|  |



XXXV, . 32

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

32. (1) . , . (2) . , 90, , . (3) , : (4) , , , . , ,  , , . (5) ,   , . (6) , , - , , . (7) 91. .

(8) , . . : , , , . (9) . (10) ,  ,  ́   - , . (11) , , . (12) . , 92 , (13) . : , . , , . (14) , , , !

32. Huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. [2] Iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. [3] Qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestres navalesque copias commemorando: [4] ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. [5] Apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et quae agerent omnia legatis Romanis deferebantur; [6] et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent. [7] Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis. Ab iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. [8] Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: [9] sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura. [10] Nunc quoque inquit, si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. [11] Ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet. [12] Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt: [13] ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse. Legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse; [14] dum integra omnia essent, verbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.

1260010214 1260010222 1260010313 1364003533 1364003534 1364003535