|  |



XXV, . 24

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

24. (1) ; ; , ; (2) , , . .

(3) 92 : , , , ; , . (4) 93, , .211 : , . .

(5) , , , , , . (6) , , : , , . (7) , , : , , , . (8) , 94, . , ,   . (9) ; , , , , , , , , . (10) , , : ; (11) , , , ; , 95, , . (12) , , 96, , (13) 97 , , , , ; . (14) ,   , (15) , , , , , .

24. Iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceterae admotae sunt copiae pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato, [2] quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant; paucos tamen eorum inproviso oppressos in cubilibus interfecerunt. [3] Prope Hexapylon est portula; ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperta gerebatur res. [4] Quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt. [5] Nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii salire de muro praecipitarique turba paventium. [6] Magna pars tamen ignara tanti mali erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia. [7] Sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.

[8] Epicydes ab Insula, quam ipsi Nason vocant, citato profectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus pavidis [9] tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribiliora vero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis conpleta, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen convertit, [10] non tam vim multitudinemque hostium metuens quam ne qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinae atque Insulae inveniret portas. [11] Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis vidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei, partim vetusta gloria urbis. [12] Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, [13] tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia quae virtus ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis. [14] Ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, [15] priusquam signa Achradinam admoveret, praemittit Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni pellicerent hostis ad dedendam urbem.


  • 92.: XXIV, 21, 7; 32, 5 . 89  . XXIV.
  • 93 (. . 89  . XXIV), , (, VI, 96, 12. . . , . ), , . , 414 . . ., (. , . 96), , , (, VI, 96, 3). , ( ) .
  • 94. . 88  . XXIV. (., ). . . 91  . XXIV. . .
  • 95.: . , 19. .: . , III, 43; , IV, 117.
  • 96 415 . . . , , (134 , , ) . , 413 . . . (73 ) . , , .
  • 97 ( 405367 . . .) (367344 . . .), (317289 . . .).
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002525 1364002526 1364002527