinci autem non nisi scriptura aut testibus potest.

5.5a.4

Eorum, qui debito confessi sunt, pignora capi et distrahi possunt.

5.5a.5

Ea, quae altera parte absente decernuntur, vim rerum iudicatarum non obtinent.

5.5a.5a

De unoquoque negotio praesentibus omnibus, quos causa contingit, iudicari oportet: aliter enim iudicatum tantum inter praesentes tenet.

5.5a.5b

Qui apud fiscum causam defendere saepius conventi neglexerint, rebus iudicatis subiciendi sunt. Quod eo apparet, si saepe conventi praesentiam suam facere noluerint.

5.5a.6

Trinis litteris vel edictis aut uno pro omnibus dato aut trina denuntiatione conventus nisi ad iudicem, ad quem sibi denuntiatum est aut cuius litteris vel edicto conventus est, venerit, quasi in contumacem dicta sententia auctoritatem rerum iudicatarum obtinet: quin immo nec appellari ab ea potest.

5.5a.6a

Ab ea sententia, quae adversus contumaces lata est, neque appellari necque in duplum revocari potest.

5.5a.7

Confessionem suam reus in duplum revocare non potest.

5.5a.8

Res olim iudicata post longum silentium in iudicium deduci non potest nec eo nomine in duplum revocari. Longum autem tempus exemplo longae praescriptionis decennii inter praesentes, inter absentes vicennii computatur.

5.5a.9

In causa capitali absens nemo damnatur neque absens per alium accusare aut accusari potest.

5.5a.10

Falsis instrumentis religione iudicis circumducta, si iam dicta sententia prius de crimine admisso constiterit, eius causae instauratio iure deposcitur.

5.5a.11

Ratio calculi saepius se patitur supputari atque ideo potest quocumque tempore retractari, si non longo tempore evanescat.

5.5b.1

Pupillus si non defendatur, in possessione creditoribus constitutis minoribus ex his usque ad pubertatem alimenta praestanda sunt.

5.5b.2

Eius qui ab hostibus captus est bona venire non possunt, quamdiu revertatur.


5.6.0. De interdictis.


5.6.1

Retinendae possessionis gratia comparata sunt interdicta, per quae eam possessionem quam iam habemus retinere volumus, quale est uti possidetis de rebus soli et utrubi de re mobili. Et in priore quidem is potior est, qui redditi interdicti tempore nec vi nec clam nec precario ab adversario possedit: in altero vero potior est qui maiore parte anni retrorsum numerati nec vi nec clam nec precario possedit.

5.6.1a

Neque muri neque portae habitari sine permissu principis propter fortuita incendia possunt.

5.6.1b

Concedi solet, ut imagines et statuae, quae ornamento rei publicae sunt futurae, in publicum ponantur.

5.6.2

Ut interdictum, ita et actio proponitur, ne quis via publica aliquem prohibeat. Cuius rei sollicitudo ad viarum curatores pertinet, a quarum munitione nemo exceptus est. Si quis tamen in ea aliquid operis fecerit, quo commeantes impediantur, demolito opere condemnatur.

5.6.3

Non tantum si ipse dominus possessione deiciat, utile interdictum est, sed etiam si familia eius. Familiae autem nomine etiam duo servi continentur.

5.6.4

Vi deicitur non tantum qui oppressu multitudinis aut fustium aut telorum aut armorum metu terretur, sed et is qui violentiae opinione comperta possessione cessit, si tamen eam adversarius ingressus sit.

5.6.5

De navi vi deiectus hoc interdicto experiri non potest: sed utilis ei actio de rebus recuperandis exemplo vi bonorum raptorum datur. Idemque in eo dicendum est, qui carruca aut equo deicitur: quibus non abductis iniuriarum actio datur.

5.6.6

Vi deiectus videtur et qui in praedio vi retinetur et qui in via territus est, ne ad fundum suum accederet.

5.6.7

Qui vi aut clam aut precario possidet ab adversario, impune deicitur.

5.6.8

Ex rebus vi possessis si aliquae res arserint vel servi decesserint, licet id sine dolo eius qui deiecit factum sit, aestimatione tamen condemnandus est, qui ita voluit adipisci rem iuris alieni.

5.6.8a

Cuiuscumque fundi usufructuarius prohibitus aut deiectus de restitutione omnium rerum simul occupatarum agit: sed et si medio tempore aliquo casu interciderit ususfructus, aeque de perceptis antea fructibus utilis actio tribuitur.

5.6.8b

Si fundus, cuius ususfructus petitur, non a domino possideatur, actio redditur. Et ideo si de fundi proprietate inter duos quaestio sit, fructuarius nihilo minus in possessione esse debet satisque ei a possessore cavendum est, quod non sit prohibiturus frui eum, cui ususfructus relictus est, quamdiu de iure suo probet. Sed si ipsi usufructuario quaestio moveatur, interim ususfructus eius differtur: sed caveri de restituendo eo, quod ex his fructibus percepturus est, vel si satis non detur, ipse frui permittitur.

5.6.8c

Si de via itinere actu aquaeductu agatur, huiusmodi cautio praestanda est, quamdiu quis de iure suo doceat non se impediturum agentem et aquam ducentem et iter facientem. Quod si neget ius esse adversario agendi aquae ducendae, cavere sine praeiudicio amittendae servitutis debebit, donec quaestio finietur, non se usurum.

5.6.8d

...fructuarius, licet suo nomine.

5.6.8f

...sive ad fundum nostrum facit sive ex fundo. Servitute usus non videtur nisi is, qui suo iure uti se credidit: ideoque si quis pro via publica vel pro alterius servitute usus sit, nec interdictum nec actio utiliter competit.

5.6.9

Si inter vicinos ex communi rivo aqua ducatur, induci prius debet, et his vicibus, quibus a singulis duci consuevit, ducenti vis fieri prohibetur: alienam autem aquam usurpanti nummaria poena inrogatur. Cuius rei cura ad sollicitudinem praesidis spectat.

5.6.10

Redditur interdicti actio, quae proponitur ex eo, ut quis quod precarium habet restituat. Nam et civilis actio huius rei sicut commodati competit: eo vel maxime, quod ex beneficio suo unusquisque iniuriam pati non debet.

5.6.11

Precario possidere videtur non tantum qui per epistulam vel qualibet alia ratione hoc sibi concedi postulavit, sed et is qui nullo voluntatis indicio, patiente tamen domino possidet.

5.6.12

Heres eius, qui precariam possessionem tenebat, si in ea manserit, magis dicendum est clam videri possidere: nullae enim preces eius videntur adhibitae. Et ideo persecutio eius rei semper manebit nec interdicto locus est.

5.6.13

Arbor, quae in alienas aedes imminet vel in vicini agrum, nisi a domino sublucari non potest, isque conveniendus est ut eam sublucet. Quod si conventus dominus id facere noluerit, a vicino luxuries ramorum compescitur: idque qualiscumque dominus facere non prohibetur.

5.6.14

Adversus eum, qui hominem liberum vinxerit suppresserit incluserit operamve ut id fieret dederit, tam interdictum quam legis Fabiae super ea re actio redditur: et interdicto quidem id agitur, ut exhibeatur is qui detinetur, lege autem Fabia, ut etiam poena nummaria coerceatur.

5.6.15

Bene concordans matrimonium separari a patre divus pius prohibuit, itemque a patrono libertum, a parentibus filium filiamque: nisi forte quaeratur, ubi utilius morari debeat.

5.6.16

Omnibus bonis, quae habet quaeque habiturus est, obligatis nec concubina nec filius naturalis nec alumnus nec quae in usu cotidiano habet obligantur: ideoque de his nec interdictum redditur.


5.7.0. De obligationibus.


5.7.1

Obligationum firmandarum gratia stipulationes inductae sunt, quae quadam verborum sollemnitate concipiuntur, et appellatae, quod per eas firmitas obligationum constringitur stipulum enim veteres firmum appellaverunt.

5.7.2

Verborum obligatio inter praesentes, non etiam inter absentes contrahitur. Quod si scriptum fuerit instrumento promisisse aliquem, perinde habetur, atque si interrogatione praecedente responsum sit.

5.7.2a

Si sub una significatione diversis nominibus ea res quae in stipulatum deducitur appellatur, non infirmat obligationem, si alter altero verbo utatur.

5.7.2b

Si, qui viam ad fundum suum dari stipulatus fuerit, postea fundum partemve eius ante constitutam servitutem alienaverit, evanescit stipulatio.

5.7.3

Fructuarius servus si quid ex re fructuarii aut ex operis suis adquirit, ad fructuarium pertinet. Quidquid autem aliunde vel ex re proprietarii adquirit, domino proprietatis adquirit.

5.7.4

Cum facto promissoris res in stipulatum deducta intercidit, perinde agi ex stipulatu potest, ac si ea res extaret: ideoque promissor aestimatione eius punitur, maxime si in dolum quoque eius concepta fuerit stipulatio.


5.8. De novationibus.


5.8

Non solum per nosmet ipsos novamus quod nobis debetur, sed etiam per eos, per quos stipulari possumus, velut per filiam familias vel per servum iubendo vel ratum habendo. Procurator quoque noster ex iussu nostro receptum est ut novare possit.


5.9.0. De stipulationibus.


5.9.1

Substitutus heres ab instituto, qui sub condicione scriptus est, utiliter sibi institutum hac stipulatione cavere compellit, ne petita bonorum possessione res hereditarias deminuat: hoc enim casu ex die interpositae stipulationis duplos fructus praestare compellitur. Huius enim praeiudicium a superiore differt, quo quaeritur, an ea res de qua agitur maior sit centum sestertiis: ideoque in longiorem diem concipitur.

5.9.2

Ex die accepti iudicii dupli fructus computantur. Et tam dantes quam accipientes, heredes quoque eorum, procuratores cognitorumque personae, itemque sponsores eadem stipulatione comprehenduntur: eorum quoque, quorum nomine promittitur.

5.9.3

Quotiens iudicatum solvi stipulatione satisdetur, omissa eius actio rei iudicatae persecutionem non excludit.

5.9.4

Emancipati liberi praeteriti si velint miscere se paternae hereditati et cum his qui in potestate remanserunt communis patris dividere hereditatem, antequam bonorum possessionem petant, de conferendo cavere cum satisdatione debebunt. Quod si satisdare non possunt, statim ex fide bonorum confusionem excepto peculio castrensi facere cogendi sunt.


5.10.0. De contrahenda auctoritate.


5.10.1

Ob metum impendentis damni vicino satisdari debet datis sponsoribus super eo quod damni acciderit.

5.10.2

De communi pariete utilitatis causa hoc coepit observari, ut aedificet quidem, cuius aedificare interest, cogatur vero socius portionis suae impensas agnoscere.


5.11.0. De donationibus.


5.11.1

Species extra dotem a matre in honorem nuptiarum praesente filia genero traditae donationem perfecisse videntur.

5.11.2

Probatio traditae vel non traditae possessionis non tam in iure quam in facto consistit: ideoque sufficit ad probationem, si rem corporaliter teneant.

5.11.3

Pater si filio familias aliquid donaverit et in ea voluntate perseverans decesserit, morte patris donatio convalescit.

5.11.4

Cum unius rei in duos donatio confertur, potior est ille, cui res tradita est: nec interest, posterior is an prior acceperit, et exceptae nec ne personae sint.

5.11.5

Invitus donator de evictione rei donatae promittere non cogitur, nec eo nomine, si promiserit, oneratur, quia lucrativae rei possessor ab evictionis actione ipsa iuris ratione depellitur.

5.11.5a

Si pater emancipati filii nomine donationis animo pecuniam feneravit eamque filius stpulatus est, ipso iure perfectam donationem ambigi non potest.

5.11.6

Ei, qui aliquem a latrunculis vel hostibus eripuit, in infinitum donare non prohibetur ( si tamen donatio et non merces eximii laboris appellanda est), quia contemplationem salutis certo modo aestimari non placuit.


5.12.0. De iure fisci et populi.


5.12.1

Eius bona, qui sibi ob aliquod admissum flagitium mortem conscivit et manus intulit, fisco vindicantur. Quod si id taedio vitae aut pudore aeris alieni vel valetudinis alicuius impatientia admisit, non inquietabuntur, sed ordinariae successioni relinquuntur.

5.12.1a

In fraudem fisci non solum per donationem sed quocumque modo res alienatae revocantur. Idemque iuris est et si non quaeratur: aeque enim in omnibus fraus punitur.

5.12.1b

Bona eorum, qui in custodia vel in vinculis vel compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur, sive testato sive intestato decesserunt.

5.12.1c

Eius bona, qui sibi mortem conscivit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit.

5.12.1d

A debitore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit. Sane ipsum ita ab alio emere mancipium, ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc et libertatem praestare possit.

5.12.2

Ei etiam velut indigno aufertur hereditas qui adfinem vel cognatum, cui ipse ab intestato successurus erat, testamentum facere prohibuit aut ne iure subsisteret operam dedit.

5.12.2a

Portiones quoque eorum fisco vindicantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium non defenderunt: omnes enim heredes vel eos qui loco heredis sunt officiose agere circa defuncti vindictam convenit.

5.12.3

Si pater vel dominus id testamentum, quo filius eius vel servus heredes instituti sunt aut legatum acceperunt, falsum redarguant nec obtineant, fisco locus est.

5.12.4

Aetati eius, qui accusat testamentum, si non obtineat, succurri solet in id quod ita amisit: maxime si tutoris aut curatoris consilio actio instituta sit.

5.12.4a

Minor viginti quinque annis omissam allegationem per in integrum restitutionis auxilium repetere potest.

5.12.5

In ea provincia, ex qua quis originem ducit, officium fiscale administrare prohibetur, ne aut gratiosus aut calumniosus apud suos esse videatur.

5.12.6

Quotiens sine auctoritate iudicati officiales alicuius bona occupant vel describunt vel sub observatione esse faciunt, adito procuratore iniuria submovetur et rei huius auctores ad praefectos praetorio puniendi mittuntur.

5.12.7

Litem in perniciem privatorum fisco donari non oportet nec ab eodem donatam suscipi.

5.12.8

Imperatorem litis causa heredem institui invidiosum est: nec enim calumniandi facultatem ex principali maiestate capi oportet.

5.12.9

Ex nuda pollicitatione nulla actio nascitur: ideoque eius bona, qui se heredem imperatorem facturum esse iactaverat, a fisco occupare non possunt.

5.12.9a

Ex imperfecto testamento legata vel fideicommissa imperatorem vindicare inverecundum est: decet enim tantae maiestati eas servare leges, quibus ipse solutus esse videtur.

5.12.9b

Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, solvendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim instituti in adeundis vel repudiandis huiusmodi hereditatibus voluntas exploranda est.

5.12.10

Privilegium fisci est inter omnes creditores primum locum retinere.

5.12.11

Quicumque a fisco convenitur, non ex indice et exemplo alicuius scripturae, sed ex authentico conveniendus est, et ita, si contractus fides possit ostendi: ceterum calumniosam scripturam vim iustae petitionis in iudicio obtinere non convenit.

5.12.12

Eius bona, qui falsam monetam percussisse dicitur, fisco vindicantur. Quod si servi ignorante domino id fecisse dicantur, ipsi quidem summo supplicio adficiuntur, domino tamen nihil aufertur, quia peiorem domini causam servi facere, nisi forte scierit, omnino non possunt.

5.12.13

Ex his bonis, quae ad fiscum delata sunt, instrumenta vel chirographa, acta etiam ad ius privatorum pertinentia restitui postulantibus convenit.

5.12.14

Neque instrumenta neque acta a quoquam adversus fiscum edi oportet.

5.12.15

Ipse autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, ut is, cui describendi fit potestas, adversus se vel rem publicam his actis ne utatur: de quo cavere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat.

5.12.16

Quotiens apud fiscum agitur, actorum potestas postulanda est, ut merito his uti liceat, eaque manu commentariensis adnotanda sunt. Quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa cadit.

5.12.17

Quotiens iterum apud fiscum eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non fuerat postulatus, ex officio recitatio iure poscetur.

5.12.18

Qui pro alio a fisco conventus debitum exsolvit, non inique postulat persecutionem bonorum eius pro quo solvit: in quo etiam adiuvari per officium solet.

5.12.19

Fiscalibus debitoribus petentibus ad comparandam pecuniam dilationem negari non placuit. Cuius rei aestimatio ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam tres, menses, in minoribus vero non plus quam duo prorogentur: prolixioris autem temporis spatium ab imperatore postulandum est.

5.12.20

Si principalis rei bona ad fiscum devoluta sint, fideiussores liberantur: nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutae quantitatis accesserint.

5.12.21

Si plus servatum est ex bonis debitoris a fisco distractis, iure ac merito restitui postulatur.

5.12.22

Conductor ex fundo fiscali nihil transferre potest nec cupressi materiam vendere vel olivae non substitutis aliis ceterasque arbores pomiferas caedere: et facta eius rei aestimatione in quadruplum convenitur.

5.12.23

Minoribus viginti quinque annis neque fundus neque vectigalia locanda sunt, ne adversus ea beneficio aetatis utantur.


5.13.0. De delatoribus.


5.13.1

Omnes omnino deferre alterum et causam pecuniariam fisco nuntiare prohibentur: nec referrt, mares istud an feminae faciant, servi an ingenui an libertini, an suos an extraneos deferant: omni enim modo puniuntur.

5.13.2

Servi fiscales, qui causam domino prodere ac nuntiare contendunt, deferre non videntur. Subornati sane reum prodere coguntur, ne qui quod per se non potest per alium deferat. Perinde autem subornnatores ac delatores puniuntur.

5.13.3

Damnati servi, sive post sententiam sive ante sententiam dominorum facinora confessi sint, nullo modo audiuntur, nisi forte reos deferant maiestatis.


5.14.0. De quaestionibus habendis.


5.14.1

In criminibus eruendis quaestio quidem adhibetur: sed non statim a tormentis incipiendum est, ideoque prius argumentis quaerendum, et si suspicione aliqua reus urgueatur, adhibitis tormentis de sociis et sceleribus suis confiteri compellitur.

5.14.2

Unius facinoris plurimi rei ita audiendi sunt, ut ab eo primum incipiatur, qui timidior et tenerae aetatis esse videatur.

5.14.3

Reus evidentioribus argumentis oppressus repeti in quaestionem potest, maxime si in tormenta animum corpusque duraverit.

5.14.4

In ea causa, in qua nullis reus argumentis urguebatur, tormenta non facile adhibenda sunt: sed instandum accusatori, ut id quod intendat comprobet atque convincat.

5.14.5

Testes torquendi non sunt convincendi mendacii aut veritatis gratia, nisi cum facto intervenisse dicuntur.


5.15.0. De testibus.


5.15.1

Suspectos gratiae testes, et eos vel maxime, quos accusator de domo produxerit vel vitae humilitas infamarit, interrogari non placuit: in teste enim et vitae qualitas spectari debet et dignitas.

5.15.2

In adfinem vel cognatum inviti testes interrogari non possunt.

5.15.3

Adversus se invicem parentes et liberi, itemque liberti nec volentes ad testimonium admittendi sunt, quia rei verae testimonium necessitudo personarum plerumque corrumpit.

5.15.4

Testes, cum de fide tabularum nihil dicitur, adversus scripturam interrogari non possunt.

5.15.5

Qui falso vel varie testimonia dixerunt vel utrique parti prodiderunt, aut in exilium aguntur aut in insulam relegantur aut curia submoventur.

5.15.6

In re pecuniaria tormenta, nisi cum de rebus hereditariis quaeritur, non adhibentur: alias autem iureiurando aut testibus explicantur.


5.16.0. De servorum quaestionibus.


5.16.1

Servum de facto in se interrogari posse ratio aequitatis ostendit: nec enim obesse ei debet, qui per servum aliquid sine cautione commodat vel deponit.

5.16.2

Iudex tutelaris itemque centumviri, si aliter de rebus hereditariis vel de fide generis instrui non possunt, poterunt de servis hereditariis habere quaestionem.

5.16.3

Servi alieni in alterius caput non nisi singuli torqueri possunt. Et hoc invito domino non est permittendum, nisi delator, cuius interest quod intendit probare, pretia eorum quanti dominus taxaverit inferre sit paratus, vel certe deterioris facti servi subire taxationem.

5.16.4

Servo qui ultro aliquid de domino confitetur, fides non accommodatur: nec enim oportet in rebus dubiis salutem dominorum servorum arbitrio committi.

5.16.5

Servi in caput domini neque a praeside neque a procuratore, neque in pecuniariis quam in capitalibus causis interrogari possunt.

5.16.6

Communis servus in caput alterius ex dominis torqueri non potest.

5.16.7

Qui servum ideo comparavit, ne in se torqueretur, restituto pretio poterit interrogari.

5.16.8

Servus in caput eius domini, a quo distractus est cuique aliquando servivit, in memoriam prioris dominii interrogari non potest.

5.16.8a

Servus nec si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est.

5.16.8b

Sane quotiens quaeritur, an servi in caput domini interrogandi sint, prius de eorum dominio oportet inquiri.

5.16.9

Si servus ad hoc fuerit manumissus, ne torqueatur, quaestio de eo nihilo minus haberi potest.

5.16.10

Quaestioni eius latronis, quem quis obtulit, cum de eo confitetur, fidem accommodari non convenit: nisi id forte velandae conscientiae suae gratia, quam cum reo habuit, fecisse doceatur.

5.16.11

Neque accusator per alium accusare neque reus per alium defendi potest, nisi ingratum libertum patronus accuset aut rei absentia defendatur.

5.16.11a

... Alii propter suspicionem calumniae, ut illi qui falsum testimonium subornati dixerunt.

5.16.12

Si pecunia data iudici reus absolutus esse dicatur idque in eum fuerit comprobatum, ea poena damnatur, qua reus damnari potuisset.

5.16.13

In convictum reum, suive torqueri possit sive non possit, pro modo admissi sceleris statuendum est.

5.16.14

Reis suis edere crimina accusatores cogendi sunt: scire enim oportet, quibus sint criminibus responsuri.

5.16.15

Cogniturum de criminibus praesidem oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne hi, qui defendendi sunt, subitis accusatorum criminibus opprimantur: quamvis defensionem quocumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut propterea et differantur et proferantur custodiae.

5.16.16

Custodiae non solum pro tribunali, sed et de plano audiri possunt atque damnari.

5.16.17

In pecuniariis causis omnibus dilatio singulis causis plus semel tribui non potest: in capitalibus autem reo tres dilationes, accusatori duae dari possunt: sed utrumque causa cognita.


5.17.0. De abolitionibus.


5.17.1

Post abolitionem publicam a delatore suo reus intra tricensimum diem repeti potest, postea non potest.

5.17.2

Summa supplicia sunt crux crematio decollatio: mediocrium autem delictorum poenae sunt metallum ludus deportatio: minimae relegatio exilium opus publicum vincula. Sane qui ad gladium dantur, intra annum consumendi sunt.


5.18.0. De abactoribus.


5.18.1

Abactores sunt, qui unum equum, duas equas totidemque boves vel capras decem aut porcos, quinque abegerint. Quidquid vero intra hunc numerum fuerit ablatum, in poena furti pro qualitate eius aut in duplum aut in triplum convenitur, vel fustibus caesus in opus publicum unius anni datur aut sub poena vinculorum domino restituetur.

5.18.2

Atroces pecorum abactores plerumque ad gladium vel in metallum, nonnumquam autem in opus publicum dantur. Atroces autem sunt, qui equos et greges ovium de stabulo vel de pascuis abigunt, vel si id saepius aut ferro conducta mano faciunt.

5.18.3

Si ea pecora, de quibus quis litigat, abegerit, ad forum remittendus est atque ita convictus in duplum vel in triplum fur ismore damnatur.

5.18.4

Qui bovem vel equum errantem quodve aliud pecus abduxerit, furem magis eius quam abactorem constitui placuit.


5.19. De sacrilegis.


5.19

Qui noctu manu facta praedandi ac depopulandi gratia templum inrumpunt, bestiis obiciuntur: si vero per diem leve aliquid de templo abstulerint, vel deportantur honestiores vel humiliores in metallum damnantur.

5.19a

Rei sepulchrorum violatorum, si corpora ipsa extraxerint vel ossa eruerint, humilioris quidem fortunae summo supplicio adficiuntur, honestiores in insulam deportantur: alias autem relegantur aut in metallum damnantur.


5.20.0. De incendiariis.


5.20.1

Incendiarii, qui quid in oppido praedandi causa faciunt, capite puniuntur.

5.20.2

Qui casam aut villam inimicitiarum gratia incenderunt, humiliores in metallum aut in opus publicum damnantur, honestiores in insulam relegantur.

5.20.3

Fortuita incendia, quae casu venti ferente vel incuria ignem supponentis ad usque vicini agros evadunt, si ex eo seges vel vinea vel olivae vel fructiferae arbores concrementur, datum damnum aestimatione sarciatur.

5.20.4

Commissum vero servorum, si domino videatur, nexae deditione sarcitur.

5.20.5

Messium sane per dolum incensores, vinearum olivarumve aut in metallum humiliores damnantur, aut honestiores in insulam relegantur.

5.20.6

Qui noctu frugiferas arbores manu facta ceciderint, ad tempus plerumque in opus publicum damnatur aut honestiores damnum sarcire coguntur vel curia submoventur vel relegantur.


5.21.0. De vaticinatoribus et mathematicis.


5.21.1

Vaticinatores, qui se deo plenos adsimulant, idcirco civitate expelli placuit, ne humana credulitate publici mores ad spem alicuius rei corrumperentur, vel certe ex eo populares animi turbarentur. Ideoque primum fustibus caesi civitate pelluntur: perseverantes autem in vincula publica coniciuntur aut in insulam deportantur vel certe relegantur.

5.21.2

Qui novas sectas vel ratione incognitas religiones inducunt, ex quibus animi hominum moveantur, honestiores deportantur, humiliores capite puniuntur.

5.21.3

Qui de salute principis vel summa rei publicae mathematicos hariolos haruspices vaticinatores consulit, cum eo qui responderit capite punitur.

5.21.4

Non tantum divinatione quis, sed ipsa scientia eiusque libris melius fecerit abstinere. Quod si servi de salute dominorum consuluerint, summo supplicio, id est cruce, adficiuntur:consulti autem si responsa dederint, aut in metallum damnantur aut in insulam relegantur.

5.21a.1

Si quis aliquid ex metallo principis vel ex moneta sacra furatus sit, poena metalli et exilii punitur.

5.21a.2

Transfugae ad hostes vel consiliorum nostrorum renuntiatiores aut vivi exuruntur aut furcae suspenduntur.


5.22.0. De seditiosis.


5.22.1

Auctores seditionis et tumultus vel concitatores populi pro qualitate dignitatis aut in crucem tolluntur aut bestiis obiciuntur aut in insulam deportantur.

5.22.2

Qui terminos effodiunt vel exarant arboresve terminales evertunt, si quidem id servi sua sponte fecerint, in metallum damnantur: humiliores in opus publicum, honestiores in insulam amissa tertia parte bonorum relegantur aut exulare coguntur.

5.22.3

Cives Romani, qui se iudaico ritu vel servos suos circumcidi patiuntur, bonis ademptis in insulam perpetuo relegantur: medici capite puniuntur.

5.22.4

Iudaei si alienae nationis comparatos servos circumciderint, aut deportantur aut capite puniuntur.

5.22.5

Qui nondum viripotentes virgines corrumpunt, humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam relegantur aut in exilium mittuntur.

5.22.6

Qui se suis nummis redemptum non probaverit, libertatem petere non potest: amplius eidem domino sub poena vinculorum redditur, vel, si ipse dominus malit, in metallum damnatur.


5.23.0. Ad legem Corneliam de sicariis et veneficis.


5.23.1

Lex Cornelia poenam deportationis infligit ei qui hominem occiderit eiusve rei causa furtive faciendi cum telo fuerit, et qui venenum hominis necandi causa habuerit vendiderit paraverit, falsum testimonium dixerit, quo quis periret, mortisve causam praestiterit. Quae omnia facinora in honestiores poena capitis vindicari placuit, humiliores vero in crucem tolluntur aut bestiis obiciuntur.

5.23.2

Homicida est qui aliquo genere teli hominem occidit mortisve causam praestitit.

5.23.3

Qui hominem occiderit, aliquando absolvitur, et qui non occidit, ut homicida damnatur: consilium enim uniuscuiusque, non factum puniendum est. Ideoque qui, cum vellet occidere, id casu aliquo perpetrare non potuit, ut homicida punitur: et is, qui casu iactu teli hominem imprudenter occidit, absolvitur.

5.23.4

Quod si in rixa percussus homo perierit, quoniam ictus quoque ipsos contra unumquemque contemplari oportet, ideo humiliores in ludum aut in metallum damnantur, honestiores dimidia parte bonorum multati relegantur.

5.23.5

Causa mortis idonea non videtur, cum caesus homo post aliquot dies officium diurnae vitae retinens decessit, nisi forte fuerit ad necem caesus aut letaliter vulneratus.

5.23.6

Servus si plagis defecerit, nisi id dolo fiat, dominus homicidii reus non potest postulari: modum enim castigandi et in servorum coercitione placuit temperari.

5.23.7

Qui telum tutandae salutis causa gerit, non videtur hominis occidendi causa portare. Tel, autem appellatione non tantum ferrum contineturi sed omne quod nocendi causa portatum est.

5.23.8

Qui latronem caedem sibi inferentem vel alias quemlibet stupro occiderit, puniri non placuit: alius enim vitam, alius pudorem publico facinore defenderunt.

5.23.9

Si quis furem nocturnum vel diurnum, cum se telo defenderet, occiderit, hac quidem lege non tenetur: sed melius fecerit, si eum comprehensum transmittendum ad praesidem magistratibus obtulerit.

5.23.10(11)

Mandatores caedis perinde ut homicidae puniuntur.

5.23.11(10)

Iudex, qui in caput fortunasque hominis pecuniam acceperit, in insulam bonis ademptis deportatur.

5.23.12

Si putator, ex arbore cum ramum deiceret, non proclamavit, ut vitaretur, atque ita praeteriens eiusdem ictu perierit, etsi in legem non incurrit, in metallum datur.

5.23.13

Qui hominem invitum libidinis aut promercii causa castravit castrandumve curavit, sive is servus sive liber sit, capite punietur, honestiores publicatis bonis in insulam deportantur.

5.23.14

Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi id dolo non faciant, tamen quia mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur: quod si ex hoc mulier aut homo perierit, summo supplicio adficiuntur.

5.23.15

Qui sacra impia nocturnave, ut quem obcantarent defigerent obligarent, fecerint faciendave curaverint, aut cruci suffiguntur aut bestiis obiciuntur.

5.23.16

Qui hominem immolaverint exve eius sanguine litaverint, fanum templumve, polluerint, bestiis obiciuntur, vel si honestiores sint, capite puniuntur.

5.23.17

Magicae artis conscios summo supplicio adfici placuit, idest bestiis obici aut cruci suffigi. Ipsi autem magi vivi exuruntur.

5.23.18

Libros magicae artis apud se neminem habere licet: et penes quoscumque reperti sint, bonis ademptis, ambustis his publice, in insulam deportantur, humiliores capite puniuntur. Non tantum huius artis professio, sed etiam scientia prohibita est.

5.23.19

Si ex eo medicamine, quod ad salutem hominis vel ad remedium datum erat, homo perierit, is qui dederit, si honestior sit, in insulam relegatur, humilior autem capite punitur.


5.24. Ad legem Pompeiam de parricidiis.


5.24

Lege Pompeia de parricidiis tenentur qui patrem matrem avum aviam fratrem sororem patronum patronam occiderint, etsi antea insuti culleo in mare praecipitabantur, hodie tamen vivi exuruntur vel ad bestias dantur.


5.25.0. Ad legem Corneliam testamentariam.


5.25.1

Lege Cornelia testamentaria tenentur: qui testamentum quodve aliud instrumentum falsum sciens dolo malo scripserit recitaverit subiecerit suppresserit amoverit resignaverit deleverit, quodve signum adulterinum sculpserit fecerit expresserit amoverit reseraverit, quive nummos aureos argenteos adulteraverit laverit conflaverit raserit corruperit vitiaverit, vultuve principum signatam monetam praeter adulterinam reprobaverit: honestiores quidem in insulam deportantur, humiliores autem aut in metallum dantur aut in crucem tolluntur: servi autem post admissum manumissi capite puniuntur.

5.25.1a

Qui falsam monetam percusserint, si id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absolvuntur.

5.25.1b

Accusatio suppositi partus nulla temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea quae partum subdidisse contenditur.

5.25.2

Qui ob falsum testimonium perhibendum vel verum non perhibendum pecuniam acceperit dederit iudicemve, ut sententiam ferat vel non ferat, corruperit corrumpendumve curaverit, humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis bonis cum ipso iudice in insulam deportantur.

5.25.3

Falsum est, quidquid in veritate non est, sed pro vero adseveratur.

5.25.4

Iudex, qui contra sacras principum constitutiones contrave ius publicum, quod apud se recitatum est, pronuntiat, in insulam deportatur.

5.25.5

Qui rationes acta libellos album propositum testationes cautiones chirographa epistulas sciens dolo malo in fraudem alicuius deleverit mutaverit subiecerit subscripserit, quive aes inauraverit argentaverit, quive, cum argentum aurum poneret, aes stannumve subiecerit, falsi poena coercetur.

5.25.6

Amplissimus ordo decrevit eas tabulas, quae publici vel privati contractus scripturam continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam partem perforatae triplici lino constringantur atque impositae supra linum cerae signa imprimantur, ut exteriori scripturae fidem interior servet. Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent.

5.25.6a

Testamentum, quod nullo iure valet, impune supprimitur: nihil est enim, quod ex eo aut petatur aut consistere possit.

5.25.7

Qui vivi testamentum aperuerit recitaverit resignaverit, poena legis corneliae tenetur: et plerumque aut humiliores in metallum dantur aut honestiores in insulam deportantur.

5.25.8

Si quis instrumenta litis suae a procuratore vel cognitore adversario prodita esse convicerit, tam procurator quam cognitor, si humiliores sunt, in metallum damnantur, si honestiores sunt, adempta dimidia parte bonorum in perpetuum relegantur.

5.25.9

Qui falsis instrumentis actis epistulis rescriptis sciens dolo malo usus fuerit, poena falsi coercetur: ideoque humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam deportantur.

5.25.10(9)

Instrumenta penes se deposita quicumque alteri altero absente reddiderit vel adversario prodiderit, pro personae eius condicione aut in metallum damnatur aut in insulam relegatur.

5.25.11

Qui sibi falsum nomen imposuerit, genus parentesve finxerit, quo quid alienum interciperet caperet possideret, poena legis corneliae de falsis coercetur.

5.25.12

Qui insignibus altioris ordinis utuntur militiamque confingunt, quo quem terreant vel concutiant, humiliores capite puniuntur, honestiores deportantur.

5.25.13

Si qui de iudicis amicitiis vel familiaritate mentientes eventus sententiarum eius vendunt, quidve obtentu nominis eius agunt, convicti pro modo delicti aut relegantur aut capite puniuntur.


5.26.0. Ad legem Iuliam de vi publica et privata.


5.26.1

Lege Iulia de vi publica damnatur, qui aliqua potestate praeditur civem Romanum antea ad populum, nunc imperatorem appellantem necaverit necarive iusserit, torserit verberaverit condemnaverit inve publica vincula duci iusserit. Cuius rei poena in humiliores capitis in honestiores insulae deportatione coercetur.

5.26.2

Hac lege excipiuntur, qui artem ludicram faciunt, iudicati etiam et confessi et qui ideo in carcerem duci iubentur, quod ius dicenti non obtemperaverint quidve contra disciplinam publicam fecerint: tribuni etiam militum et praefecti classium alarumve, ut sine aliquo impedimento legis Iuliae per eos militare delictum coerceri possit.

5.26.3

Lege Iulia de vi privata tenetur, qui quem armatis hominibus possessione domo villa agrove deiecerit expugnaverit obsederit clauserit, idve ut fieret homines commodaverit locaverit conduxerit: quive coetum concursum turbam seditionem incendium fecerit, funerari sepelirive aliquem prohibuerit, funusve eripuerit turbaverit: et qui eum, cui aqua et igni interdictum est, receperit celaverit tenuerit: quive cum telo in publico fuerit, templa portas aliudve quid publicum armatis obsederit cinxerit clauserit occupaverit. Quibus omnibus convictis, si honestiores sunt, tertia pars bonorum eripitur et in insulam relegantur: humiliores in metallum damnantur.

5.26.4

Creditor chirographarius si sine iussu praesidis per vim debitoris sui pignora, cum non haberet obligata, ceperit, in legem Iuliam de vi privata committit. Fiduciam vero et pignora apud se deposita persequi et sine auctoritate iudicis vindicare non prohibetur.


5.27. Ad legem Iuliam peculatus.


5.27

Si quis fiscalem pecuniam attrectaverit subripuerit mutaverit seu in suos usus converterit, in quadruplum eius pecuniae quam sustulit condemnatur.


5.28. Ad legem Iuliam repetundarum.


5.28

Iudices pedanei si pecunia corrupti dicantur, plerumque a praeside aut curia submoventur aut in exilium mittuntur aut ad tempus relegantur.


5.29.0. Ad legem Iuliam maiestatis.


5.29.1

Lege Iulia maiestatis tenetur is, cuius ope consilio adversus imperatorem vel rem publicam arma mota sunt exercitusve eius in insidias deductus est, quive iniussu imperatoris bellum gesserit dilectumve habuerit, exercitum comparaverit sollicitaverit, deseruerit imperatorem. His antea in perpetuum aqua et igni interdicebatur: nunc vero humiliores bestiis obiciuntur vel vivi exuruntur, honestiores capite puniuntur. Quod crimen non solum facto, sed et verbis impiis ac maledictis maxime exacerbatur.

5.29.2

In reum maiestatis inquiri prius convenit, quibus opibus, qua factione, quibus hoc auctoribus fecerit: tanti enim criminis reus non obtentu adulationis alicuius, sed ipsius admissi causa puniendus est, et ideo, cum de eo quaeritur, nulla dignitas a tormentis excipitur.


5.30a. Ad legem Iuliam ambitus.


5.30a

Petiturus magistratus vel provinciae sacerdotium si turbam suffragiorum causa conduxerit, servos advocaverit aliamve quam multitudinem conduxerit, convictus ut vis publicae reus in insulam deportatur.


5.30b.0. Ad legem Fabiam.


5.30b.1

Lege Fabia tenetur, qui civem Romanum ingenuum, libertinum servumve alienum celaverit vendiderit vinxerit comparaverit. Et olim quidem huius legis poena nummaria fuit, sed translata est cognitio in praefectum urbis, itemque praesidis provinciae extra ordinem meruit animadversionem. Ideoque humiliores aut in metallum dantur aut in crucem tolluntur, honestiores adempta dimidia parte bonorum in perpetuum relegantur.

5.30b.2

Si servus sciente domino alienum servum subtraxerit vendiderit celaverit, in ipsum dominum animadvertitur. Quod si id domino ignorante commiserit, in metallum datur.


5.31.0. De poenis militum.


5.31.1

Si pecunia accepta miles custodiam dimiserit, capite puniendus est. Et certe quaeritur, cuius criminis reus dimissus esse videatur.

5.31.2

Qui custodiam militi prosequenti magna manu excusserunt capite puniuntur.

5.31.3

Qui metu criminis, in quo iam reus fuerat postulatus, nomen militiae dedit, statim sacramento solvendus est.

5.31.4

Miles turbator pacis capite punitur.

5.31.5

Miles, qui ex carcere dato gladio erupit, poena capitis punitur. Eadem poena tenetur et qui cum eo quem custodiebat deseruit.

5.31.6

Miles, qui sibi manus intulit nec factum peregit, nisi impatientia doloris aut morbi luctusve alicuius vel alia causa fecerit, capite puniendus est: alias cum ignominia mittendus est.


5.32. Quando appellandum sit.


5.32

Quotiens iusiurandum postulatur, eo tempore appellandum est, quo defertur, non quo iuratur.


5.33.0. De cautionibus et poenis appellationum.


5.33.1

Ne liberum quis et solutum haberet arbitrium retractandae et revocandae sententiae, et poenae et tempora appellatoribus praestituta sunt. Quod nisi iuste appelaverint, tempora ad cavendum in poena appellationis quinque dierum praestituta sunt. Igitur morans in eo loco, ubi appellavit, cavere debet, ut ex die acceptarum litterarum continui quinque dies computentur: si vero longius, salva dinumeratione interim quinque dies cum eo ipso quo litteras acceperit computantur.

5.33.2

Ne quis in captionem verborum in cavendo incidat, expeditissimum est poenam ipsam vel quid aliud pro ea deponere: necesse enim non habet sponsorem quis vel fideiussorem dare aut praesens esse: et si contra eum fuerit pronuntiatum, perdit quod deposuit.

5.33.3

Quotiens in poena appellationis cavetur, tam unus quam plures fideiussores, si idonei sint, dari possunt: sufficit enim etiam per unum idoneum indemnitati poenae consuli.

5.33.4

Si plures appellant, una cautio sufficit, et si unus caveat, omnibus vincit.

5.33.5

Cum a pluribus sententiis provocatur, singulae cautiones exigendae sunt et de singulis poenis spondendum est.

5.33.6

Modus poenae, in qua quis cavere debet, specialiter in cautione exprimendus est, ut sit, in qua stipulatio committatur: aliter enim recte cavisse non videtur.

5.33.7

Adsertor si provocet, in eius modi tertiam cavere debet, quanti causa aestimata est.

5.33.8

In omnibus pecuniariis causis magis est, ut in tertiam partem eius pecuniae caveatur.


5.34.0. De litteris dimissoriis.


5.34.1

Ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est, litterae dimissoriae diriguntur, quae vulgo apostoli appellantur: quorum postulatio et acceptio intra quintum diem ex officio facienda est.

5.34.2

Qui intra tempora praestituta dimissorias non postulaverit vel acceperit vel reddiderit, praescriptione ab agendo submovetur et poenam appellationis inferre cogetur.


5.35.0. De reddendis causis appellationum.


5.35.1

Meritum appellationis causae capitalis et ipsam rationem status non nisi per nosmet ipsos prosequi possumus: nemo enim absens aut duci in servitutem potest aut damnari.

5.35.2

Moratorias appellationes et eas, quae ab exsecutoribus et confessis fiunt, recipi non placuit.

5.35.3

Eum qui appellat cum convicio ipsius iudicis appellare non oportet: ideoque ita factum arbitrio principis vindicatur.


5.36.0. Post provocationem quid observandum est.


5.36.1

Quotiens possessor appellat, fructus medii temporis deponi convenit. Quod si petitor provocet, fructus in causa depositi esse non possunt nec recte eorum nomine satisdatio postulatur.

5.36.2

Si propter praedia urbana vel mancipia appelletur, pensiones eorum vel mercedes, vecturae etiam, si de navi agatur, deponi solent.


5.37. De meritis appellationum.


5.37

Omnimodo ponendum est, ut, quotiens iniusta appellatio pronuntiatur, sumptus, quos dum sequeretur adversarius impendit, reddere cogatur, non simplos, sed quadruplos.