|  |



XXXVIII, . 25

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.

25. (1) , , , : . (2) , , , . (3) , , , . , (4) - , , , . (5) , . . . , (6) , , . (7) , , -, , , , -, , . (8) , , , . (9) , . , , , . (10) , , . (11) , , , , , , , , , . (12) , . , , ; , .289 , , , , ; (13) , , , , . , . , , . (14) , , , , , , . (15) , . , ; ,   , , . (16) ; , ; . , , .

25. Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret quam collocutus cum suis regibus esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. [2] Tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus. [3] Quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, [4] excusantes religione obiecta venire reges non posse; principes gentis, per quos aeque res transigi posset, venturos. [5] Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad hoc colloquium utrimque ventum est. Trecentos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, iactatae sunt pacis condiciones; [6] finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. [7] Frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur. [8] Mille ad eam rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt equites; et successisset fraudi ni pro iure gentium, cuius violandi consilium initum erat, stetisset fortuna. [9] Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; [10] suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. [11] Consul, affirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos venientes. [12] Constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae excepit nec cessit; dein, cum praegravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; [13] postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. Tum vero instare dissipatis Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret ni statio pabulatorum, sescenti equites, occurrissent. [14] Ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. [15] Itaque versa extemplo fortuna est, versus a victis in victores terror. Et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. [16] Pauci ergo effugerunt; captus est nemo; maior multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.

1364002137 1364002336 1364002926 1364003826 1364003827 1364003828