|  |



XXIV, . 19

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

19. (1) , . , , 76 , (2) , , , , . , , , . (3) : , ; (4) , , ; , . (5) , , , ; . (6) ; , , , . : ; . (7) , , , , ; . : , . (8) 77 ; . (9) , , ; , 78: .164 , , , . (10) , , . , , - . (11) ; , .

19. Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio. [2] Praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. Nihil eorum Fabium fefellit. [3] Itaque Nolam ad collegam mittit: altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse qui Campanis opponatur; [4] vel ipse relicto Nolae praesidio modico veniret, vel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum. [5] Hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt. [6] Ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. Ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera neque satis inceptu succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; [7] Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur. [8] Vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, [9] paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. [10] Quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt. Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, [11] captivique Campanorum quive Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt; oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.


  • 76. meddix tuticus. . . 3  . XXIII; . : XXIII, 35, 13; XXVI, 6, 13.
  • 77 . : . 45  . II. (, ).
  • 78 . , . 39, 7.
  • 1364000450 1364000504 1364000707 1364002420 1364002421 1364002422