|  |



XXIII, . 37

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

37. (1) ; ; . (2) , , , : , . (3) , , , .139 ; (4) , , . (5) , , , , , . , ; (6) ,   : , , , , . (7) , , . (8) , , , , . (9) , , , , .

(10) , , 134 , 135, : (11) , ; . , , . (12) 136   , ,  , ; . (13) , ; .

37. Eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur. [2] Adversus ligneam ingentem admotam urbi turrem aliam ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis validis sublicis pro solo usus erat. [3] Inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; [4] postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt. [5] Quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus. [6] Ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant. [7] Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. [8] Postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; [9] ceterum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.

[10] Quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. [11] Supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites, signa militaria ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. [12] Et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant, vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. [13] Supra quinque milia captivorum sub hasta venierunt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.


  • 134  , .
  • 135 (Longus  ) 218 . . . . (XXI, 6, 3),   . , 215 . . . , ( ), .
  • 136. : . 1, . 77  . XXII.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364002338 1364002339 1364002340