|  |



XXXVI, . 19

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

19. (1)   .204 . (2) , , , , , , . (3) , , , . , , .

(4) , , , , , , , , , , . (5) - . . (6) , . , , , . (7) , , .

(8) , . (9) , , . , , - . (10) , : , , , , , . (11)   , . , , 63, , , . (12) , , , , , . .

19. Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat. [2] Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Aetolos credere visa procul pugna subsidio venire; [3] ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pavor omnes cepit ut abiectis armis fugerent. [4] Et munimenta sequentes impedierunt, et angustiae vallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti novissimi agminis erant, quos pedes aegre praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque inter se maiorem quam in proelio edentibus; [5] aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit; Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. [6] Multis in ipso itinere caesis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt; [7] quae temptata eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Heracleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant. [8] Consul noctis insequentis tertia vigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima movit. [9] Aliquantum viae praeceperat rex, ut qui non ante quam Elatiae ab effuso constiterit cursu; ubi primum reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit. [10] Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt; [11] nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus; [12] quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.


  • 63.: XXXV, 43, 6. , (. , . 15, 3).
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364003620 1364003621 1364003622