|  |



XXXVII, . 25

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

25. (1) , . (2) , , 62, . . (3) , , . (4) , , : (5) - , , , ; (6) , , . , , , . (7) , , , . (8) , . , , , , . (9) , , , ; , , ; (10) , , . (11) , , , , . (12) ; . , . (13) , , . (14) , , , 63.

25. Magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum; [2] et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. Sed profectio Antiochi ab Sardibus simul metus ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt; [3] Pamphilidam cum quattuor navibus tectis ad eam classem quae circa Patara erat miserunt. [4] Antiochus non civitatium modo quae circa se erant contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: [5] venire eos ad omnia regna tollenda, ut nullum usquam in orbe terrarum nisi Romanum imperium esset; [6] Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnes velut continens incendium pervasurum; [7] ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam servitutem concessisset. [8] His motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit: [9] regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; [10] et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuivis regum vel maiestate vel viribus parem. [11] Philippum et Nabim, hostes et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. [12] Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum; et quasdam civitates extra Macedoniam patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum. In eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset. [13] Maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius, qui praetor ante classi praefuerat, [14] legatus ab Roma venit et edocuit quanto et spes victoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.

1327002055 1327002056 1327002057 1364003726 1364003727 1364003728