|  |



XXXVIII, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

14. (1) ; , , , , (2) , , . , -36. (3) 37, , , . (4) , . , , , ; (5) , , . . (6) , , . (7) , : , , - , , , , . (8) , , . (9) . , , ; , . (10) , , , , . - , , , . (11) , ,  .  , , : , , . (12) ? : , . (13) , . (14) , , . . .

14. Tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. [2] Ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. [3] Haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat. [4] Ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit. Huic agmini iam fines ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; [5] orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. [6] Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. [7] Quibus eadem referentibus consul neque Romani inquit bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit. [8] Perturbati hac voce legati nihil aliud petere quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. [9] Permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis. [10] Erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. Ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens pollicebatur. [11] Enimvero inquit consul ferri iam ludificatio ista non potest. Parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia. [12] Quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? Quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta. [13] Hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae. [14] Et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. Adiecta decem milia medimnum frumenti. Haec omnia intra sex dies exacta.


  • 36 , .
  • 37 ( )  (, XIV, 631).
  • 1260010311 1327002004 1327002006 1364003815 1364003816 1364003817