|  |



XXXVII, . 40

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

40. (1) - . , 86. (2) . , , . . (3) . - , , . (4) , , , , . (5) , , 87. , 88. (6) . , . (7) , , ,   . (8) , , , , . (9) 89. (10) , . (11) , - ; , , , ; , . (12) , . , , , . (13)   , : 90, , 91, , (14) , . , , , . .

.251

40. Regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. Decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitae appellabantur. [2] Haec media acies fuit, in fronte in decem partes divisa; partes eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. [3] Hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat. [4] Ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati. [5] Ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit. His tria milia equitum loricatorum cataphractos ipsi appellant adiunxit. Addita his ala mille ferme equitum; agema eam vocabant; [6] Medi erant, lecti viri, et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites. Continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis. [7] Ab eadem parte, paulum producto cornu, regia cohors erat; argyraspides a genere armorum appellabantur; [8] Dahae deinde, equites sagittarii, mille et ducenti; tum levis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses, pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant. [9] Extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii. [10] Ab laevo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum ab Ariarathe missi erant regi; [11] inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. [12] Ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli quos appellant dromadas. His insidebant Arabes sagittarii, gladios tenues habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. [13] Inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu erat: primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum: [14] Pisidae erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes.


  • 86.: XXXVI, 18, 2.
  • 87. . 130  . XXXV.
  • 88  .: (., .: . agmen).   , , . .: XLII, 51, 4 . 140; 58, 9 . 168.
  • 89  - , . . . , , . . , , (XII, 523) . . . 131  . XXXV.
  • 90.: XXXV, 28, 8 . 81  . XXXV.
  • 91. . -.
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003741 1364003742 1364003743