|  |



XXXVIII, . 41

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

41. (1) , , 113. , . (2) , , , . (3) , , , , . (4) ; 114, . (5) , , , , , . , . (6) , , , , , , . , , : , . (7) . , ; , . (8) , , 115. , , , . , , . (9) ; (10) 116. , , . ; , , . (11) 117, . : , . (12) , , , , , .302 . , ; (13) , , , , , , (14) , , , . (15) . . , .

41. Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato vallo, mansit. [2] Postero die prius explorato saltu quam moverent primis se coniungunt. [3] In eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui viri. [4] Eo die ad Hebrum flumen perventum est. Inde Aeniorum fines praeter Apollinis Zerynthium quem vocant incolae templum superant. [5] Aliae angustiae circa Tempyra excipiunt hoc loco nomen est nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil silvestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent. [6] Huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, convenere; sed, quia nudae valles procul ut conspicerentur angustias obsidentes efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. [7] Conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostes, deinde avertere; fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. [8] Romani victores ad vicum Maronitarum Salen appellant posuerunt castra. Postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. [9] Ab stativis diei via Apolloniam fuit. [10] Hinc per Abderitarum agrum Neapolim perventum est. Hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam pervenerunt. [11] Mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam quam quod praedae minus quod peteretur fuerat; [12] quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thraecum praecedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse. Quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; [13] Muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo praebuisse, [14] atque inde turbatos equestri velut procella hostes ad peditum agmen non accessisse. [15] Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.


  • 113  , .
  • 114  ( ) .   - ( ).
  • 115  . ( )  .   .
  • 116   . .
  • 117 , 190 . . . .: XXXVII, 7, 16 ( , . 33).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003842 1364003843 1364003844