|  |



XXXVII, . 52

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

52. (1) : , . (2) , , , . . (3) , , . - , ; , , (4) , , , , . (5) , , , . (6) , , , , , ,  , . (7) : , , , , . (8) ,   , , . (9) - , . , , . 113. (10) , , , , , , ; , , , . , .

52. Haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam venerunt. [2] Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu patrum quae acta in Asia essent exposuit. Supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae. [3] Tum omnium primum Eumeni senatus datus est. Is cum breviter et egisset gratias patribus quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, [4] quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est, expulissent, [5] sua deinde merita malle eos ex imperatoribus suis legatisque quam se commemorante cognoscere dixit. [6] Haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, [7] ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset; [8] verum enimvero cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse. [9] Nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentes in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit. [10] Senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit; quae accommodata regno suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius quam senatum nosse; revocandum igitur et cogendum quae vellet quaeque sentiret expromere.


  • 113. . .
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364003753 1364003754 1364003755