|  |



XXXVII, . 2

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

2. (1) . ,   ,   ,   ,   ,   . (2) , , , ( 3) , (3) . , , . : (4) , . (5) , , . , , 4. (6) , 5, , . (7) 6, , , , , , . (8) , . 7 , , . (9) : , . (10) ; . (11) , , . (12) , , 8; ,   , .

2. Praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. [2] Consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M. Acilio duae autem legiones erant accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, equites centum, [3] et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum ut, cum in provinciam venisset, si e re publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret. Alteri consuli totus novus exercitus decretus, [4] duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. [5] Exercitum ex Liguribus Q. Minucius iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti. [6] Duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. [7] A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M. Acilio traderet, si is manere ibi vellet; [8] si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret. C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, peditum duo milia et centum equites. [9] P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; [10] L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navales a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navales socios, duo milia peditum; cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere. [11] Duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. [12] Siciliae Sardiniaeque binae aeque ac proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.

1327002004 1327002006 1327002009 1364003703 1364003704 1364003705