|  |



XXXIV, . 60

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6

60. (1) ; , , : ; ; , , . (2) , , , , ; . (3) : , (4) , -, - , . , , , , . (5) , . , , . (6) , , , - . - ; , , , .

60. Vixdum hi profecti erant cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum. [2] Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. [3] Sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur; [4] Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moveatur liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. [5] Sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites deposcebat; ea se classe primum Africam petiturum; magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse; [6] si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. Regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.

1260010234 1260010302 1260010303 1364003461 1364003462 1364003500