|  |



XXXVII, . 3

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

3. (1) , . (2) 9, ; .223 , . (3) ; . , ,   . (4) - , 10. (5) , , . (6) , , , , . (7) , , , ,   .

(8)     11. . (9)     12: (10) , . . (11) , .

3. Priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. [2] Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita ut fastigium valvaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati; [3] Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. [4] Ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus pars carnis quae dari debet data non fuerat. [5] Supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt. [6] Decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt. [7] P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.

[8] Per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. Cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit. [9] Legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: [10] omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset senatus, paratos fore. [11] Gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum milium aeris.


  • 9 ( , )  -. ( ).
  • 10. . 5  . XXXII.
  • 11  . .: XXXII, 26, 17.
  • 12 (. . 3  . XXXI).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003704 1364003705 1364003706

    , .