|  |



XXXVII, . 43

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

43. (1) , , 94. (2) , , , , , . , (3) , , , , , , . (4)   , , ; ( ) .

(5) , , , . , .253 . (6) , , , , , . (7) , , , ( , , ),   . (8) , , , . (9) , , , ,   , , . (10) , , , : , , , , , . (11) , , , , , , .

43. Praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est. [2] Is qua fugam cernebat suorum, cum praesidio omni occurrit et stare primo, deinde redire in pugnam iubebat pavorem et turpem fugam increpans; [3] minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere ni dicto parerent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium caedant, turbam insequentium ferro et vulneribus in hostem redigant. [4] Hic maior timor minorem vicit; ancipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi rediere in pugnam, et Aemilius cum suo praesidio erant autem duo milia virorum fortium effuse sequenti regi acriter obstitit, [5] et Attalus, Eumenis frater, ab dextro cornu, quo laevum hostium primo impetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus advenit. [6] Antiochus postquam et eos, quorum terga modo viderat, repetentes pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam vertit equum. [7] Ita utroque cornu victores Romani per acervos corporum, quos in media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum virorum et arma gravitate fugam impedierant, pergunt ad castra diripienda. [8] Equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt. [9] Ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur. [10] In castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est edita; nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt. [11] Retenti in portis valloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem.


  • 94 180 . . . .: XL, 42, 12.
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003744 1364003745 1364003746