|  |



XXXVIII, . 2

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

2. (1) , 4. (2) , , , , . (3) , , , , , , . (4) , , . (5) , , 5. - , . (6) , . , . , (7) , , , . (8) , , , , , . , (9) , , , , (10) , , . , , , , . (11) . . (12) . (13) , , , , , , , , . (14) , , . , . , .

2. Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit. [2] Ibi relicta maiore parte exercitus neque enim ad tanta itinera sufficerent cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit. [3] Inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. [4] Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem; [5] quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei posuit castra. Ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. [6] Euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentes viae discurrentes. Ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat [7] et pro se quisque quidnam futurum esset cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum. [8] Haec tumultuatio regem cupientem si se sequerentur raptim evadere angustias, revocare primos et eadem qua venerat via referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur; [9] postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, [10] quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint. [11] Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. [12] Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. [13] Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes, [14] dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. Multi pavore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. Postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

1364002137 1364002336 1364002926 1364003803 1364003804 1364003805