|  |



XXXVI, . 24

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

24. (1) , , , (2) , . , , . (3) , , , , , . (4) ,   , . (5) , ́ , , , , . (6) , , , , . , , . , , . (7) . , - : , - . (8) , , , , ; (9) , . , . (10) , , .208 , , : , . (11) ,   , , . . (12) , , , , , , 69. - .

24. Consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta vigilia rursus ab tribus partibus summa vi adgressus, [2] ab una Ti. Sempronium tenere intentos milites signumque expectare iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur, haud dubie ratus hostes concursuros. [3] Aetoli pars sopiti adfecta labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt. [4] Hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur, partim scalis ascensus temptant, adversus quos undique ad opem ferendam concurrunt Aetoli. [5] Pars una, in qua aedificia extra urbem erant, neque defenditur neque oppugnatur; sed qui oppugnarent intenti signum expectabant; defensor nemo aderat. [6] Iam dilucescebat, cum signum consul dedit; et sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros transcendere. Simul clamor, index capti oppidi, est exauditus; undique Aetoli desertis stationibus in arcem fugiunt. [7] Oppidum victores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec ab odio quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriae sentiret. [8] Revocatos inde a medio ferme die milites cum in duas divisisset partes, unam radicibus montium circumduci ad rupem iussit, quae fastigio altitudinis par, media valle velut abrupta erat ab arce; [9] sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conici tela in arcem possint; cum dimidia parte militum consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis qui ab tergo in rupem evasuri erant expectabat. [10] Non tulere qui in arce erant Aetoli primum eorum qui rupem ceperant clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis iam animis et nulla ibi praeparata re ad obsidionem diutius tolerandam, [11] utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset. Itaque ad primum impetum abiectis armis dediderunt sese. [12] Traditus inter ceteros princeps Aetolorum Damocritus est, qui principio belli decretum Aetolorum, quo accersendum Antiochum censuerant, T. Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra ibi Aetoli posuissent. Ob eam ferociam maius victoribus gaudium traditus fuit.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003625 1364003626 1364003627