|  |



XXXVII, . 23

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

23. (1) . , , . , . (2) : - ( ) , . (3) , , , , 55, . (4) , , 56.

57 , (5)   58. , . - . (6) . . , , . (7) , , ,   , . . (8) ; , , . (9) , , , , . .238 (10) , , , , , . , . (11) . , .

23. In confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum. Eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est; [2] ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni medium enim aestatis erat ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt. [3] Cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostes esse. [4] Tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; [5] regia classis septem et triginta maioris formae navium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. Praeter has decem triremes erant. Et hi adesse hostes ex specula quadam cognoverunt. [6] Utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt. [7] Ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naves. [8] Rhodii longo agmine veniebant; prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. [9] Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet. [10] Ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum evectus erat ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. [11] Extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.


  • 55  ( )   . . (. ʸ),   . .
  • 56  , - 40 .
  • 57 (. 22, 24).
  • 58   - . , .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003724 1364003725 1364003726

    , .