|  |



XXXVII, . 8

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7

8. (1) . , . (2) , , ; , , , . (3) , , , , . (4) , . 27;   , . (5) , ,   , . (6) , , 28. . (7) , .227 , . .

8. Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. [2] Succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoque nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viribus et magnitudine classem hostium aequaret. [3] Itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit. [4] Ipse in Phrygia hibernavit undique auxilia accersens. Etiam in Gallograeciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos. [5] Filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicitabant. [6] Classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis venit. [7] Is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Livium, ut quinque milia militum secum mitteret. Missi ingentem praedam intra paucos dies averterunt.


  • 27 ()  (   . ), ( 278 . . .) ( .: XXXVIII, 16).
  • 28. : XXXVI, 45, 8 . 116  . XXXVI. ()  ( ) .   : .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003709 1364003710 1364003711

    , .