|  |



XXXVII, . 7

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.

7. (1) , : , , . (2) , : , , , . (3)   . (4) , . , , : (5) , , , . (6) ; , , . (7) , , , .

.226 (8) : , , , . (9) . , , . , . , , . (10) , . (11) 25, . , 26. (12) . , - . (13) , , , , , . (14) . , , , . (15) , -. , , , , . (16) , , . .

7. Reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque unde mille talentum daretur erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeviretur, metuebant. [2] Redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra civium corpora fieri iuberent. [3] Nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. [4] Secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent: [5] dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam; levari per multos casus tempore interposito praesentes clades posse. [6] Auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetraverunt. [7] Et soluta obsidione Amphissae M. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.

[8] Tum Africanus fratri: Iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; [9] sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque nobis suppeditabit; si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. [10] Optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur. [11] Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa inde enim est dimissus die tertio Pellam pervenit. [12] In convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle. [13] Et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit. [14] Haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. Inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit. [15] Venientes regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. Multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum. [16] Inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum perventum est.


  • 25 , . ( 177 . . .   XLI, 8, 1; 169 . . .    XLIII, 15, 8.)
  • 26  . , (. . ). .: XLIV, 46, 58.
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003708 1364003709 1364003710