|  |



XXXVII, . 1

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

. III, . 221 1. (1) , , , . , , , , . (2)   , , ,  , . (3) , , , ; , (4) , , , . (5) , . : , , 1. (6) , 2, . , .

(7) . . . , , -, . (8) , , . , , . (9) , , . , . , , . (10) , , . , : , ,   . ,   .

.222

1. L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. Et legati eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. [2] Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia. [3] Ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt. [4] Plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia non ut hostibus sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant. [5] Per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. [6] Exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. Ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.

[7] Tum de consulum provinciis coeptum agi est. Ambo Graeciam cupiebant. Multum Laelius in senatu poterat. Is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. [8] Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret. [9] Cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum. [10] Haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt.

1364003343 1364003345 1364003401 1364003702 1364003703 1364003704