|  |



XXXVI, . 43

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

43. (1) , 112. -   , , , , . (2) , , . (3) , , , , , . , , . (4) , , . (5) - , .219 : , . (6) , , , , . (7) , , , , . , , , . (8) , , . . , ,   , , 113. (9) , . , , , , . (10) , , . (11) , , , , , , , , , . (12) , , , ; . (13) . , , , , , 114, .

43. Eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies et est ventosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus divisas adversi venti tenuerunt. [2] Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. [3] Qui omissis quae in Hellesponto agebat cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret. [4] Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis; [5] ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum. [6] Nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium veniant, oneratas commeatu venire; [7] suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentes, nihil praeter militem atque arma habituras. Multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et ventorum, quae omnia ignaros turbatura hostes essent. [8] Movit omnes auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. Biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. [9] Inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestres copias comparandas; [10] classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. [11] Romani, ubi primum aquilones ii namque per aliquot dies tenuerant ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt; inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt. [12] Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantes instruentesque se ad navale certamen rediit. [13] Inde centum quinque tectis navibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transversis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naves ire; deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.


  • 112. , . 34, 1.
  • 113  (- .   .   ).   ; () .   : , .
  • 114  . . (XIV, 644) .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003644 1364003645 1364003700