|  |



XXXVIII, . 55

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

55. (1) , - , , .314 . (2) , , ( ), , , , 155  , ; (3) , , . (4) , , , , . (5) 156 , , , 157. , , , : (6) , , - , , ; (7)   , ;   . (8) 158. , , , , (9) , , , , ; (10) , , 159, : (11) , , , (12) , 160. (13) , , , , , , .

55. Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt. [2] Ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P. Scipionem est enim ea quoque fama tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, [3] aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam; [4] ceterum ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus extemplo factus L. Scipio. Simul et delata et recepta nomina legatorum eius, [5] A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus. L. Hostilius et scribae et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: [6] quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulerit, [7] A. Hostilium octoginta pondo auri et argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta. [8] Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni. In L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti; [9] similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, [10] eo magis quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt [11] librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem quod, [12] cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. [13] Ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse claves et se aperturum aerarium dixisse, qui ut clauderetur effecisset.


  • 155.: XXX, 45, 5.   : (   , , ). ( ). .
  • 156 .
  • 157 . , . 54  . XL. (accensus) , , .
  • 158 4 . , 336 , , 6 . 24 ( ). 480 (1 920 . ) 6 . (2 16 . ) 4 .
  • 159 , , . , , , . 50, 5.
  • 160. : , IV, 18, 712.
  • 1364003749 1364003750 1364003752 1364003856 1364003857 1364003858