|  |



XXXVI, . 44

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

44. (1) , . , . . (2) , ; , . (3) , 115 , , , , , . (4) , , , , , , .

(5) ,   . (6) , , , . (7) , .220 , , , , . (8) . , . , , . (9) , . , . (10) , , . (11) , . , , , .

44. Polyxenidas, ut appropinquare hostes adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. [2] Quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentes naves. [3] Iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere. [4] Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naves. Iam omnibus in conspectu erant. [5] Duae Punicae naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt regiae naves; [6] et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus navem capiunt; [7] una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad classem refugit. [8] Livius indignatione accensus praetoria nave in hostes tendit. Adversus quam eadem spe duae quae Punicam unam navem circumvenerant cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in advenientes hostium naves ferreas manus inicere et, [9] ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis nec pro viris ducere regia mancipia. Haud paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas naves expugnavit cepitque. [10] Et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur. [11] Eumenes, qui extremus commisso certamine advenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse ubi aequa pugna erat invadit.


  • 115 .
  • 1364000736 1364000838 1364000840 1364003645 1364003700 1364003701