|  |



XXXVII, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

16. (1) , , . (2) , ,  , , , , 41  . (3) , , , . , , . (4) ; -, . . , (5) , - . (6) ,   , . (7) , , , , . (8) , 42 . (9) , , . (10) , . , . (11) , , . .233 (12) , , . - , , , , . (13) , ,   . ; , (14) , , , , , .

16. C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. [2] Civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. [3] Rhodum ut ventum est, simul et ad quam rem missus esset, iis exposuit et consuluit eos. Approbantibus cunctis et ad eam quam habebat classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara. [4] Primo secundus ventus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se vento fluctibus dubiis volvi coeptum est mare, pervicerunt quidem remis, ut tenerent terram; [5] sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente. [6] Praetervecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, navibus a maritima vi tutum; [7] sed altae insuper imminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt. [8] Adversus quos Livius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issaeos auxiliares et Zmyrnaeorum expeditos iuvenes misit. [9] Hi, dum missilibus primo et adversus paucos levibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen; [10] postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multitudo effundebatur, timor incessit Livium ne et auxiliares circumvenirentur et navibus etiam ab terra periculum esset. [11] Ita non milites solum sed etiam navales socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit. [12] Tum quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed L. Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta victoria ad naves redierunt. [13] Inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso consilio Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt, [14] Livius praetervectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conventis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.


  • 41  (. ). , , .   .
  • 42. . 148  . XXXI.
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003717 1364003718 1364003719