|  |



XXXVII, . 53

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.

53. (1) . , : -, , , , , . (2) , , .260 . (3) , . , , , , , 114, (4) , , , . (5) , , , . , . (6) , , ; : , , , . (7) , , , . , , , , . , , 115, , (8) . (9) , , , ; , ; (10) , , , 116. (11) , , ,  . (12) , , , , . (13) , , , , 117, . (14) , ; , . (15) , ; ; , ; , . (16) , ,  ; , , . (17) , , .261       , , , , , . (18) , . ; , . (19) , , , . , -, : , ? (20) , . (21) , . ? ? ! , , , . (22) , , , . (23) , , , ? (24) , , , , ,   , , , , , . (25) - : ? , , . -! , , , (26) . (27) , , , , . (28) , ,   . ,   . , , ?

53. Reductus a praetore in templum rex et dicere iussus perseverassem inquit tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi. [2] Quae quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, petere videantur. [3] Agent enim causam civitatium Graecarum, et liberari eas dicent debere. Quo impetrato, cui dubium est quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates quae liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras, [4] ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subiectos imperio et obnoxios habituri sint? [5] Et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se pertinere; vos modo id decere et conveniens esse ante factis dicent. [6] Haec vos ne decipiat oratio providendum vobis erit, neve non solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris, alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos arma tulerint, in meliore statu sint quam socii et amici vestri. [7] Quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet videri malim quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo vinci possum. Hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Graeciamque [8] incolentium in amicitiam venit vestram eamque perpetua et constanti fide ad extremum vitae finem perduxit; [9] nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit; [10] postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspiravit. [11] Huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in colendis vobis adicere etenim inexsuperabilia haec erant nihil potui; [12] rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam. [13] Rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo civitates quae defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, si secum bellum adversus vos gessissem. [14] Non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam. [15] Pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi; commeatus terra marique suppeditavi; navalibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci. [16] Quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul vitae regnique. [17] Liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuvarem. [18] Posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris fuit vestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est; [19] in acie ibi steti, eam partem sum tutatus in qua me consul esse voluit. Non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga vos mecum comparari potest? [20] Ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare. [21] Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra; [22] tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginienses fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis. [23] Quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus? [24] Pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Boeotia in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello, terra marique pro vobis arma tulimus. [25] Quid ergo postulas? dicat aliquis. Ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo, [26] nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero; [27] sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat quam me dicere ausim. [28] At enim magnificum est liberare civitates servas. Ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est vestra prudentia et aequitate dignius sociis bene meritis quam hostibus vos consulere?


  • 114   , . .: XXXV, 16, 10 . (.: , XXI, 19, 59).
  • 115 211 . . . ( I). .: XXVI, 24, 9.
  • 116.: XXXIII, 2, 13; 21, 15. 197 . . .
  • 117.: , XXI, 20, 8 .; . , 5, 18 .
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364003754 1364003755 1364003756