|  |



XXIII, . 40

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

40. (1) 144, , , . (2) , : .141 . (3) . , 145, ; . (4) , - , , . , . (5) , , , , 146, . (6) , , ,   , . (7) , , 147: . (8) , , . , , , . (9) ; , , (10) , ( ), , , . (11) , , , . , . (12) , ; ; .

40. Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae omissae erant postquam Q. Mucius praetor gravi morbo est inplicitus. [2] Manlius navibus longis ad Carales subductis navalibusque sociis armatis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto duo et viginti milia peditum, mille ducentos equites confecit. [3] Cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos ad iuventutem armandam, qua copias augeret; filius nomine Hostus castris praeerat. [4] Is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. Ad tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme vivi capti; [5] alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit; [6] debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Balearis erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset. [7] Manlius post famam adpulsae Punicae classis Carales se recepit: ea occasio Hampsicorae data est Poeno se iungendi. [8] Hasdrubal, copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem, duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus Carales perventurus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. [9] Primo castra castris modico intervallo sunt obiecta; deinde per procursationes levia certamina vario eventu inita; postremo descensum in aciem. Signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum. [10] Diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci adsuetis, fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi; [11] ceterum terga dantes circumducto cornu quo pepulerat Sardos inclusit Romanus. Caedes inde magis quam pugna fuit. [12] Duodecim milia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.


  • 144 , (. : . 34, 1015 . 129).
  • 145 , .   ( ), .
  • 146  .
  • 147 ( )  .   .
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002341 1364002342 1364002343