|  |



XXXVII, . 24

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

24. (1)   , . (2) , , , 59; , , , , , . (3) 60   . . (4) , , , , , , . , 61, . (5) ; , . (6) , , . : ! (7) , , , . (8) , , . (9) , , , , , ; , . (10) , , , . (11) , , . (12) , .239 . (13) , , , , , .

24. Sed momento temporis et navium virtus et usus maritimae rei terrorem omnem Rhodiis dempsit. [2] Nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque venienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum dabat. [3] Maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia nave uno ictu demersa; itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat. [4] Eudamum in alto multitudine navium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe praestantem, urgebat, et circumvenisset, ni signo sublato ex praetoria nave, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu vicerant naves ad opem ferendam suis concurrissent. [5] Tum et Hannibal quaeque circa eum naves erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. [6] Cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis. [7] Consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium prope una voce omnes ut sequerentur exclamaverunt. Ipsius Eudami multis ictibus vulnerata navis erat; [8] Pamphilidam et Chariclitum insequi quoad putarent tutum iussit. [9] Aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt. [10] Inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes, quod cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt. [11] Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne tum quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri regiae classi quam primum cuperet; [12] et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt. [13] Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.


  • 59. . .
  • 60 , ,   . ,  9.
  • 61  3 , : .
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364003725 1364003726 1364003727