|  |



XXXVI, . 20

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

20. (1) , , , , : , . (2) , , , . (3) , 64: . , .205 , . (4) , . , .

(5) , . , 65. (6) . , , , , , .

(7) , . (8) , , , , . , , .

20. Consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur. [2] Ceterum per omnes dies haud secus quam in pacato agro sine vexatione ullius rei agmen processit, donec in agrum Coroneum ventum est. [3] Ibi statua regis Antiochi posita in templo Minervae Itoniae iram accendit, permissumque militi est ut circumiectum templo agrum popularetur; dein cogitatio animum subit, cum communi decreto Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem agrum saevire. [4] Revocato extemplo milite finis populandi factus; castigati tantum verbis Boeoti ob ingratum in tantis tamque recentibus beneficiis animum erga Romanos.

[5] Inter ipsum pugnae tempus decem naves regiae cum praefecto Isidoro ad Thronium in sinu Maliaco stabant. Eo gravis vulneribus Alexander Acarnan, nuntius adversae pugnae, cum perfugisset, trepidae inde recenti terrore naves Cenaeum Euboeae petierunt. [6] Ibi mortuus sepultusque Alexander. Tres, quae ex Asia profectae eundem portum tenuerant, naves audita exercitus clade Ephesum redierunt. Isidorus ab Cenaeo Demetriadem, si forte eo deferret fuga regem, traiecit. [7] Per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praetervectos excepit; [8] alias mersit, alias cepit naves; quae novissimi agminis erant cursum in Asiam verterunt. Atilius Piraeum unde profectus erat cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis divisit.


  • 64 ( ) . , .
  • 65 ()  - , . .
  • 1345970035 1345970037 1364000418 1364003621 1364003622 1364003623