|  |



XXXV, . 34

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

34. (1) . , <> <> , , 95. (2) , ( , ), , . (3) , , , . (4) , , , ,   , 96. (5) :   ,   ,   . (6) ( , 97), . (7) , , .176 , 98  . (8) ,   , . , -, . (9) ( ), , , , 99, . (10) , , , , . (11) , , . . (12) , . , . .

34. Quinctius legatique Corinthum redierunt. Inde, ut quaeque de Antiocho . . . nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis, [2] concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem ita vocant sanctius consilium; ex delectis constat viris id agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur. [3] Inter omnes constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle. [4] Aetoli consilium cum rei, tum spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi. [5] Singuli in singulas principes missi sunt, Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. [6] Hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit. [7] Litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. [8] Et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit. Ita pro se quisque revocari iubebant. [9] His praeparatis Diocles cum omni equitatu et erat tum praefectus equitum specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. [10] Postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium. [11] Ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. [12] Mox equitum plena urbs erat et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi qui principes adversae factionis interficerent. Ita Demetrias Aetolorum facta est.


  • 95 .
  • 96 . .: XXXII, 37, 4.
  • 97 . , . 32, 1.
  • 98 .
  • 99 ( )  .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364003535 1364003536 1364003537