|  |



XXXVII, . 51

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

51. (1) , , 109. (2) , , , . (3) , . , : (4) , , , . (5) , , 110. (6) - , 111, , . (7) , , , , .

(8) - , , . (9)   , , -   , - , .259 , . (10) , , - , 112.

51. Priusquam in provincias praetores irent certamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium Albinum fuerat. [2] Consulem illum cum C. Lutatio collega in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra retinuerat Metellus, pontifex maximus; [3] praetorem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit. Et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, [4] et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et provocatum ad populum est. [5] Religio ad postremum vicit; ut dicto audiens esset flamen pontifici iussus; et multa iussu populi ei remissa. [6] Ira provinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et ut ius inter peregrinos diceret decreverunt. [7] Dilectibus deinde intra paucos dies neque enim multi milites legendi erant perfectis consules praetoresque in provincias proficiscuntur.

[8] Fama dein de rebus in Asia gestis temere vulgata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi litteraeque imperatoris Romam adlatae, [9] quae non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt desierant enim victum in Aetolia regem metuere quam a vetere fama, quod ineuntibus id bellum gravis hostis et suis viribus, et quod Hannibalem rectorem militiae haberet, visus fuerat. [10] Nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.


  • 109.: , 19. 242 . . . , , , .
  • 110 , ,   . , ( ). .
  • 111 . , , , .
  • 112. , . 8, 4; 18, 7.
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364003752 1364003753 1364003754