|  |



XXXVI, . 23

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

23. (1) , , . , , : (2) , , , , ,  , , . (3) , , , . (4) , , .207 , , . , : (5) , - , . (6) , . (7) ,   , ,  : (8) - . (9) , . (10) , . , , , .

23. Et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur. [2] Nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebant, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant. [3] Fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos ut pluribus erumperetur in hostem locis faciebant. [4] Hoc primis diebus, dum integrae vires erant, et frequentes et impigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius. [5] Etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac vigiliae conficiebant, Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem aliorum, Aetolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente. [6] Per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est. [7] Cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium init. [8] Media nocte receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos usque ad diei tertiam horam quietos in castris tenuit; [9] inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam diei horam. [10] Fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam armati in muris apparebant.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003624 1364003625 1364003626