|  |



XXVII, . 3

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

.275 3. (1) , , 13 ( ), , , . (2)   , , , . . (3) , - : . (4)   , . (5) 14; , ; ; ; ; - .

(6) 15 , : , . . (7) ; 16, ;   . (8)   ,  , 17. (9) ; ( , ) .

3. Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro qui publicatus erat locando locavit autem omnem frumento tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus. [2] Milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare. [3] Erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis. [4] Haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniuraverant. [5] Indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data. [6] Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit. [7] Acerranis permissum ut aedificarent quae incensa erant; Nucerini Atellam, quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti.

[8] Inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria. [9] M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.


  • 13 ( ), (XXVI, 16, 8), . . . ( ),     (. , . 11, 8).
  • 14 (XXVI, 34, 34) (.: XXIII, 7, 89) .
  • 15 (. . 52 56  . XXIII) 216 . . . .: XXIII, 15, 6 17, 7.
  • 16.: XXVI, 16, 5 . 77  . XXVI.
  • 17 212 213 . . . (. . ) ( ). .: XXV, 911; 15, 4 .
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002704 1364002705 1364002706