|  |



XXXVI, . 13

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

.199 13. (1) , , , . (2) , , , , . (3) . , 46. , . (4) , . , , . (5) , , . , , (6) : , , , , , , 47. (7) , . , , . (8) , , , - . (9) , , , .

13. Sub idem tempus M. Baebius et Philippus rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis congressi, cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam misissent, [2] quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna regressi, principio veris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. [3] In Acarnania tum Antiochus erat. Advenientes Philippus Malloeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est adgressus; quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit. [4] Inde Atracem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit. [5] Sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt. Erant autem haec: [6] Aeginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria. [7] Inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent ne vim ultimam experiri vellet. [8] Quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse. [9] Postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.

1260010223 1260010311 1260010407 1364003614 1364003615 1364003616