|  |



VI, . 40

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

40. (1) , , , (2) , , 109, , , :

(3) , , , : ; . (4) ; , 110, , : , , . (5) , , : , ,   - ,   ( !); : , , . (6) , , , , , ,  , (7) , , , , , , ?! (8) ,  ,  . : , , , ? (9) , ? ,  ,  , . (10) , 111 , ,   : , , , ?  ,  ,  . (11) ( ), , , , , . , , . (12) .320 , . , , : ! , - , ? (13) ,     : , ,  , , ? (14) - , , , , , , ,  ? (15) , --, . ? , ? -- ! ,  ,  , . (16) : , ? (17) , , , 112, , , , 113, , - ,  , , ? (18) , , ? , ? ! ! , ,  , , ? (19) ,  ,  , . , : , , ! (20) , , , , , , ?

40. adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, [2] Ap. Claudius Crassus, nepos decemviri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse: [3] Neque novum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis adversatos esse. [4] quorum alterum neque nego neque infitias eo, nos, ex quo adsciti sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse voluistis dici vere posset: [5] illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi quae pro universa re publica fiant ea plebi tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumve nostrum contra utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem fuerint, vere referri posse. [6] An hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim, [7] L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae novem annis quibus regnant sumpsisse ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse?

[8] Sub condicione inquit, nos reficietis decimum tribunos. quid est aliud dicere quod petunt alii nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus? [9] sed quae tandem ista merces est qua vos semper tribunos plebis habeamus? Ut rogationes inquit nostras, seu placent seu displicent seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis. [10] obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare, bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias. [11] Non inquit licebit tu de fenore atque agris quod ad vos omnes pertinet iubeas, et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, videas; aut omnia accipe, aut nihil fero; [12] ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod vitale sit iubeat aut mortiferum vitali admisceat. ergo si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent, abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis! quid? Si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo erit qui ferat? [13] illud si quis patricius, si quis quod illi volunt invidiosius esse Claudius diceret, aut omnia accipite, aut nihil fero, quis vestrum, Quirites, ferret? [14] numquamne vos res potius quam auctores spectabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur adversis accipietis?

[15] at hercule sermo est minime civilis. quid? Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. Consules inquit, rogo ne vobis quos velitis facere liceat. [16] An aliter rogat qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit? [17] si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsinna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo, cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consule esse, Camillum de repulsa dimicare? [18] hocine est in commune honores vocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris? [19] Timeo inquit, ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium. quid est dicere aliud quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi quos non voltis, imponam? [20] quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?


  • 109  .: III, 33 .
  • 110.: II, 16, 45.
  • 111. . , , .
  • 112.: II, 11, 1.
  • 113.: V, 39 .
  • 1344010030 1344010031 1364000523 1364000641 1364000642 1364000700

    , .