|  |



XXXVII, . 41

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

41. (1) . . : , .

(2) , ,   . , , , . (3) , . , , . (4) , , , , , . (5) , 92, , . (6) : . (7) , . , , , ,  : , ,   . , . (8) , . , , , . (9) , , , , , . , , ,   . (10) . , , , , . (11) , , , , , , , .

(12) . , , .

41. Rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in laevo praeposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum.

[2] Nebula matutina, crescente die levata in nubes, caliginem dedit; umor inde ab austro velut pluvia perfudit omnia; [3] quae nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnes partes conspectum, et umor toto fere gravi armatu nihil gladios aut pila hebetabat; [4] regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat. [5] Falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt. [6] Armatae autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur transfigerent, [7] et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret; item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diversae deligabantur falces. [8] Sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, locaverat rex. [9] Quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere. [10] Haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur; [11] quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. [12] Ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.


  • 92 . . .: . , VI, 1, 27; , I, 8, 10; , XX, 113. , .
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364003742 1364003743 1364003744