|  |



XXXVI, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

14. (1) , 48. , . (2) . (3) . , . (4) , , , , , , 49. (5) , . -  . (6) , . , , . (7) , . , , . (8) , . (9) .200 , , . , , , , . .

(10) , , . , . (11) , , . , , , . (12) 50 . . , , , , , . (13) , , , . , , , 51. , , , . (14) , , , . (15) .

14. Per eos forte dies M. Acilius consul cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestres copias Larisam ducere tribunos militum iussit; ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum venit. [2] Adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium regium et cum iis Athamanes. Ab Limnaeo Pellinaeum consul proficiscitur. [3] Ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus; [4] cui decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae ioco appellavit. [5] Deductus inde ad consulem custodiri iussus est et haud ita multo post in vinculis Romam missus. Cetera multitudo Athamanum aut militum Antiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum. [6] Consul Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus. In itinere ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. [7] Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis. [8] Et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes, [9] et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos in fide continuisset, veritus ne traderetur Philippo iam pridem hosti et Romanis merito tunc propter defectionem infensis, cum coniuge ac liberis regno excessit Ambraciamque se contulit; ita Athamania omnis in ius dicionemque Philippi concessit. [10] Consul ad reficienda maxime iumenta, quae et navigatione et postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, velut renovato modica quiete exercitu Crannonem est progressus. [11] Venienti Pharsalus et Scotusa et Pherae quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur. Ex iis interrogatis, qui manere secum vellent, mille volentes Philippo tradit, ceteros inermes Demetriadem remittit. [12] Proernam inde recepit et quae circa eam castella erant. Ducere tum porro in sinum Maliacum coepit. Appropinquanti faucibus super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit. [13] Consul primo misit qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque eam cepit. [14] Tum clamore ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex silvis insidiatorum caedes facta est. [15] Ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem pervenit, inde Hypataeorum agros vastavit.

1327002006 1327002017 1327002022 1364003615 1364003616 1364003617

, .