|  |



XXXVIII, . 33

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

33. (1) , (2) . , , . (3) , , , , ; . (4) : , , . (5) , , .   . (6) , , , , , . (7) , 80 , , . (8) , : , ; (9) , ́ ,   - . - ,  ,  , , ! (10) , ! , - : !  . , 81. (11)   , , , . : , , , .

33. Qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, [2] legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram si id fecisset pollicentes et illos nihil indicta causa passuros. [3] Silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec causam dixissent. [4] Ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. [5] Numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in fines, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis videbatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. [6] Hi venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt. [7] Cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientes arcere. [8] Crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant; [9] deinde vociferantibus exulibus quae passi forent et orantibus opem affirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros si eam praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; [10] priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit. Atque ita decem septem, quibus vincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. [11] Sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat, non quia salvos vellet sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.


  • 80. . .
  • 81. : XXXIX, 36, 916.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003834 1364003835 1364003836

    , .